|
Augustinus in Ioannem. Quia vita illa est lux hominum, sed stulta
corda capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggravantur,
ut eam videre non possint; ne ideo cogitent quasi absentem esse lucem,
quia eam videre non possunt, sequitur et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Quomodo enim homo positus in sole
caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis
stultus caecus est, et praesens est illi sapientia. Sed cum caeco
praesens est, oculis eius absens est: non quia illa ipsi absens est,
sed quia ipse absens est ab illa. Origenes in Ioannem. Tenebrae
autem huiusmodi hominum non natura sunt, secundum illud Pauli: eramus
aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Origenes. Vel
aliter. Lux in tenebris fidelium animarum lucet, a fide inchoans, ad
spem trahens. Imperitorum vero cordium perfidia et ignorantia lucem
verbi Dei in carne fulgentis non comprehenderunt. Sed iste sensus
moralis est. Physica vero horum verborum theoria talis est. Humana
natura, etsi non peccaret, suis propriis viribus non lucere posset:
non enim naturaliter lux est, sed particeps lucis: capax siquidem
sapientiae est, non ipsa sapientia. Sicut ergo aer per semetipsum non
lucet, sed tenebrarum vocabulo nuncupatur; ita nostra natura dum per
seipsam consideratur, quaedam tenebrosa substantia est, capax ac
particeps lucis sapientiae: et sicut aer dum solares radios
participat, non dicitur per se lucere, sed solis splendor in eo
apparere; ita rationabilis nostrae naturae pars, dum praesentiam verbi
Dei possidet, non per se res intelligibiles et Deum suum, sed per
insitum sibi divinum lumen cognoscit. Lux itaque in tenebris lucet:
quia Dei verbum vita et lux hominum in nostra natura, quae per se
investigata et considerata, informis quaedam tenebrositas invenitur,
lucere non desinit: et quoniam ipsa lux omni creaturae est
incomprehensibilis, tenebrae eam non comprehenderunt. Chrysostomus in
Ioannem. Vel aliter totum ab illo loco et vita erat lux hominum.
Primum nos de conditione docuerat; deinde dicit et quae secundum
animam bona praebuit nobis veniens verbum; unde dicit et vita erat lux
hominum. Non dicit: lux Iudaeorum; sed universaliter hominum: non
enim Iudaei solum, sed et gentes ad hanc venerunt cognitionem. Non
autem adiecit: et Angelorum; quoniam ei de natura humana sermo est,
quibus verbum venit evangelizans bona. Origenes. Quaerunt autem
quare non verbum lux hominum dictum est, sed vita quae in verbo fit;
quibus respondemus: quia vita quae ad praesens, non ea quae communis
est rationalium et irrationalium dicitur, sed quae adiungitur verbo
quod in nobis fit per participationem verbi primarii, ad discernendum
apparentem vitam et non veram, et cupiendam veram vitam. Prius ergo
participamus vitam quae apud quosdam quidem est potentia, non actu
lux; qui scilicet non sunt avidi perquirere quae ad scientiam
pertinent; apud quosdam vero et actu lux efficitur, qui, secundum
apostolum, aemulantur dona meliora, scilicet verbum sapientiae. Si
tamen et tunc idem est vita et lux hominum, nullus manens in tenebris
perfecte vivere comprobatur, nec quisquam viventium consistit in
tenebris. Chrysostomus in Ioannem. Vita enim adveniente nobis,
solutum est mortis imperium; et luce lucente nobis, non ultra sunt
tenebrae; sed semper manet vita quam mors superare non potest, nec
tenebrae lucem; unde sequitur et lux in tenebris lucet. Tenebras
mortem et errorem dicit: nam lux quidem sensibilis non in tenebris
lucet, sed sine illis; praedicatio vero Christi in medio erroris
regnantis fulsit; et eum disparere fecit, et in vitam mortem fecit
mortuus Christus, ita eam superans ut eos qui detinebantur reduceret.
Quia igitur neque mors eam superavit, neque error; sed fulgida est
eius praedicatio ubique, et lucet cum propria fortitudine; propterea
subdit et tenebrae eam non comprehenderunt. Origenes. Est etiam
sciendum, quod sicut lux hominum nomen est duarum spiritualium rerum,
sic et tenebrae: dicimus enim hominem lucem possidentem, opera lucis
perficere, et etiam cognoscere quasi illustratum lumine scientiae; et
e contrario tenebras dicimus illicitos actus, et eam quae videtur
scientia, non est autem. Sicut autem pater lux est, et in eo
tenebrae non sunt ullae, sic et salvator. Sed quia similitudinem
carnis peccati subiit, non incongrue de eo dicitur, quod tenebrae in
eo sunt aliquae, ipso in se suscipiente nostras tenebras ut eas
dissiparet. Haec igitur lux, quae facta est vita hominum, radiat in
tenebris animarum nostrarum, et venit ubi princeps tenebrarum harum cum
genere bellat humano. Hanc lucem persecutae sunt tenebrae: quod patet
ex his quae salvator et eius filii sustinent, pugnantibus tenebris
contra filios lucis. Verum quia Deus patrocinatur, non invalescunt;
unde non apprehendunt lucem, vel quia celeritatem cursus lucis subsequi
non valent propter propriam tarditatem, vel quia si supervenientem
expectant, fugantur luce appropinquante. Oportet autem id
considerare, quod non semper tenebrae in sinistra parte sumuntur, sed
quandoque in bona, posuit tenebras latibulum suum, dum ea quae sunt
erga Deum, ignota et imperceptibilia sunt. De hac ergo laudata
caligine dicam, quoniam versus lucem pergit, illamque apprehendit:
quia quod erat caligo, dum ignorabatur, in lucem cognitam vertitur ei
qui didicit. Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem initium sancti
Evangelii quidam Platonicus aureis litteris perscribendum, et per
omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat.
Beda in Ioannem. Nam alii Evangelistae Christum in tempore natum
describunt, Ioannes vero eumdem in principio testatur fuisse, dicens
in principio erat verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse
commemorant; ille ipsum apud Deum semper fuisse testatur, dicens et
verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat
Deum, dicens et Deus erat verbum. Alii hominem apud homines eum
temporaliter conversatum; ille Deum apud Deum in principio manentem
ostendit, dicens hoc erat in principio apud Deum. Alii magnalia quae
in homine gessit perhibent; ille quod omnem creaturam per ipsum Deus
pater fecerit, docet, dicens omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil.
|
|