|
Augustinus in Ioannem. Aperuit dominus duas res quas quodammodo
clausas proposuerat. Primo quidem scimus quia ostium ipse est; nunc
autem ostendit quia pastor est, dicens ego sum pastor bonus. Supra
autem dixerat pastorem intrare per ostium. Si ergo ipse est ostium,
quomodo per seipsum intrat? Sicut ergo ipse per seipsum novit patrem,
nos autem per illum; sic intrat in ovile per seipsum, nos autem per
ipsum: nos, quia Christum praedicamus, per ostium intramus;
Christus autem seipsum praedicat: lumen enim et alia demonstrat et
seipsum. Si autem praepositi Ecclesiae, qui filii sunt, pastores
sunt; quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra
pastoris? Et quidem quod pastor est dedit et membris suis: nam et
Petrus pastor, et ceteri apostoli pastores, et omnes boni episcopi:
ostium vero nemo nostrum se dicit: hoc sibi ipse proprie tenuit. Non
autem adderet bonus, nisi essent et pastores mali: ipsi sunt fures et
latrones, aut certe ut multum mercenarii. Gregorius in Evang.
Atque eius bonitatis formam, quam nos imitemur, adiungit, dicens
bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit,
ostendit quod iussit: pro ovibus suis animam suam posuit, ut in
sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas
redemerat carnis suae alimento satiaret. Ostensa est nobis de
contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur.
Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius
impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam in mortem animam
nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui autem non dat pro ovibus
substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Augustinus
in Ioannem. Non autem solus Christus hoc fecit, et tamen si illi
qui fecerunt, membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit: ipse enim
potuit facere sine illis, illi sine illo non poterant. Augustinus de
Verb. Dom. Omnes tamen pastores boni fuerunt, non solum quia
sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt: non enim fuderunt
elatione, sed caritate. Nam et apud haereticos, qui propter
iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerunt,
nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur,
quia lupi sunt. Non autem omnes qui corpora sua in passione etiam
ignibus tradunt, aestimandi sunt sanguinem fudisse pro ovibus, sed
potius contra oves; dicit enim apostolus: si tradidero corpus meum ita
ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quomodo
autem habet vel exiguam caritatem, qui etiam convictus non amat
unitatem? Quam dominus commendans, noluit multos appellare pastores,
sed pastorem unum, dicens ego sum pastor bonus. Chrysostomus in
Ioannem. Sic igitur de cetero dominus de passione sua disputabat,
ostendens quoniam pro salute fieret mundi, et non invitus in hanc
venit. Deinde rursus ostendit signa pastoris et mercenarii, cum dicit
mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves
propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit.
Gregorius. Sunt enim nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam
oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt: non enim pastor, sed
mercenarius vocatur qui non pro amore intimo oves dominicas, sed ad
temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui pastoris locum
tenet, sed lucrum animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat,
honore praelationis gaudet. Augustinus de Verb. Dom. Aliud ergo
quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit: si Deum quaereret, castus
esset, quia legitimum maritum anima Deum habet: quisquis a Deo
praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Gregorius.
Utrum vero pastor sit, vel mercenarius, cognosci veraciter non
potest, si occasio necessitatis deest: tranquillitatis enim tempore
plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius
stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis
custodiam stabat. Augustinus. Lupus autem Diabolus est, et qui
illum sequuntur: nam dictum est quod induti quidam pellibus ovium,
intus sunt lupi rapaces. Augustinus in Ioannem. Ecce lupus ovis
guttur apprehendit, Diabolus fideli adulterium persuasit,
excommunicandus est: sed excommunicatus inimicus erit, insidiabitur,
nocebit cum potuerit: unde taces, non increpas: lupum venientem
vidisti, et fugisti: corpore stetisti, animo fugisti; affectiones
enim nostrae motus animorum sunt: laetitia animi diffusio est,
tristitia autem contractio, cupiditas animi progressio, timor animi
fuga est. Gregorius. Lupus etiam super oves venit cum quilibet
iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui
pastor esse videbatur et non erat, reliquit oves et fugit: quia dum
sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit.
Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Sed contra
haec mercenarius nullo zelo accenditur: quia dum solum exteriora
commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur; unde
subditur mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non
pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat
quia mercenarius est, ac si dicat: stare in periculo ovium non potest
qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum
quaerit; et ideo opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod
diligit amittat. Augustinus. Si autem apostoli pastores fuerunt,
non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Et
hoc domino dicente: si vos persecuti fuerint, fugite. Pulsemus,
aderit qui aperiet. Augustinus ad Honoratum. Fugiant ergo omnino de
civitate in civitatem servi Christi, ministri verbi et sacramenti
eius, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut
ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur Ecclesia. Cum autem
omnium, idest episcoporum, et clericorum, et laicorum est commune
periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus
indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent
remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos eorum
ecclesiastica est implenda necessitas. Tunc ergo de locis in quibus
sumus, premente persecutione, fugiendum est Christi ministris,
quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur, aut potest
impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa
fugiendi. Cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque
subtrahitur, quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus
non est cura de ovibus? Augustinus in Ioannem. In bonis ergo
nominantur ostium, ostiarius, pastor et oves; in malis fures et
latrones, mercenarii, lupus. Augustinus de Verb. Dom.
Diligendus est pastor, cavendus latro, tolerandus mercenarius.
Tamdiu enim est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, furem
vel latronem; cum autem viderit, fugit. Augustinus in Ioannem.
Nec enim mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem.
Filii aeternam hereditatem patris patienter expectant, mercenarius
temporalem mercedem conducentis festinanter exoptat; et tamen per
linguas utrorumque divina Christi gloria diffamatur. Inde ergo laedit
unde mala facit, non unde bona dicit: botrum carpe, spinam cave:
quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in spinis: multi
quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum praedicant,
et per eos vox Christi auditur; et sequuntur oves, non mercenarium,
sed vocem pastoris per mercenarium.
|
|