|
Alcuinus. Postquam dixit de natura filii, de operatione eius
subiungit, dicens omnia per ipsum facta sunt; idest, quidquid est,
sive in substantia, sive in aliqua proprietate. Hilarius de Trin.
Vel aliter. Erat quidem verbum in principio, sed potuit non esse
ante principium. Sed quid ille? Omnia per ipsum facta sunt.
Infinitum est per quod fit omne quod factum est; et cum ab eo sint
omnia, et tempus ab eo est. Chrysostomus in Ioannem. Moyses quidem
incipiens Scripturam veteris testamenti, de sensibilibus nobis
loquitur, et haec enumerat per multa: in principio enim fecit Deus
caelum et terram. Deinde inducit, quoniam et lux facta est, et
firmamentum et stellarum naturae, et genera animalium. Evangelista
vero haec omnia excedens uno verbo comprehendit, ut cognita
auditoribus, ad altiorem festinans materiam, totum hunc librum
instituens non de operibus, sed de conditore. Augustinus super
Genesim. Cum enim dicitur omnia per ipsum facta sunt, satis
ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus: fiat lux; et
similiter de aliis. Quod si ita est, aeternum est, quod ait Deus:
fiat lux, quia verbum Dei, Deus apud Deum, patri coaeternus est,
quamvis creatura temporalis facta sit. Cum enim verba sint temporis,
cum dicimus: quando et aliquando; aeternum tamen est in verbo Dei,
quando aliquid fieri debeat; et tunc fit quando fieri debuisse in illo
verbo est, in quo non est quando et aliquando: quoniam totum illud
verbum aeternum est. Augustinus super Ioannem. Quomodo ergo potest
fieri ut verbum Dei factum sit, quando Deus per verbum fecit omnia?
Si et verbum ipsum factum est, per quod aliud verbum factum est? Si
hoc dicis, quia est verbum verbi, per quod factum est illud; ipsum
dico ego unigenitum filium Dei. Si autem non dicis verbum Dei,
concede non factum verbum per quod facta sunt omnia. Augustinus de
Trin. Et si factum non est, creatura non est; si autem creatura non
est, eiusdem cum patre substantiae est, omnis enim substantia quae
Deus non est, creatura est: et quae creatura non est, Deus est.
Theophylactus. Solent autem Ariani dicere, quod sicut per serram
ostium fieri dicimus, quasi per organum, sic et per filium omnia facta
fuisse dicuntur, non quod ipse sit factor, sed organum; et sic
facturam aiunt filium, tamquam factum ad hoc ut per eum omnia fierent.
Nos autem ad huiusmodi fictores mendacii simpliciter respondemus. Si
enim, ut dicitis, pater creasset ad hoc filium ut eo tamquam organo
uteretur, videretur quod inhonorabilior sit filius quam quae facta
sunt; sicut ea quae per serram sunt facta, ipso organo nobiliora
existunt; nam serra propter ipsa facta est. Sic et propter ipsa quae
facta sunt, ut aiunt, pater creavit filium; tamquam si non deberet
Deus cuncta creare, nequaquam filium produxisset. Quid his verbis
insanius? Sed aiunt: quare non dixit quod omnia verbum fecit; sed
usus est hac praepositione per? Ne filium ingenitum intelligeres, et
sine principio, et Dei conditorem. Chrysostomus in Ioannem. Sed
si praepositio per conturbat te, et quaeris in Scriptura quod ipsum
verbum omnia faceret, audi David: initio tu, domine, terram
fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Quod autem hoc de
unigenito dixerit, addisces ab apostolo utente hoc verbo in epistola ad
Hebraeos de filio. Si vero de patre hoc prophetam dixisse dicis,
Paulum vero filio adaptasse; idem fit rursus. Neque enim id filio
convenire dixisset, nisi vehementer consideraret quoniam quae sunt
dignitatis, cohonorabilia sunt utrique. Si rursus per praepositio
aliquam subiectionem tibi videtur inducere, cur Paulus eam de patre
ponit? Fidelis dominus, per quem vocati sumus in societatem filii
eius. Et iterum: Paulus apostolus per voluntatem Dei. Origenes.
Erravit etiam in hoc Valentinus, dicens verbum esse quod mundanae
creationis praestitit causam creatori. Sed si sic se habet veritas
rerum, prout ipse intelligit, oportebat scriptum fore per creatorem
universa consistere a verbo, non autem e contra per verbum a creatore.
|
|