|
Chrysostomus in Ioannem. Posita una confortatione discipulorum, hic
alio modo eos confortat, ostendens quoniam non Hierosolymam debent
ire, sed in Bethaniam; unde dicitur haec ait, et post haec dicit
illis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem
eum; quasi dicat: non eo rursus disputaturus contra Iudaeos, sed
amicum nostrum excitaturus: propter hoc ergo dicit amicus noster, ut
ostendat necessarium suum adventum. Augustinus in Ioannem. Quod
autem dixit dormit, verum dixit. Domino dormiebat, hominibus mortuus
erat, qui eum suscitare non poterant: nam dominus tanta facilitate
excitabat de sepulchro, quanta tu excitas dormientem de lecto. Ergo
secundum potentiam suam dixit dormientem, sicut et apostolus dicit: de
dormientibus autem nolo vos ignorare. Dormientes appellavit, quia
resurrecturos praenuntiavit. Sed quomodo interest in ipsis qui
quotidie dormiunt et exurgunt, quid quisque videat in somnis; alii
sentiunt laeta somnia, alii torquentia: sic unusquisque cum causa sua
dormit, cum causa sua surgit. Chrysostomus. Discipuli autem
impedire voluerunt eius adventum in Iudaeam; unde sequitur dixerunt
ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit: solet enim esse
somnus aegrotantium salutis indicium; quasi dicant: si dormit, non
igitur utile est quod tu vadas ad excitandum eum. Augustinus.
Quomodo ergo intellexerunt discipuli, sic responderunt; unde sequitur
dixerat autem Iesus de morte eius; illi vero putaverunt quod de
dormitione somni diceret. Chrysostomus. Si vero quis dicat: quomodo
non cognoverunt discipuli mortuum esse, ab eo quod dixit vado ut
excitem illum? Stultum enim erat eum ire per tot stadia ut Lazarum a
somno excitaret: istud dicemus, quoniam aestimabant hoc aenigma esse,
qualia multa loquebatur. Augustinus. Quia ergo obscure dixerat
dormit, manifestat quod dixerat; unde sequitur tunc ergo dixit eis
manifeste: Lazarus mortuus est. Chrysostomus. Non autem hic
adiecit: vado ut resuscitem eum; non enim volebat verbis praedicere
quod per opera debebat certificare, vanam gloriam ubique nos fugere
docens; et quod non oportet simpliciter promittere. Sequitur et
gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Augustinus.
Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus; sed quomodo lateret eum qui
creaverat, ad cuius manus anima morientis exierat? Ait ergo gaudeo
propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: ut iam inciperent
admirari, quia dominus poterat dicere mortuum, quod nec viderat nec
audiverat. Ubi meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum
miraculis aedificabatur fides, non ut esse inciperet, sed ut quae
coeperat cresceret. Quod ergo dicit ut credatis, intelligendum est ut
amplius robustiusque credatis. Theophylactus. Intellexerunt autem
quidam hoc sic. Gaudeo, inquit, pro vobis: nam cum illic non
extiterim, confert ad maioritatem fidei vestrae; quoniam si
astitissem, aegrotantem curassem, quod esset modicum signum ad meae
virtutis indicium. Quia vero me absente supervenit mors, potius in
fide mea corroboramini, cum videbitis me posse etiam defunctum
putrescentem resuscitare. Chrysostomus. Igitur omnes discipuli
quidem timebant Iudaeos, super alios vero Thomas; unde sequitur
dicit ergo Thomas, qui dicitur Dydimus, ad condiscipulos: eamus et
nos, et moriamur cum eo: infirmior enim erat aliis et infidelior,
postea omnibus fortior factus est et irreprehensibilis, qui solus orbem
terrarum percurrit, et in mediis plebibus volvebatur volentibus eum
interficere. Beda. Vel castigati discipuli superioribus domini
verbis non ausi sunt ultra contradicere; sed Thomas prae omnibus
socios hortatur, ut irent et morerentur cum eo: in quo magna eius
videtur esse constantia: sic enim loquebatur, quasi facere posset quae
alios hortabatur, immemor suae fragilitatis, sicut et Petrus.
|
|