|
Beda. Dixerat Evangelista, dominum trans Iordanem abiisse,
tuncque Lazarum contigit infirmari; unde dicitur erat quidam languens
Lazarus a Bethania. Hinc est quod in quibusdam exemplaribus
copulativa coniunctio et posita invenitur, ut sequentia verba
superioribus connexa videantur. Interpretatur autem Lazarus adiutus.
Inter omnes enim mortuos quos dominus suscitavit, hic magis ab eo
adiuvatur, quem non solum mortuum, sed quatriduanum suscitavit.
Augustinus in Ioannem. Inter omnia enim miracula quae fecit
dominus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus
quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit
hominem qui fecit hominem: plus enim est hominem creare quam
resuscitare. Infirmabatur autem in Bethania Lazarus; unde dicitur a
Bethania de castello Mariae et Marthae sororum eius; quod castellum
erat proximum Hierosolymis. Alcuinus. Et quia plures feminae huius
nominis erant, ne erraremus in nomine, ostenditur ex notissima
actione; nam sequitur Maria autem erat quae unxit dominum unguento,
et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus
infirmabatur. Chrysostomus in Ioannem. Igitur primum quidem illud
necessarium discere, quoniam haec non fuit illa meretrix quae in Luca
legitur: haec enim honesta fuit, et studiosa circa Christi
susceptionem. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliter. Hoc dicens
Ioannes attestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam
Simonis factum esse narravit: iam itaque hoc Maria fecerat. Quod
autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem
non pertinet, sed pariter narratur a tribus. Augustinus de Verb.
Dom. Invaserat igitur Lazarum pernicies inimica languoris;
miserandi hominis corpus quotidie edax febris incendium consumebat.
Aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes, iuvenis
aegrotantis lectulo iugiter inhaerebant; unde de eis mox subditur
miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: domine, ecce quem amas
infirmatur. Augustinus in Ioannem. Non dixerunt: veni et sana;
non ausae sunt dicere: ibi iube, et hic fiet; sed tantummodo ecce
quem amas infirmatur. Chrysostomus. Per hoc enim ad miserendum
volunt attrahere Christum; adhuc enim ei quasi homini intendebant.
Ideo autem non iverunt ad Christum, sicut centurio et regulus, sed
mittunt, quia vehementer confidebant de Christo, propter multam
familiaritatem quam habebant ad eum, et quia a luctu detinebantur.
Theophylactus. Et quia mulieres erant, quas non decet de facili domo
exire. Multam autem devotionem et fidei magnitudinem exprimunt,
dicentes ecce quem amas infirmatur: tantam enim potentiam in domino
esse credebant, quod mirum videretur qualiter virum sibi dilectum
infirmitas potuerit occupare. Sequitur audiens autem Iesus dixit
eis: infirmitas haec non est ad mortem: quia ipsa mors non erat ad
mortem, sed potius ad miraculum: quo facto crederent homines in
Christum et vitarent veram mortem; unde sequitur sed pro gloria Dei.
Ubi ex obliquo dominus Deum se dixit, contra haereticos qui dicunt,
quod filius Dei non sit Deus. Pro gloria ergo cuius Dei? Audi
quod sequitur: ut glorificetur filius Dei per eam, scilicet
infirmitatem. Chrysostomus. Hoc autem ut non est causale, sed
eventus; nam evenit quidem aliunde infirmitas, usus est autem ea in
gloriam Dei. Sequitur diligebat autem Iesus Martham et sororem eius
Mariam et Lazarum. Augustinus. Ille languens, illae tristes,
omnes dilecti. Habebant ergo spem, quoniam diligebantur ab eo qui est
dolentium consolator, languentiumque sanator. Chrysostomus. Per hoc
etiam erudit nos Evangelista non tristari, si qua infirmitas facta
fuerit circa bonos viros et Dei amicos.
|
|