|
Augustinus in Ioannem. Audierunt ergo Iudaei: ego et pater unum
sumus, et non pertulerunt, et more suo duri ad lapides cucurrerunt;
unde dicitur sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent eum. Hilarius
de Trin. Nunc haereticorum furor iam domino in caelis sedente pari
infidelitate dictis non obedientes, odium impietatis exercent,
verborum lapides iniciunt, et, si possent, de throno eum suo in
crucem retraherent. Theophylactus. Dominus autem ostendens quod
nullam iustam habebant occasionem furendi adversus eum, commemorat
signa quae fecerat; nam sequitur respondit eis Iesus: multa bona
opera ostendi vobis ex patre meo. Alcuinus. Scilicet in sanitatibus
infirmorum, in exhibitione doctrinae et miraculorum; quae ex patre
ostendi, quia eius gloriam per omnia quaesivi. Propter quod eorum
opus me lapidatis? Quamvis inviti, confitentur multa beneficia sibi
impensa a Christo; sed quod de sua patrisque aequalitate dixerat, pro
blasphemia deputabant; unde sequitur responderunt ei Iudaei: de bono
opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia, homo cum sis,
facis teipsum Deum. Augustinus. Ad hoc responderunt quod dixerat:
ego et pater unum sumus. Ecce Iudaei intellexerunt quod Ariani non
intelligunt; ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici:
ego et pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est patris et filii.
Hilarius. Iudaeus dicit cum sis homo; Arianus: cum sis creatura;
utrique autem dicunt facis te Deum. Subicit enim Arianus substantiae
novae et alienae Deum, ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino
nec Deus; dicit enim: non est filius ex nativitate, non est Deus ex
veritate; creatura est praestantior cunctis. Chrysostomus in
Ioannem. Dominus autem non destruxit opinionem Iudaeorum
aestimantium quod se Deo parem diceret; sed magis contrarium facit;
nam sequitur respondit eis Iesus: nonne scriptum est in lege vestra?
Augustinus in Ioannem. Idest, vobis data: quia ego dixi: dii
estis. Deus hoc dicit per prophetam in Psalmo, hominibus. Et legem
appellavit dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alicubi
specialiter dicat legem, a prophetis distinguens, sicuti est: in his
duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in
tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: oportebat impleri omnia
quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Nunc vero
etiam Psalmos legis nomine nuncupavit: ex quibus sic argumentatur: si
illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi
Scriptura, quem pater sanctificavit, et misit in mundum, vos
dicitis: quia blasphemas, quia dixi: filius Dei sum? Hilarius.
Demonstraturus quidem quod ipse et pater unum essent, in eo primo
ineptia ridiculi opprobrii confutatur, cur in reatum vocaretur, quod
se, cum homo esset, Deum faceret. Cum enim lex huius nominis
appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei
indissolubilis confirmaret hanc impartiti nominis professionem; iam
ergo non est criminis, quod se Deum, cum homo sit, faciat, cum eos
qui homines sunt, deos lex dixerit. Et si a ceteris hominibus non
irreligiosa huius nominis usurpatio est: ab eo homine quem
sanctificavit pater, non impudenter usurpari videtur, quia Dei filium
se dixerit, cum praecellat ceteros per id quod sanctificatus in filium
est, beato Paulo dicente quod praedestinatus est filius in virtute
secundum spiritum sanctificationis: omnis enim haec de homine responsio
est, quod Dei filius etiam hominis filius est. Augustinus. Vel
aliter. Sanctificavit; idest, ut sanctus esset, gignendo ei dedit,
quia sanctum eum genuit. Si autem sermo Dei factus est ad homines ut
dicerentur dii, ipsum verbum Dei quomodo non est Deus? Si per
sermonem Dei homines participando fiunt dii, verbum unde participatur
non est Deus? Theophylactus. Vel sanctificavit eum, hoc est sanxit
sacrificari pro mundo. In quo ostendit se non esse Deum sicut
ceteri: nam salvum facere mundum, divinum opus est, non autem hominis
deificati per gratiam. Chrysostomus in Ioannem. Vel interim
quidem, ut susciperetur sermo, humilius locutus est; postea autem ad
maius eos reduxit, dicens si non facio opera patris mei, nolite
credere mihi; per hoc ostendens quod in nullo minor est patre: quia
enim substantiam eius impossibile erat eis videre, ab operum parilitate
et identitate demonstrationem eius quae secundum virtutem
indissimilitudinis est, tribuit. Hilarius. Quid hic adoptio, quid
indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit, cum
Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur
ac similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas
comparatur. Gerere autem se, non sua, sed quae patris sunt,
testatur, ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur.
Et quia sub sacramento assumpti corporis nati ex Maria hominis, Dei
filius non intelligebatur, fides nobis intimatur ex gestis, cum ait si
autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite. Cur
enim sacramentum nati hominis intelligentiam divinae nativitatis
impediat, cum divina nativitas omne opus suum sub mysterio assumpti
hominis exequatur? Faciens igitur opera patris, demonstrare debuit
quid esset operibus credendum; nam sequitur ut cognoscatis et credatis
quia pater in me est, et ego in patre. Hoc est illud Dei filius
sum; hoc est illud ego et pater unum sumus. Augustinus in Ioannem.
Non enim filius sic dicit in me est pater et ego in illo, quomodo
possunt dicere homines: si enim bene cogitemus et bene vivamus, in
Deo sumus, et Deus in nobis est, quasi participantes eius gratiam et
illuminati ab ipso: unigenitus autem Dei filius in patre est, et
pater in illo tamquam aequalis.
|
|