|
Beda. Adhuc Iudaeos in coepta dementia persistere Evangelista
ostendit, dicens quaerebant ergo eum apprehendere. Augustinus in
Ioannem. Non credendo et intelligendo, sed saeviendo et occidendo.
Tu apprehendas ut habeas; illi apprehendere volebant ut non haberent;
unde sequitur et exivit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt,
quia manus fidei non habuerunt. Sed non erat magnum verbo eicere
carnem suam de manibus carnis. Chrysostomus in Ioannem. Cum autem
Christus aliquid magnum locutus fuerit, recedit velociter, ut sedetur
eorum furor per absentiam eius; quod utique et nunc fecit; unde
sequitur et abiit iterum trans Iordanem in eum locum ubi erat Ioannes
baptizans primum, et mansit illic. Ideo hunc locum Evangelista
commemorat, ut discas quoniam proprie abiit, ut recordetur eorum quae
illic facta sunt et dicta a Ioanne, et testimonii illius. Beda.
Dicit autem ubi erat primum, idest a primaeva aetate. Demorante
autem eo ibi, narrat quia multi venerunt ad eum; unde sequitur et
multi venerunt ad eum, et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum
nullum. Augustinus. Idest, nullum miraculum ostendit: non
Daemonia fugavit, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit.
Chrysostomus. Vide autem qualiter syllogismos componunt
indubitabiles. Ioannes quidem, dicunt, nullum signum fecit; hic
autem facit: quare huius praeeminentia ostenditur. Deinde ne putetur
Ioannes, quia nullum signum fecit, indignus testimonio, subdunt
omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant; quasi
dicant: etsi nullum signum fecerit, tamen de hoc omnia veraciter
dixit. Ergo dicunt: si Ioanni credere oportebat, multo magis huic,
cum illius testimonio etiam demonstrationem signorum habenti; unde
sequitur et multi crediderunt in eum. Augustinus. Ecce qui
apprehenderunt permanentem, non quomodo Iudaei volebant apprehendere
discedentem. Et nos ergo per lucernam veniamus ad diem, quia Ioannes
lucerna erat, et diei testimonium perhibebat. Theophylactus.
Notandum autem, quod crebro dominus educit populus ad solitaria loca,
de perfidorum societate eripiens, ut magis fructificent; sicut legem
veterem daturus, eduxit populum in desertum. Mystice autem recedens a
Hierosolymis dominus, hoc est a plebe Iudaica, ad loca fontes
habentia se transfert, idest ad Ecclesiam ex gentibus, quae habet
fontem Baptismi, per quem multi ad Christum accedunt, quasi
transeuntes Iordanem.
|
|