|
Hilarius de Trin. Quia dixerat Deus erat verbum, trepido in
dicto, et me insolens sermo commovet, cum unum Deum prophetae
nuntiaverunt. Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, reddit
sacramenti tanti piscator dispensationem, et refert ad unum omnia,
sine contumelia, sine abolitione, sine tempore, dicens hoc erat in
principio apud Deum: apud unum ingenitum Deum, ex quo ipse unius
unigenitus Deus est, praedicatur. Theophylactus. Et rursus ne
suspicio diabolica aliquos conturbaret, ne forte cum verbum Deus sit,
insurrexerit contra patrem, ut aliqui fabulantur gentilium, et
separatus a patre fuerit ipsi patri contrarius, dicit hoc erat in
principio apud Deum; quasi dicat: hoc Dei verbum nunquam a Deo
extitit separatum. Chrysostomus in Ioannem. Vel ne audiens in
principio erat verbum, aeviternum quidem aestimes, seniorem vero
spatio aliquo patris vitam suscipias, induxit hoc erat in principio
apud Deum: non enim fuit unquam solitarius ab illo; sed semper Deus
apud Deum erat. Vel quia dixerat Deus erat verbum, ut non aestimet
quis minorem esse deitatem filii, confestim cognoscitiva propriae
deitatis ponit, et aeternitatem assumens, cum dicit hoc erat in
principio apud Deum; et quod factum est adiciens omnia per ipsum facta
sunt. Origenes. Vel aliter. Postquam praemiserat tres
propositiones Evangelista, resumit tria in unum, dicens hoc erat in
principio apud Deum. In primo enim trium didicimus in quo erat
verbum, quia in principio erat; in secundo apud quem, quia apud
Deum; in tertio quid erat verbum, quia Deus. Velut ergo
demonstrans verbum praedictum, Deum, per hoc quod dicit hoc, et
colligens in propositionem quartam hoc quod est in principio erat
verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, ait hoc erat
in principio apud Deum. Quaerat autem aliquis, cur non est dictum:
in principio erat verbum Dei, et verbum Dei erat apud Deum, et
Deus erat verbum Dei. Quisquis autem unicam veritatem fatebitur
esse; palam est quoniam et demonstratio eius, quae est sapientia, una
est. Sed si veritas una, et sapientia una, verbum quoque quod
veritatem enuntiat, et sapientiam expandit in his qui susceptibiles
sunt, unum siquidem erit. Nec hoc dicimus inficiantes verbum Dei
fore, sed ostendentes utilitatem omissionis huius vocabuli Dei. Ipse
quoque Ioannes in Apocalypsi dicit: et nomen eius verbum Dei.
Alcuinus. Qualiter autem ponit substantivum verbum erat? Ut
intelligeres omnia tempora praevenisse coaeternum Deo patri verbum.
|
|