|
Chrysostomus in Ioannem. Ex virtute sermonum Christi interim
Martha lucrata est luctus dissolutionem: ea enim quae ad magistrum
erat devotio non permittebat eam sentire praesentia, quae luctum
inducere poterant; unde dicitur et cum haec dixisset, abiit, et
vocavit Mariam sororem suam silentio. Augustinus in Ioannem.
Advertendum, quod suppressam vocem silentium nuncupavit: nam quomodo
siluit, cum subdatur dicens: magister adest, et vocat te?
Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem occulte sororem vocat: si enim
scivissent Iudaei Christum advenire, recessissent, et non fuissent
testes miraculi. Augustinus. Advertendum etiam, quemadmodum
Evangelista non dixerit ubi, vel quando, vel quomodo Mariam dominus
vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur,
narrationis brevitate servata. Theophylactus. Sive etiam ipsam
Christi praesentiam vocationem reputavit, quasi dicat: inexcusabile
est ut eo praesente tu non exeas obviam ipsi. Chrysostomus. Omnibus
autem assidentibus, illa lugens et plangens non expectavit ad se venire
magistrum, neque dignitatem servavit, neque a luctu detenta est; sed
surgens confestim obviavit; unde sequitur illa ut audivit, surrexit
cito, et venit ad eum. Augustinus. Ex quo patet quod non illam
praevenisset Martha, si ei notus fuisset adventus Iesu. Sequitur
nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco
ubi occurrerat ei Martha. Chrysostomus. Vacantius enim ibat, ut
non videatur inicere seipsum miraculo, sed rogari ab aliis. Hoc
igitur vult occulte Evangelista insinuare: aut quia cito currebat, ut
anticiparet eum venientem. Venit autem non sola, sed omnes trahens
Iudaeos; unde sequitur Iudaei igitur qui erant in domo cum ea, et
consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit,
secuti sunt eam, dicentes, quia vadit ad monumentum ut ploret ibi.
Augustinus. Hoc pertinuit ad Evangelistam narrare, ut videamus quae
occasio fuerit quod plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est;
ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plures
inveniret. Sequitur Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus, videns
eum, cecidit ad pedes eius. Chrysostomus. Ferventior haec sorore
erat: non enim turbam verecundata est, nec suspicionem timuit quam de
Christo Iudaei habebant, cum aliqui inimicorum Christi interessent;
sed omnia contempsit humana praesente magistro, et soli se dabat ei qui
ad magistrum honori. Theophylactus. Quamvis etiam se diminute
videbatur habere, dicens domine, si fuisses hic, frater meus non
fuisset mortuus. Alcuinus. Quasi dicat: dum nobiscum praesens
fuisti, non morbus, non infirmitas aliqua apparere ausa est, apud
quas vita noverat habitare sive hospitari. Augustinus de Verb.
Dom. O infidelis conventio. Te adhuc posito in saeculo Lazarus
amicus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patietur? Parum
est si non tibi soli superi serviunt; ecce tuum dilectum Inferi
rapuerunt. Beda. Non autem omnia dixit Maria quae Martha
protulerat: quia consueto hominum more lacrymis non omnia quae voluit
et in animo habuit, proferre potuit.
|
|