|
Chrysostomus in Ioannem. Mariae loquenti nihil Christus loquitur;
neque ea dicit quae sorori dixerat: turba enim aderat multa, et non
erat tempus illorum verborum. Sed condescendit, et humiliatur,
humanam naturam denudans: quia enim miraculum magnum erat futurum, et
multos per id lucraturus, sua condescensione attrahit testes, et
humanam monstrat naturam; unde dicitur Iesus ergo ut vidit eam
plorantem, et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, infremuit
spiritu, et turbavit semetipsum. Augustinus in Ioannem. Quis enim
eum posset nisi ipse turbare? Turbatus est Christus, quia voluit;
esurivit, quia voluit; in illius potestate erat sic vel sic affici,
vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis
sibi coaptans in personae unitate naturam; ac per hoc ubi summa
potestas est, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas.
Theophylactus. Ad approbandam enim conditionem humanam iubet ei quod
suum est prosequi, nec non iniungit ei virtute spiritus sancti,
illamque compescit. Haec autem cuncta naturam pati dominus connivet,
cum approbando quod homo verus et non apparens fuerat, tum etiam nos
monendo, ac metam moestitiae et iucunditati imponendo. Nam ex toto
nec compati nec moerere ferinum, ac horum exuberantia muliebre.
Sequitur et dixit: ubi posuistis eum? Augustinus de Verb. Dom.
Non locum sepulti ignorare credi debuerat, sed fidem populi approbare
volebat. Chrysostomus. Non enim vult ipse se inicere, sed omnia ab
aliis discere, et rogatus facere, ut ab omni suspicione eripiat
signum. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod et interrogat,
vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare.
Praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est, cuius secreti
signum est interrogatio domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus:
vel quod ignorare se peccatores alio loco dominus ostendit, dicens:
non novi vos; quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata.
Sequitur dicunt ei: domine, veni et vide. Chrysostomus. Nondum
enim aliquod signum resurrectionis monstraverat: unde ita videbatur
iturus ut lacrymaturus, non ut resuscitaturus, propter hoc ei dicunt
veni et vide. Augustinus. Videt autem dominus quando miseretur;
unde illi dicit: vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte
omnia peccata mea. Sequitur et lacrymatus est Iesus. Alcuinus.
Quia fons pietatis erat, flebat pro parte humanitatis quem resuscitare
poterat per potentiam divinitatis. Augustinus. Quare autem flevit
Christus, nisi quia homines flere docuit? Beda. Est autem hominum
consuetudo caros suos mortuos lugere: secundum hanc consuetudinem
Iudaei dominum flere putabant; unde subditur dixerunt ergo Iudaei:
ecce quomodo amabat eum. Augustinus. Quid est amabat eum? Non veni
vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Sequitur quidam autem
ex ipsis dixerunt: non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati,
facere ut hic non moreretur? Plus est quod facturus est, ut mortuus
suscitetur. Chrysostomus. Erant autem ex inimicis eius qui hoc
dixerunt. Ex quibus igitur oportebat eius admirari virtutem, ex his
ei detrahunt, scilicet ex illuminatione caeci nati, quasi nec illo
miraculo facto. In hoc etiam se ostendunt esse corruptos, quia nondum
Christo adveniente ad monumentum, praeassumunt accusationes, non
exspectantes rei finem. Sequitur Iesus ergo rursum fremens in
semetipso venit ad monumentum. Studiose Evangelista frequenter dicit
quod lacrymatus est, et quod fremuit, ut discas quod vere nostram
naturam induit. Quia enim hic magis aliis Evangelistis magna de eo
loquitur, etiam in rebus corporalibus humiliora dicit. Augustinus in
Ioannem. Fremas autem et in te, si disponis reviviscere; omni
homini dicitur qui premitur pessima consuetudine. Sequitur erat autem
spelunca, et lapis superpositus ei. Mortuus sub lapide, reus sub
lege: lex enim quae data est Iudaeis, in lapide scripta est. Omnes
autem rei sub lege sunt, iusto autem non est lex posita. Beda. Est
autem spelunca rupes cavata. Porro monumentum dicitur eo quod mentem
moneat; hoc est, mortuos ad memoriam revocat. Sequitur ait Iesus:
tollite lapidem. Chrysostomus. Sed quare non lapide iacente fecit
resuscitari? Nonne poterat qui corpus movit mortuum voce, etiam multo
magis lapidem movere? Non autem hoc fecit, ut eos testes faciat
miraculi, ut non dicant quod in caeco dixerant: non est hic. Manus
enim, et accessus ad monumentum testabantur quod ipse est.
Augustinus. Mystice autem dicit removete lapidem, removete legis
pondus, gratiam praedicate. Augustinus Lib. 83 quaest. In quo
puto illos significari qui venientibus ad Ecclesiam ex gentibus, onus
circumcisionis imponere volebant; vel eos qui in Ecclesia corrupte
vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Augustinus de Verb.
Dom. Iam autem Maria et Martha sorores Lazari, quae Christum
frequenter mortuos resuscitasse viderant, fratrem suum posse
resuscitare penitus non credebant; nam sequitur dicit ei Martha soror
eius qui mortuus fuerat: domine, iam foetet, quatriduanus enim est.
Theophylactus. Hoc autem Martha tamquam diffidens dicit, veluti
impossibile credens posse fratrem suscitari, ob dierum diuturnitatem.
Beda. Vel haec verba non sunt desperationis, sed potius
admirationis. Chrysostomus in Ioannem. Sed hoc etiam quod dicit,
valet ad obstruendum indevotos, ut et miraculum testentur manus
tollentes lapidem, et auditus vocem audiens Christi, et visus
videntium Lazarum exire, et odoratus foetorem recipiens.
Theophylactus. Christus autem rememorat mulieri ea de quibus secum
contulerat, et pene ut obliviscenti loquitur; unde sequitur dicit ei
Iesus: nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam
Dei? Chrysostomus. Non enim memor erat mulier eius quod Christus
dixerat supra: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et
discipulis quidem dixit: ut glorificetur filius Dei in ea: hic autem
gloriam Dei de patre dicit. Infirmitates enim eorum qui audiebant,
causa erant differentiae eorum quae dicebantur. Nolebat dominus
interim turbare adstantes; et ideo dicit videbis gloriam Dei.
Augustinus. In hoc autem est gloria Dei, quia et foetentem et
quatriduanum resuscitat. Sequitur tulerunt ergo lapidem. Origenes in
Ioannem. Mora tollendi lapidem adiacentem ex sorore defuncti causata
est: nisi enim dixisset iam foetet, est enim quatriduanus, non
diceretur dixit Iesus: tollite lapidem. Sustulerunt ergo lapidem:
nunc ergo longe tardius ablatus est. Commodum est igitur nihil
interponere inter iussa Iesu et ipsorum executionem.
|
|