|
Alcuinus. Dominus, nuntiata infirmitate Lazari, quousque
quatriduum compleretur sanare distulit, ut mirabilius suscitaret; unde
dicitur ut autem audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem
loco duobus diebus. Chrysostomus. Ut scilicet expiraret et
sepeliretur et dicerent quoniam foetet, ut nullus posset dicere,
quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed stupor fuit, et non
mors. Sequitur deinde post haec dicit discipulis suis: eamus in
Iudaeam iterum. Augustinus. Ubi pene fuerat lapidatus, quia
propterea inde discessisse videbatur ne lapidaretur. Discessit enim ut
homo; sed in redeundo, quasi oblitus infirmitatem, ostendit
potestatem. Chrysostomus. Nusquam autem alibi dominus praedixit
discipulis quo iturus esset; sed hic praedicit, quia formidabant
vehementer, ut non repente eos conturbet; nam sequitur dicunt ei
discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et tu iterum
vadis illuc? Formidabant enim et pro eo et pro seipsis: nondum enim
erant in fide firmati. Augustinus. Cum autem vellent dare consilium
homines Deo, discipuli magistro, corripuit eos; unde sequitur
respondit Iesus: nonne duodecim horae sunt diei? Ut enim diem se
ostenderet, duodecim discipulos elegit. In hoc autem verbo non ipsum
Iudam, sed successorem eius praevidebat. Iuda enim cadente,
successit Mathias, et duodenarius numerus mansit. Horae ergo
illustrantur a die, ut per horarum praedicationem credat mundus in
diem. Me ergo sequimini, si non vultis offendere; unde subdit si
quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
Chrysostomus. Quasi dicat: qui sibi nihil conscius est nequitiae,
nihil patietur versutiae; qui vero mala agit, patietur. Itaque non
oportet formidare: nihil enim dignum morte gessimus. Vel aliter. Si
quis lucem huius mundi videt, securus est; multo magis qui mecum est,
nisi amoverit se a me. Theophylactus. Quidam vero hunc diem
intelligunt tempus praecedens passionem, noctem vero ipsam passionem.
Dicit ergo eis: dum dies est, idest dum nondum imminet tempus
passionis, non offendetis: non enim vos persequentur Iudaei: cum
autem nox venerit, passionem propriam dico, ex tunc noctem
possidebitis angustiarum.
|
|