|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus de caecitate Iudaeorum
disputaverat, ne dicant: non est ex nostra caecitate quod ad te non
accedimus, sed a te avertimur, ut erroneum fugientes, vult ostendere
quod non est erroneus, sed pastor, ponens signa latronis et pastoris.
Et primo ostendit quis est erroneus et fur, dicens amen, amen, dico
vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit
aliunde, ille fur est et latro. Hic autem et eos qui ante eum
fuerunt, occulte insinuat, et eos qui post eum futuri sunt,
Antichristum et pseudochristos. Ostium autem Scripturas vocavit;
hae enim Dei cognitionem aperiunt, hae oves custodiunt, et lupos
supervenire non permittunt, haereticis introitum praecludentes. Qui
ergo non Scripturis utitur, sed aliunde ascendit, hoc est aliam sibi
et non legitimam viam facit, hic fur est. Dicit autem ascendit, et
non intrat, ad similitudinem furis maceriam transcendere volentis, et
periculose omnia agentis. Dicens autem aliunde, etiam Scribas
occulte insinuavit, qui docebant mandata et doctrinas hominum, et
legem praevaricabantur. Si autem infra seipsum ostium dicit, non
oportet turbari: etenim pastorem seipsum et ovem differenter
praedicat: quia enim adducit nos patri, ostium se dicit; quia vero
procurat, pastorem. Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Multi
sunt qui secundum quamdam vitae huius consuetudinem dicuntur boni
homines, qui ea quae in lege mandata sunt quasi observant, et
Christiani non sunt, et plerumque se iactant sicut Pharisaei:
numquid et nos caeci sumus? Quia vero omnia ista quae faciunt, et
nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, dominus de grege
suo et ostio quo intratur ad ovile, similitudinem posuit, dicens
amen, amen, dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium,
sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dicant ergo Pagani vel
Iudaei vel haeretici: bene vivimus: si per ostium non intrant, quid
eis prodest? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut
detur illi semper vivere: quia nec bene vivere dicendi sunt qui finem
bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non
est autem cuiquam spes vera semper vivendi, nisi cognoscat vitam, quod
est Christus, et per hanc ianuam intret in ovile. Quicumque ergo
vult intrare ad ovile, per ostium intret: non solum Christum
praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam. Humilis autem
ianua est Christus: qui intrat per hanc ianuam, oportet humilem
esse, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed
extollit, per maceriam vult ascendere; ideo exaltatur ut cadat.
Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut
bene vivant et Christiani non sint: per aliam partem volunt ascendere
et rapere et occidere. Tales ergo fures sunt, quia quod alienum est,
suum dicunt; latrones, quia quod furantur occidunt. Chrysostomus.
Vidisti qualiter descripsit latronem: intuere et pastoris
definitionem; sequitur enim qui autem intrat per ostium, pastor est
ovium. Augustinus de Verb. Dom. Intrat per ostium qui intrat per
Christum, qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem
Christi; ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo
non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri cum sit
homo, non imitatur illum qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi
autem non dicitur: esto aliquid minus quam es; sed: agnosce quid es.
Sequitur huic ostiarius aperit. Chrysostomus. Nihil prohibet
ostiarium vocare Moysen: ille enim est cui eloquia Dei credita sunt.
Theophylactus. Vel spiritus sanctus est ostiarius, per quem
Scripturae reseratae nobis indicant Christum. Augustinus in
Ioannem. Vel aliter. Ostiarium ipsum dominum debemus accipere:
multo sunt enim magis inter se diversa in rebus humanis pastor et
ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen dominus et pastorem se
dixit et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? Ipse
enim se aperit, qui seipsum exponit. Si aliam personam quaeris
ostiarii, vide ostiarium forte spiritum sanctum, de quo dominus
dicit: ipse vos docebit omnem veritatem. Ostium est Christus qui est
veritas. Quis aperit ostium nisi qui docet veritatem? Cavendum tamen
est ne maior aestimetur ostiarius esse quam ostium, quia in domibus
hominum ostiarius ostio, non ostium praeponitur ostiario.
Chrysostomus. Quia vero dicebant eum esse deceptorem, et hoc ex
infidelitate sui ipsorum certificabant dicentes: quis principum credit
in eum? Ostendit nunc quod ex hoc quod non attendunt ei, ex ordine
ovium excluduntur; unde sequitur oves vocem eius audiunt. Si enim
pastoris est per legitimum intrare ostium, per quod ipse intravit, ab
ovium congregatione se abstrahunt qui ipsum non audiunt. Sequitur et
proprias oves vocat nominatim. Augustinus in Ioannem. Novit enim
nomina praedestinatorum; unde discipulis ait: gaudete quoniam nomina
vestra scripta sunt in caelo. Sequitur et educit eas. Chrysostomus
in Ioannem. Oves educebat quando eas mittebat, non extra lupos, sed
in medio luporum. Videtur autem et de caeco occulte insinuare: etenim
illum eduxit vocans ex medio Iudaeorum, et vocem eius audivit.
Augustinus. Sed et quis alius oves emittit, nisi qui earum peccata
dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint? Sequitur
enim et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit. Glossa. Emittit
siquidem eas de tenebris ignorantiae ad lucem, dum ante eas vadit,
quasi in columna nubis et ignis. Chrysostomus. Nimirum pastores
contrarium faciunt oves sequentes; sed ipse ostendit se contrarium
facere, quoniam oves deducit ad veritatem. Augustinus. Et quis est
qui oves praecessit nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et
patri dixit: quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint
mecum? Sequitur et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt
vocem alienorum. Chrysostomus. Alienos dicit eos qui circa Theodam
et Iudam, aut eos qui post haec alios debent decipere,
pseudoapostolos: ut enim non dicatur unus illorum esse, per multa se
ab eis separat. Primo quidem per doctrinam Scripturarum, per quas
Christus ad se homines adducebat; illi vero ab eis homines
abstrahebant. Secundo per ovium obedientiam: nam in eum quidem non
solum viventem, sed etiam mortuum homines crediderunt; illos autem
confestim reliquerunt. Theophylactus. Significat etiam
Antichristum, qui paululum decipiens, non obtinebit sequaces post
eius mortem. Augustinus. Sed quomodo solvetur ista quaestio?
Audiunt vocem Christi quandoque non oves: audivit enim Iudas, sed
lupus erat; et non audiunt oves: aliqui enim eorum qui Christum
crucifixerunt, non audierunt, sed oves erant. Sed dicet aliquis:
quando non audiebant, oves non erant; vox audita eos mutavit, et ex
lupis oves fecit. Me autem adhuc movet quod per Ezechielem obiurgat
dominus pastores, et dicit inter cetera de ovibus: errantem non
revocastis: et errantem dicit, et ovem appellat. Non erraret, si
vocem pastoris audiret; sed ideo erravit, quia vocem alieni audivit.
Dico ergo: novit dominus qui sunt eius: novit praescitos, novit
praedestinatos. Ipsi sunt oves, aliquando se ipsi nesciunt; sed
pastor novit eas: multae enim oves foris sunt, et multi lupi intus.
De praedestinatis ergo loquitur. Est autem aliqua vox pastoris in qua
oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae
est ista vox? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus. Sequitur hoc
proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur
eis. Pascit enim dominus manifestis, exercet obscuris. Cum autem
duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et talia forte
sunt ut ambo non intelligant: unus dicit: verum est quod dixit, et
bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus; iste, quia credit,
iam pulsat; dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat. Alius
dicit: nihil dixit; quia adhuc audiet: nisi credideritis, non
intelligetis.
|
|