|
Chrysostomus in Ioannem. Dominus attentiores volens Iudaeos
facere, manifestat quod supra dixerat; unde dicitur dixit ergo iterum
eis Iesus: amen, amen, dico vobis: ego sum ostium ovium.
Augustinus in Ioannem. Ecce quod clausum posuerat, aperuit: ipse
est ostium: intremus, et nos intrasse gaudeamus. Sequitur omnes
quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Chrysostomus. Non de
prophetis hoc dicit, sicut haeretici dicunt, sed de seditiosis; unde
et laudans oves, subiungit sed non audierunt eos oves. Nusquam autem
videtur laudare eos qui non obedierunt prophetis; sed eis detrahit
vehementer. Augustinus. Intellige ergo: quotquot venerunt praeter
me; non autem praeter illum prophetae venerunt, quia cum illo venerunt
qui cum verbo Dei venerunt, qui veraces fuerunt: quia ipse verbum et
veritas venturus praecones mittebat: sed eorum corda quos miserat
possidebat: carnem quippe ipse accepit ex tempore qui est semper: in
principio enim erat verbum. Ante adventum autem eius, quo humilis
venit in carne, praecesserunt iusti, sic eum credentes venturum,
quomodo nos credimus in eum qui venit: tempora variata sunt, non
fides: eadem enim fides utrosque coniungit, et eos qui venturum esse,
et eos qui venisse crediderunt. Quotquot ergo praeter illum venerunt,
fures fuerunt et latrones; idest ad furandum et occidendum venerunt.
Sed non audierunt eos oves; illi scilicet de quibus dictum est: novit
dominus qui sunt eius. Eos ergo non audierunt oves in quibus non erat
vox Christi, errantes, vana fingentes, miseros seducentes. Quare
autem se ostium dixerit, aperit subdens ego sum ostium: per me si quis
introierit, salvabitur. Alcuinus. Quasi dicat: illos non audiunt
oves, sed me audiunt: quia ego sum ostium: et qui per me non fictus,
sed verus introierit, perseverando salvabitur. Theophylactus.
Educit autem ad pascua dominus oves per ostium; unde sequitur et
ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Quae sunt autem haec
pascua nisi delectatio futura, et requies in quam nos dominus
introducit? Augustinus. Sed quid est quod dicit ingredietur et
egredietur? Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde
bonum est: exire autem de Ecclesia non est bonum. Potest ergo dici
ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando
exterius aliquid operamur, secundum illud: exibit homo ad opus suum.
Theophylactus. Vel ingredi dicitur cui est curae homo interior;
egredi vero qui hominem exteriorem, id est membra quae sunt supra
terram, in Christo mortificat: hic enim pascua in futuro reperiet
saeculo. Chrysostomus. Vel hoc dicitur propter apostolos, qui cum
audacia introierunt, et exierunt, ut totius orbis terrarum facti
domini, et nullus eos eicere valuit: et nutrimentum habuerunt.
Augustinus. Sed plus me delectat quod ipse quodammodo nos admonuit
cum secutus adiungit fur non venit nisi ut furetur. Alcuinus. Quasi
dicat: merito oves non audiunt vocem furis, quia non venit fur nisi ut
furetur, alienam rem sibi usurpando, non de praeceptis Christi suos
sectatores instruens, sed suis exemplis eos vivere suadens; unde
subditur et mactet, mala doctrina retrahendo a fide, et perdat, in
aeterna damnatione. Illi ergo furantur et occidunt. Ego veni, ut
vitam habeant, et abundantius habeant. Augustinus. Videtur mihi
dixisse ut vitam habeant ingredientes, hoc est per fidem quae per
dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant,
quia iustus ex fide vivit. Et abundantius habeant, scilicet
egredientes, scilicet quando veri fideles moriuntur, et abundantius
habent vitam, ubi nunquam deinde moriuntur. Quamvis ergo et hic in
ipso ovili non desint pascua, invenient tamen pascua ubi saturentur,
qualia invenit cui dictum est: hodie mecum eris in Paradiso.
Gregorius super Ezech. Ingredietur ergo ad fidem, egredietur ad
speciem; pascua vero inveniet in aeterna satietate. Chrysostomus.
Quod autem dicit fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat, de
seditiosis dicit: quod ad litteram est factum, omnibus occisis et
perditis qui eos sequebantur; et sic etiam praesenti vita eos
privaverunt. Ego autem veni pro salute ovium ut vitam habeant, et
abundantius habeant in regno caelorum: et haec est tertia differentia,
qua se discernit a pseudoprophetis. Theophylactus. Mystice autem fur
Diabolus est, qui venit tentando ut furetur per cogitationes
illicitas, et mactet per consensum, et deinde per opera destruat.
|
|