|
Chrysostomus in Ioannem. Duos superius malos praemisit dominus:
unum qui furatur et mactat et rapit; alterum qui non prohibet: per
illum seditiosos insinuans, per hunc Iudaeorum magistros confundens,
et non procurantes creditas oves. Sed ab utrisque seipsum Christus
distinxit: ab illis quidem qui ad laedendum venerunt, in hoc quod
dixit: veni ut vitam habeant; ab his qui contemnunt luporum rapinas,
ex eo quod pro ovibus animam ponit; et ideo quasi concludens subdit:
ego sum pastor bonus. Sed quia superius dixerat, quod oves pastoris
vocem audiunt, et sequuntur eum, ne quis dicat: quid ergo dicis de
his qui tibi non credunt? Consequenter subdit et cognosco oves meas,
et cognoscunt me meae; quod et Paulus ostendit, dicens: non repellit
dominus plebem suam, quam praescivit. Gregorius in Evang. Ac si
aperte dicat: diligo oves meas, et ipsae me diligentes obsequuntur:
qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit.
Theophylactus. Hinc autem differentiam mercenarii et pastoris
elicias: nam mercenarius ignorat oves, quia raro visitat eas; pastor
vero cognoscit oves proprias tamquam erga eas sollicitus.
Chrysostomus. Deinde ut non aestimes parem mensuram cognitionis
Christi et ovium, consequenter subdit sicut novit me pater, et ego
cognosco patrem; quasi dicat: ita certissime ipsum scio, sicut ipse
me. Hic ergo est par cognitio, ibi non; nam sequitur et animam meam
pono pro ovibus meis. Gregorius. Ac si aperte dicat: in hoc constat
quia cognosco patrem et cognoscor a patre, quia animam meam pono pro
ovibus meis; idest, ea caritate qua pro ovibus meis morior, quantum
patrem diligam ostendo. Chrysostomus. Hoc etiam dicit ostendens quod
non est erroneus: quia et apostolus quando seipsum voluit ostendere
verum esse magistrum, contra pseudoapostolos induxit rationem a
periculis et mortibus. Theophylactus. Seductores enim non
exposuerunt animam suam pro ovibus, sed sicut mercenarii deseruerunt
illos qui eos sequebantur. Dominus autem, ut non caperentur, dixit:
sinite hos abire. Gregorius. Quia vero non solum Iudaeam, sed
etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit et alias oves habeo quae
non sunt ex hoc ovili. Augustinus de Verb. Dom. Loquebatur enim
primo de ovili de genere carnis Israel: erant autem alii de genere
fidei ipsius Israel: extra erant, adhuc in gentibus erant,
praedestinati, nondum congregati. Non ergo sunt de hoc ovili, quia
non sunt de genere carnis Israel; sed erunt de hoc ovili; nam
sequitur et illas oportet me adducere. Chrysostomus. Ostendit
utrosque dispersos, et pastores non habentes. Sequitur et vocem meam
audient; ac si dicat: quid miramini si hi me sunt secuturi et vocem
meam audituri, quando alios videbitis me sequentes, et vocem meam
audientes? Deinde et futuram eorum praenuntiat unionem; unde subdit
et fiet unum ovile et unus pastor. Gregorius. Quasi ex duobus
gregibus unum ovile efficit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua
fide coniungit. Theophylactus. Idem namque omnibus est Baptismi
signaculum, unus pastor verbum Dei. Attendant ergo Manichaei,
quoniam unum ovile et unus pastor est novi et veteris testamenti.
Augustinus in Ioannem. Quid ergo est: non sum missus nisi ad oves
quae perierunt domus Israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non
exhibuit nisi populo Israel, ad gentes autem non perrexit ipse, sed
misit? Chrysostomus. Hoc autem verbum oportet, quod hic positum
est, non necessitatis est demonstrativum, sed eius quod omnino fiet.
Quia autem alienum dicebant eum a patre, subiungit propterea me pater
diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Augustinus
in Ioannem. Idest, quia morior, ut resurgam: cum magno enim
pondere dictum est ego pono. Non glorientur Iudaei: saevire
poterunt: si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi
sunt? Theophylactus. Dilexit autem pater filium, non tamquam
stipendia mortis pro nobis sustinendae, dilectionem suam ei tribuens;
sed quasi suae quidditatis proprietatem in genito intuens, dum ex eadem
caritate pro nobis voluit mortem subire. Chrysostomus in Ioannem.
Vel utitur hic condescensione; quasi dicat: etsi nihil aliud esset,
hoc suasit mihi amare vos, quod vos ita amamini a patre, ut ego etiam
propter hoc diligar ab eo, quia pro vobis morior. Non autem a patre
antea non amabatur, et nos sumus facti amoris eius causa. Similiter
autem et hoc ostendere vult, quoniam non invitus ad passionem venit;
unde sequitur nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso.
Augustinus de Trin. In quo demonstravit quod nulla causa peccati
usque ad mortem carnis accesserit, sed quia voluit, quando voluit, et
quomodo voluit; unde sequitur potestatem habeo ponendi animam meam.
Chrysostomus. Quia enim multoties consiliabatur eum interficere,
dicit quoniam nolente eo inutilis erat hic labor. Ita enim habeo
potestatem animam meam ponere, ut nullus possit me invito facere: quod
in hominibus non est: nos enim non habemus potestatem aliter ponere,
nisi interficiendo nosmetipsos; ipse autem solus dominus est ponendi
eam. Hoc autem existente vero et illud constat, quod quandocumque
voluerit, eam suscipere possit; unde sequitur et potestatem habeo
iterum sumendi eam: in quo et resurrectionem demonstravit
indubitabilem. Ut autem non aestiment, cum eum interfecerint,
derelictum a patre, subiungit hoc mandatum accepi a patre meo,
scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo non est intelligendum quod
prius expectaverit audire, et opus ei fuerit discere; sed voluntarium
monstravit processum, et contrarietatis ad patrem suspicionem
destruxit. Theophylactus. Nihil enim aliud mandatum hic dicitur quam
ea quae ad patrem concordia. Alcuinus. Verbum enim non verbo accepit
mandatum, sed in verbo unigenito patris est omne mandatum. Cum autem
dicitur filius accipere quod substantialiter habet, non potestas
minuitur, sed generatio eius ostenditur: pater enim filio, quem
perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Theophylactus. Postquam
autem de se sublimia ostenderat, mortis et vitae se principem
exprimens, rursum inducit humilia, sic mira dispositione utraque
connectens ut nec minor aut subditus patri reputetur, nec Dei
adversarius, sed eiusdem potestatis et consilii. Augustinus in
Ioannem. Per hoc autem quod dixit de anima sua, instruimur contra
Apollinaristas, qui dicunt Christum non habuisse animam humanam,
idest rationalem. Quaeramus autem quomodo dominus animam suam ponit.
Christus enim est verbum et homo, idest verbum et anima et caro.
Christus ergo ex eo quod verbum est, ponit animam, et iterum sumit
eam; an ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se
sumit; an iterum ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum
sumit? Si autem dixerimus quia verbum Dei posuit animam suam et
iterum sumpsit eam: ergo aliquando anima illa separata est a Dei
verbo. Mors enim corpus ab anima separavit; a verbo autem animam
separatam non dico. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit,
absurdissimus sensus est: si enim a verbo separata non erat, a seipsa
poterat separari? Caro ergo ponit animam suam, et iterum sumit eam,
non tamen potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem, scilicet
verbi. Alcuinus. Et quia lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam
non comprehenderunt, subiungitur dissensio itaque facta est inter
Iudaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis:
Daemonium habet et insanit. Chrysostomus. Quia enim maiora erant
quam secundum hominem ea quae dicebantur, Daemonium eum habere
dicebant. Sed quod Daemonium non habebat ostendunt alii ab his quae
fecit; unde sequitur alii autem dicebant: haec verba non sunt
Daemonium habentis. Numquid Daemonium potest caecorum oculos
aperire? Quasi dicant: nec ipsa verba Daemonium habentis videntur.
Si vero non suademini a verbis, ab operibus moveamini. Quia ergo
dominus eam quae per res est tribuerat demonstrationem, silebat de
reliquo: neque enim responsione erant digni. Sed et nos erudivit
mansuetudinem et longanimitatem omnem. Ipsi etiam seipsos
compescebant, quando ab invicem divisi altercabantur.
|
|