|
Theophylactus. Dixerat in ipso vita erat, ne putares quod absque
vita sit verbum; nunc ostendit quod vita sit spiritalis, et lux
rationalibus cunctis; unde dicitur et vita erat lux hominum; quasi
dicat: lux ista non est sensibilis, sed intellectualis, illuminans
ipsam animam. Augustinus super Ioannem. Ex ipsa enim vita
illuminantur homines, pecora non illuminantur, quia non habent
rationales mentes, quae possint videre sapientiam; homo autem factus
ad imaginem Dei, habet rationalem mentem, per quam possit percipere
sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, lux est, et
non quorumcumque animalium, sed hominum. Theophylactus. Non autem
dixit: lux est solum Iudaeis, sed omnium hominum; omnes enim
homines, inquantum intellectum et rationem recepimus ab eo quod nos
condidit verbo, intantum ab eo illuminari dicimur: nam ratio nobis
tradita, per quam rationales dicimur, lux est ad operanda nos dirigens
et non operanda. Origenes in Ioannem. Non est autem
praetermittendum quod vitam praemittit luci hominum: inconsequens enim
erat illuminari non viventem, et advenire illuminationi vitam. Si
autem idem est vita erat lux hominum, quod solum hominum, erit
Christus lux atque vita solorum hominum. Hoc autem opinari haereticum
est. Non igitur quidquid dicitur aliquorum, illorum solum est:
scriptum est enim de Deo, quod sit Deus Abraham, Isaac et Iacob;
non tamen istorum tantum patrum dictus est Deus. Non ergo ex eo quod
dicitur lux hominum, excluditur quin sit aliorum. Alius vero
contendit ex eo quod scriptum est: faciamus hominem ad imaginem
nostram: quod quidquid ad imaginem ac similitudinem Dei factum est,
intelligi debet per hominem. Sic igitur lux hominum lux cuiuslibet
rationalis creaturae est.
|
|