|
Alcuinus. Dominus ad hoc venire distulerat ut quatriduum impleretur,
ut Lazarus gloriosius resuscitaretur; unde dicitur venit itaque
Iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem.
Chrysostomus in Ioannem. Manserat enim dominus duobus diebus, et
ante duos dies venerat nuntius, in qua die Lazarus est defunctus:
ipse autem quarta die accessit. Augustinus in Ioannem. De quatuor
autem diebus multa dici possunt. Diversis enim modis una res
significari potest. Est enim unus dies mortis quem homo trahit de
mortis propagine. Sed et legem naturalem transgrediuntur homines:
ecce alter dies mortis. Lex etiam Scripturae data est divinitus per
Moysen, et ipsa contemnitur: adde tertium diem mortis. Venit
Evangelium, et ipsum transgrediuntur homines: ecce quartus dies
mortis. Et ad tales excitandos dominus non dedignatur accedere.
Alcuinus. Aliter. Primum peccatum extitit elatio in corde,
secundum consensus, tertium factum, quartum consuetudo. Sequitur
erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
Chrysostomus. Quod erat milliaria duo. Hoc autem inducitur ad
ostendendum quod congruum fuit multos Iudaeorum a Hierosolymis
adesse; unde subditur multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et
Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Sed quomodo Iudaei
consolabantur dilectas a Christo, cum iam statuissent quod si quis
Christum confiteretur, extra synagogam fieret? Sed propter
calamitatis necessitatem, aut quasi nobiles has mulieres reverentes,
eas consolabantur; aut quia hi aderant qui non mali erant: multi enim
ex ipsis credebant. Hoc autem dicebat Evangelista ad ostendendum quod
Lazarus vere mortuus erat. Beda. Nondum autem dominus castellum
introierat; unde adhuc extra castellum posito occurrit Martha; unde
sequitur Martha ergo, ut audivit quia Iesus veniret, occurrit illi;
Maria autem domi sedebat. Chrysostomus. Non autem assumit sororem
obviam Christo vadens; vult enim singulariter Christo loqui, et quod
factum est ei annuntiare; cum vero eam in bonam spem duxit, tunc abiit
et vocavit Mariam. Theophylactus. Primo itaque non pandit sorori,
volens astantes hoc latere; quoniam si percepisset Maria Christum
accedere, obviam iret, et comitarentur eam praesentes Iudaei, quibus
notum fore adventum Iesu Martha nolebat. Sequitur dixit autem
Martha ad Iesum: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset
mortuus. Chrysostomus. Credebat enim in Christum, sed non ut
oportebat: nondum enim cognoscebat quoniam Deus erat; et ideo dicebat
si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Theophylactus.
Quasi diffidens quoniam etiam absens, si vellet, posset prohibere
mortem fratris sui. Chrysostomus. Nondum etiam cognoscebat quod
propria virtute hoc faceret; quod apparet ex hoc quod subditur: sed
nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus: ut de
virtuoso quodam et approbato viro loquens. Augustinus in Ioannem.
Non autem dicit ei: rogo te ut resuscites fratrem meum; unde enim
sciebat, si fratri eius resurgere utile fuerat? Hoc tamen dixit:
scio quia potes, si vis, facere: utrum facias, iudicii tui est, non
praesumptionis meae. Chrysostomus. Dominus autem vera quae non
cognoscebat eam docuit; unde sequitur dixit ei Iesus: resurget frater
tuus. Non dixit: petam ut resurgat. Sed si diceret: non indigeo
adiutorio, a me ipso omnia facio, valde fuisset grave mulieri; sed
hoc dicere: resurget, medium erat. Augustinus. Ambiguum autem fuit
quod dixit resurget: non enim ait: modo; et ideo sequitur dicit ei
Martha: scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. De
illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Chrysostomus in
Ioannem. Audierat autem mulier multa a Christo de resurrectione
loquente; dominus autem manifestius suam ostendit auctoritatem: nam
subditur dicit ei Iesus: ego sum resurrectio et vita: ostendens
quoniam non indiget alio adiutorio: si enim alio adiutorio indigeret,
qualiter erit resurrectio? Si vero ipse est vita, non loco
circumcluditur, sed ubique existens potest sanare. Alcuinus. Ideo
ego sum resurrectio, quia vita: per quem tunc cum aliis resurget, per
eumdem potest et modo resurgere. Chrysostomus. Illa ergo dicente:
quaecumque petieris, ipse dicit qui credit in me, etiam si mortuus
fuerit, vivet: ostendens quoniam ipse est tributor bonorum, et ab
ipso oportet petere. Per hoc autem eius intellectum elevat: non enim
hoc erat solum quod quaerebatur, ut solum Lazarum suscitaret; sed
etiam oportebat eam et qui praesentes erant discere resurrectionem.
Augustinus. Dicit ergo qui credit in me, etiam si mortuus fuerit in
carne, vivet in anima, donec resurget caro, nunquam postea moritura:
nam vita animae fides est. Sequitur et omnis qui vivit in carne, et
credit in me, etiam si moriatur ad tempus propter mortem carnis, non
morietur in aeternum. Alcuinus. Propter vitam spiritus, et
immortalitatem resurrectionis. Sciebat autem dominus, quem nihil
latet, quod hoc credebat; sed confessionem qua salvaretur quaerit;
unde sequitur credis hoc? Ait illi: utique, domine, ego credidi
quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Chrysostomus. Videtur mihi non intellexisse mulier quod dictum est;
sed quoniam magnum quid erat intellexit, non tamen cognovit quid est:
propterea aliud interrogata, aliud respondit. Augustinus. Vel
aliter. Quando hoc credidi quod filius es Dei, credidi quia tu es
vita: quia et qui credit in te, etiam si moriatur, vivet.
|
|