|
Alcuinus. Audivimus patientiam Dei et inter opprobria praedicationem
salutis; sed ipsi obdurati magis eum tentare quam ipsi obedire
volebant; unde dicitur facta sunt autem encaenia in Hierosolymis.
Augustinus in Ioannem. Encaenia festivitas erat dedicationis
templi: Graece enim chenon, dicitur novum: quandocumque novum quid
fuerit dedicatum, encaenia vocantur. Chrysostomus in Ioannem.
Dicit enim diem secundum quam templum dedicatum est, redeuntibus eis a
captivitate Babylonis. Theophylactus. Splendide ergo prosequebantur
solemnitatem, veluti proprium decorem recuperante civitate post tam
longam captivitatem. Alcuinus. Vel haec dedicatio in memoriam illius
erat dedicationis quam Iudas Machabaeus fecit. Prima enim dedicatio
a Salomone facta est tempore autumni; secunda a Zorobabel et Iesu
sacerdote, tempore veris; haec autem tempore hiemali; unde sequitur
et hiems erat. Beda. Sub Iuda enim Machabaeo statutum legitur ut
eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur
officiis. Theophylactus. Tempus autem hiemis Evangelista exprimit,
ad ostendendum quod proximum esset tempus passionis: nam in vere
sequenti passus est dominus; et ideo Hierosolymis conversabatur.
Gregorius Moralium. Vel idcirco hiemis curavit tempus exprimere, ut
inesse Iudaeorum cordibus malitiae frigus indicaret. Chrysostomus.
In hac autem solemnitate Christus cum multo studio aderat: de reliquo
enim Iudaeam frequentabat, quia passio erat in ianuis; unde sequitur
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Alcuinus.
Porticus Salomonis dicitur ubi rex ille ad orandum stare consueverat:
et ideo ex eius nomine cognominabatur. Solent autem porticus quibus
templum cingebatur, ex nomine templi vocari. Si autem filius Dei in
templo in quo caro brutorum animalium offerebatur, ambulare voluit;
quanto magis nostram orationis domum, in qua caro et sanguis eius
consecratur, visitare gaudebit? Theophylactus. Satagas tu quoque,
dum hiems imminet, idest vita praesens turbinibus iniquitatis
concussa, spirituales encaenias tui templi celebrare, semper renovando
teipsum, et ascensiones in corde tuo disponens: tunc Iesus erit
praesto tibi in porticu Salomonis, pacificum statum tibi tribuens sub
tegmine proprio. In saeculo autem futuro nemo renovationis solemnia
perficere poterit. Augustinus in Ioannem. Quia ergo Iudaei
friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate, non
accedebant prosequendo, sed premebant persequendo; unde sequitur
circumdederunt ergo eum Iudaei, et dixerunt ei: quousque animam
nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem
desiderabant, sed calumniam praeparabant. Chrysostomus. Opera enim
eius in nullo incusare valentes, captionem quamdam ex verbis cupiebant
invenire. Et intuere perversitatem illorum: nam cum per sermonem
erudit, dicunt ei quod signum ostendis? Cum autem per opera
demonstrat, dicunt ei si tu es Christus, dic nobis palam: quasi
semper ad contrarium stantes. Sed et plenum odio erat quod dicunt dic
nobis palam. Et nimirum ipse palam omnia dicebat, in festivitatibus
semper assistens, et nihil occulte loquebatur. Sed et adulationis
verba praemittunt, dicentes quousque animam nostram tollis? Ut
scilicet eum provocantes, aliquam captionem inveniant. Alcuinus.
Causantur enim quod animos eorum incertos et suspensos dimittendo
tolleret, qui venerat ut animas salvaret. Augustinus. Quaerebant
autem audire a domino: ego sum Christus; et fortasse de Christo
secundum hominem sapiebant, sed divinitatem Christi in prophetis non
intelligebant, et sic si diceret: ego sum Christus, secundum quod
illi sapiebant, de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret
regiam potestatem. Alcuinus. Et sic cogitabant eum tradere potestati
praesidis ad puniendum, quasi contra Augustum imperium usurparet;
quare dominus ita temperavit responsionem ut etiam calumniatorum ora
concluderet, et quia Christus est, fidelibus panderet: et de homine
quaerentibus divinitatis mysteria narrat; unde sequitur respondit eis
Iesus: loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in
nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me. Chrysostomus.
Quia enim simulabant a solo verbo se suaderi, qui a tot operibus non
sunt suasi, arguit malitiam eorum, quasi dicat: si operibus non
creditis, qualiter verbis credetis? Et quare non credant, ostendit
subdens sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Augustinus. Hoc autem dixit, quia videbat eos ad sempiternum
interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio
comparatos: oves enim sunt credendo, pastorem sequendo.
Theophylactus. Postquam vero dixerat: non estis ex ovibus meis,
consequenter induxit eos ut oves eius efficiantur, dicens oves meae
vocem meam audiunt. Alcuinus. Idest, praeceptis meis ex animo
obediunt. Et ego cognosco eas, idest eligo: et sequuntur me, hic
mansuetudinis et innocentiae viam incedendo, et post ad gaudia aeternae
vitae intrando; unde sequitur ego vitam aeternam do eis. Augustinus.
Ista sunt pascua de quibus supra dixerat: et pascua inveniet. Bona
pascua vita aeterna dicitur, ubi nulla herba arescit, totum viret.
Vos autem calumniam propterea quaeritis, quia de vita praesenti
cogitatis. Sequitur et non peribunt in aeternum: subaudi tamquam eis
dixerit: vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis.
Theophylactus. Sed quomodo videmus Iudam periisse? Quia non
permansit usque ad finem. Christus autem de perseverantibus hoc
dixit; nam si quis separatur ab ovium grege, desinens sequi pastorem,
confestim incurrit periculum. Augustinus. Quare autem non pereant,
subdit et non rapiet eas quisquam de manu mea: de illis enim ovibus de
quibus dicitur: novit dominus qui sunt eius, nec lupus rapit, nec fur
tollit, nec latro interficit. Securus est de numero illorum qui pro
eis novit quid dedit. Hilarius de Trin. Consciae potestatis haec
vox est: at vero ut in natura licet Dei, tamen ex Deo intelligenda
sit eius nativitas, subiecit pater meus quod dedit mihi, maius omnibus
est. Non occultat ex patre esse se natum: quod enim a patre accepit,
accepit nascendo, non postea; tamen ex alio est dum accepit.
Augustinus in Ioannem. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis
est qui semper natus est de patre filius, de Deo Deus. Hoc est ergo
quod dedit mihi pater, quod maius omnibus est, ut scilicet sim verbum
eius, ut sim unigenitus filius eius, ut sim splendor lucis eius.
Ideo ergo nemo rapit oves meas de manu mea, quia nec de manu patris
mei; unde sequitur et nemo potest rapere de manu patris mei. Si manum
intelligamus potestatem, una est patris et filii potestas, quia una
divinitas: si autem manum intelligamus filium, manus patris est ipse
filius: quod non ita dictum est tamquam Deus pater habeat corporis
membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines
dicere manus suas esse alios homines per quos faciunt quod volunt.
Aliquando et ipsum opus hominis manus hominis dicitur, quod fit per
manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod
scriptum sit, agnoscit. Hoc autem loco manum patris, et filii
intelligimus potestatem: ne forte cum hic manum patris ipsum filium
dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam filii quaerere
filium. Hilarius. Ut enim per corporalem significationem, virtutem
possis eiusdem nosse naturae, commemorata est filii manus, manus
patris, quia natura et virtus patris est etiam in filio. Chrysostomus
in Ioannem. Deinde ut non aestimes quia ipse quidem imbecillis est,
propter patris autem virtutem in tuto sunt oves, subdit ego et pater
unum sumus. Augustinus. Utrumque audi, et unum et sumus, et a
Charybdi et a Scilla liberaberis. Quod dixit unum, liberat te a
Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo pater et
filius. Augustinus de Trin. Unum enim sumus dictum est: quod ille
hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum. Hilarius de
Trin. Haec igitur quia haeretici negare non possunt, impietatis suae
mendacio neganda corrumpunt: tentant enim id ad unanimitatis referre
consensum, ut voluntatis in his unitas sit, non naturae; idest, ut
non per id quod sunt idem, sed per id quod idem volunt, unum sint.
Sed per naturae nativitatem, dum nihil Deus in ea ex se gignendo eum
degenerat, unum sunt. Dumque de manu eius non rapiuntur, non
rapiuntur de manu patris; dum in operante se operatur pater, dum ipse
in patre, et in eo pater est. Hoc non praestat creatura, sed
nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur
unanimitas, sed natura. Non negamus igitur unanimitatem inter patrem
et filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam
ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur.
Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt pater et
filius natura, honore et virtute; nec natura eadem potest velle
diversa.
|
|