|
Chrysostomus in Ioannem. Ut non aestimes, dum dicit omnia per ipsum
facta sunt, illa omnia solum dicere eum quae a Moyse dicta sunt,
convenienter inducit et sine ipso factum est nihil, sive visibile
quid, sive intelligibile. Vel aliter. Ne hoc quod dixit omnia per
ipsum facta sunt, de signis suspiceris nunc dici, de quibus reliqui
Evangelistae locuti sunt, inducit et sine ipso factum est nihil.
Hilarius de Trin. Vel aliter. Hoc quod dicitur, omnia per ipsum
facta sunt, non habet modum: est ingenitus qui factus a nemine est,
est et ipse genitus ab innato. Reddidit auctorem cum socium professus
est, dicens sine ipso factum est nihil; cum enim nihil sine eo,
intelligo non esse solum: quia alius est per quem, alius sine quo
non. Origenes. Vel aliter. Ne existimares ea quae per verbum facta
sunt, per se existentia, non contenta a verbo, ait et sine ipso
factum est nihil; hoc est, nihil factum est extra ipsum; quia ipse
ambit omnia, conservans ea. Augustinus de quaest. Nov. et Vet.
Testam. Vel dicens sine ipso factum est nihil, nullo modo ipsum
facturam esse suspicari debere edocuit. Quomodo enim potest dici:
ipse est factura, cum nihil dicatur Deus sine ipso fecisse? Origenes
super Ioannem. Vel aliter. Si omnia per verbum facta sunt: de
numero vero omnium est malitia, et totus fluxus peccati; et haec per
verbum facta sunt; et hoc est falsum. Quantum igitur ad significata,
nihil et non ens, unum sunt. Videtur autem apostolus non entia prava
dicere: vocat Deus ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Totaque
pravitas nihil dicitur, dum absque verbo facta est. Augustinus in
Ioannem. Peccatum enim non per ipsum factum est: et manifestum est
quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et
idolum non per verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam,
et ipse homo per verbum factus est; sed forma hominis in idolo non per
verbum facta est: scriptum est enim: scimus quod nihil est idolum.
Ergo ista non sunt facta per verbum; sed quaecumque facta sunt
naturaliter, universa natura rerum, omnis omnino creatura ab Angelo
usque ad vermiculum. Origenes. Valentinus autem exclusit ab omnibus
per verbum factis quae sunt in saeculis facta, quae credit ante verbum
extitisse, praeter evidentiam loquens; siquidem quae putantur ab eo
divina, removentur ab omnibus, quae autem, velut ipse putat, penitus
destruuntur, vere dicuntur omnia. Quidam enim falso dicunt Diabolum
non esse creaturam Dei: inquantum enim Diabolus est, creatura Dei
non est: is autem cui accidit esse Diabolum, divina est creatura; ac
si diceremus, homicidam creaturam Dei non esse, qui tamen in eo quod
homo est, creatura Dei est. Augustinus de natura boni. Non autem
sunt audienda deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid
intelligendum esse putant, quia ipsum nihil in fine sententiae positum
est; nec intelligunt nihil interesse utrum dicatur: sine ipso nihil
factum est, an sine ipso factum est nihil. Origenes. Si accipiatur
verbum pro eo quod in quolibet hominum est, quia et ipsum insitum est
cuilibet ab eo quod in principio erat verbum, etiam sine hoc verbo
nihil committimus, simpliciter accipiendo quod dicitur nihil. Ait
enim apostolus quod sine lege peccatum mortuum erat; adveniente vero
mandato peccatum revixit: non enim reputatur peccatum, lege non
existente; sed nec peccatum erat, non existente verbo: quia dominus
dicit: si non venissem et essem illis locutus, peccatum non haberent.
Quaelibet enim excusatio deficit volenti dare responsum de crimine,
dum verbo praesente ac iudicante quid est agendum, non obedit quis
illi. Nec propter hoc inculpandum est verbum, sicut nec magister,
per cuius disciplinam non remanet locus excusationis discipulo
delinquenti velut de ignorantia. Omnia ergo per verbum facta sunt,
non solum naturalia, sed etiam quae ab irrationabilibus fiunt.
|
|