|
Beda in Ioannem. Quia Evangelista dixit omnem creaturam factam esse
per verbum, ne quis forte crederet mutabilem eius voluntatem, quasi
qui subito vellet facere creaturam quam ab aeterno nunquam ante
fecisset, ideo docere curavit, factam quidem creaturam in tempore;
sed in aeterna creatoris sapientia, quando et quos crearet semper
fuisse dispositum; unde dicit quod factum est in ipso, vita erat.
Augustinus in Ioannem. Potest autem sic punctari: quod factum est
in ipso; et postea dicatur vita erat. Ergo totum vita est, si sic
pronuntiaverimus: quid enim non in illo factum est? Ipse est enim
sapientia Dei, et dicitur in Psalmo 103, 24: omnia in
sapientia fecisti. Omnia igitur sicut per illum, ita et in illo facta
sunt. Si ergo quod in illo factum est, vita est, ergo et terra vita
est, et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne nobis
subrepat secta Manichaeorum, et dicat quia habet vitam lapis, et
habet vitam paries: solent enim ista delirantes dicere; et cum
reprehensi fuerint ac repulsi, quasi de Scripturis proferunt
dicentes: ut quid dictum est: quod factum est in ipso, vita erat?
Pronuntia ergo sic quod factum est: hic subdistingue; et deinde infer
in ipso vita erat. Facta est enim terra; sed ipsa terra quae facta
est non est vita. Est autem in ipsa Dei sapientia spiritualiter ratio
quaedam qua terra facta est; haec vita est. Sicut arca in omni opere
non est vita; arca in arte vita est, quia vivit anima artificis. Sic
ergo quia sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem
continet omnia quae fiunt per ipsam artem, non haec continuo sunt
vita; sed quidquid factum est, vita est in illo. Origenes. Potest
autem et sic distingui sine errore: quod factum est in ipso, et postea
dicatur vita erat; ut sit sensus: omnia quae per ipsum et in ipso
facta sunt, in ipso vita sunt, et unum sunt. Erant enim, hoc est in
ipso subsistunt causaliter, priusquam sint in seipsis effective. Sed
si quaeris, quomodo et qua ratione omnia quae per verbum facta sunt,
in ipso vitaliter et uniformiter et causaliter subsistunt, accipe
exempla ex creaturarum natura. Conspice quomodo omnium rerum quas
mundi huius sensibilis globositas comprehendit, causae simul et
uniformiter in isto sole, qui est maximum mundi luminare, subsistunt;
quomodo numerositas herbarum et fructuum in singulis seminibus simul
continetur; quomodo multiplices regulae in arte artificis unum sunt,
et in animo disponentis vivunt; quomodo infinitus linearum numerus in
uno puncto unum subsistit; et huiusmodi varia perspice exempla, ex
quibus velut physicae theoriae pennis poteris arcana verbi mentis acie
inspicere, et quantum datur humanis rationibus, videre quomodo omnia
quae per verbum sunt facta, in ipso vivunt et facta sunt. Hilarius de
Trin. Vel aliter potest legi: in eo quod dixerat sine ipso factum
est nihil, posset aliquis perturbatus dicere: est ergo aliquid per
alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum; et si aliquid per
alterum, licet non sine eo, iam non per eum omnia; quia aliud est
fecisse, aliud est intervenisse facienti. Enarrat ergo Evangelista
quid non sine eo factum sit, dicens quod factum est in eo. Hoc igitur
non sine eo quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam
per eum factum est: omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt. In
ipso autem creata, quia nascebatur creator Deus; sed ex hoc sine eo
nihil factum est, quod tamen in eo factum est, quia nascens Deus vita
erat, et qui vita erat, non posteaquam natus erat, factus est vita.
Nihil ergo sine eo fiebat ex his quae in eo fiebant, quia vita est in
quo fiebant; et Deus qui ab eo natus est, non posteaquam natus est,
sed nascendo quoque extitit. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter.
Non apponemus finale punctum, ubi dicitur sine ipso factum est nihil,
secundum haereticos. Illi enim volentes spiritum sanctum creatum
dicere, aiunt quod factum est in ipso, vita erat. Sed ita non potest
intelligi. Primum quidem neque tempus erat hic spiritus sancti
meminisse; sed si de sancto spiritu hoc dictum est, age, secundum
eorum interim legamus modum: ita enim nobis hoc inconveniens erit; cum
enim dicitur quod factum est in ipso, vita erat, spiritum sanctum
dicunt dictum esse vitam; sed vita haec et lux invenitur esse; inducit
enim vita erat lux hominum. Quocirca, secundum eos, lucem omnium
hunc spiritum dicit. Quod autem superius verbum dicit, hic
consequenter et Deum et vitam et lucem nominat. Verbum autem caro
factum est: erit igitur spiritus sanctus incarnatus, non filius.
Ideo dimittentes hunc modum legendi, ad decentem veniamus lectionem et
expositionem; hoc autem est cum dicitur omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil quod factum est; ibi quiescere fac
sermonem; deinde ab ea quae deinceps est dictione incipe, quae dicit
in ipso vita erat; ac si dicat sine eo factum est nihil quod factum
est, idest factibilium. Vides qualiter hac brevi adiectione omnia
correxit supervenientia inconvenientia. Inducens enim sine eo factum
est nihil, et adiciens quod factum est, et intelligibilia
comprehendit, et spiritum sanctum excepit: spiritus enim sanctus
factibilis non est. Haec igitur quae dicta sunt, de conditione rerum
dixit Ioannes. Inducit autem et eum qui est de providentia sermonem,
dicens in ipso vita erat. Quemadmodum in fonte qui generat abyssos,
et in nullo minoratur fons; ita et in operatione unigeniti quaecumque
credas per eum facta esse, non minor ipse factus est. Nomen autem
vitae hic non solum conditionis est, sed et providentiae rerum, quae
est secundum permanentiam earum. Cum autem audis quoniam in ipso vita
erat, ne compositum aestimes: sicut enim pater habet vitam in seipso,
ita dedit et filio vitam habere. Ergo sicut patrem non utique dices
compositum esse, ita nec filium. Origenes in Ioannem. Vel aliter.
Oportet scire, quod salvator quaedam dicit non sibi esse, sed aliis;
quaedam vero et sibi et aliis. In hoc ergo quod dicitur quod factum
est in verbo, vita erat, scrutandum est an sibi et aliis vita est,
vel aliis tantum; et si aliis, quibus aliis. Idem autem est vita et
lux; lux autem hominum est: fit itaque hominum vita, quorum est lux;
et sic in eo quod dicitur vita, salvator dicitur non sibi, sed aliis.
Haec quidem vita verbo praeexistenti aderit, ex eo quod expiata a
peccatis anima sit serena, et vita inseratur ei qui verbi Dei se
susceptibilem statuit. Unde verbum quidem in principio non dixit
factum: non enim erat quando principium verbo careret. Vita autem
hominum non semper erat in verbo; sed haec vita hominum facta est, eo
quod vita est lux hominum: cum enim homo non erat, nec lux hominum
erat, luce secundum habitudinem ad homines intellecta; et ideo dicit
quod factum est in verbo, vita erat; non autem: quod erat in verbo,
vita erat. Invenitur autem alia littera non incongrue habens: quod
factum est in eo, vita est. Si autem intelligamus vitam hominum quae
in verbo fit, eum esse qui dixit: ego sum vita, fatebimur neminem
infidelium Christi vivere, sed cunctos esse mortuos qui non vivunt in
Deo.
|
|