|
Alcuinus. Quia Christus secundum hominem minor erat patre, ab illo
petit suscitationem Lazari; atque ideo se exauditum esse dicitur:
Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: pater, gratias ago tibi,
quoniam audisti me. Origenes in Ioannem. Elevavit quidem sursum
oculos, quoniam intelligentiam humanam erexit, adducens illam per
orationem ad excelsum patrem. Sed et necesse est volentem ad exemplar
orationis Christi orare, elevare oculos cordis sursum, ac erigere
illos a praesentibus rebus memoria, cogitationibus, atque
intentionibus. Si autem digne orantibus huiusmodi quaedam exprimitur a
Deo de propria oratione promissio: adhuc loquente dicam: ecce adsum,
quid expedit arbitrari de domino et salvatore? Erat enim oraturus pro
resurrectione Lazari. Sed praeveniens illius orationem qui solus
bonus pater est, exaudivit dicenda. Pro impletione igitur orationis
subdit gratiarum actiones, dicens pater, gratias ago tibi, quoniam
audisti me. Chrysostomus in Ioannem. Hoc est, nihil est contrarium
mei ad te. Non autem ostendit quod ipse non potuit, vel quod minor
sit patre; quia hoc et amicis dicitur, et honore aequalibus. Ut
autem ostendat quoniam non indiget oratione, subiungit ego autem
sciebam quoniam semper me audis; quasi dicat: ad hoc quod fiat
voluntas mea, non indigeo oratione ut tibi suadeam: una enim est
nostra voluntas. Hoc autem obumbrate dicit, propter auditorum
imbecillitatem. Deus enim non ita dignitatem suam respicit, ut ad
salutem nostram: propterea excelsa quidem et magna, pauca, et ipsa
occultata, humilia vero multa circumfluunt eius sermonibus. Hilarius
de Trin. Non igitur prece eguit: nobis oravit, ne filius
ignoraretur; unde subditur sed propter populum qui circumstat dixi, ut
credant quia tu me misisti. Cum enim sibi non proficeret deprecationis
sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo
auxilii est, sed nos sumus inopes doctrinae. Chrysostomus. Non
autem dixit ut credant quoniam minor sum, quoniam sine oratione non
possum facere; sed quoniam tu me misisti. Non dixit: misisti me
imbecillem, servitutem recognoscentem, a meipso nihil facientem; sed
me misisti, ut non Deo contrarium aestiment, nec dicant: non est ex
Deo; et ut ostendam, secundum tuam voluntatem opus hoc fieri.
Augustinus de Verb. Dom. Venit autem Christus ad monumentum in
quo Lazarus dormiebat, et non tamquam mortuum, sed tamquam sanum,
tamquam audire paratum, de sepulchro protinus vocavit; unde sequitur
haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Ideo
dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire. Chrysostomus. Non
autem dixit: surge tu; sed veni foras, ut viventi loquens ei qui
mortuus fuerat: propter quod non dixit: in nomine patris mei veni
foras; aut: resuscita eum, pater; sed haec omnia dimittens,
postquam orantis formam acceperat, per res auctoritatem ostendit:
quoniam et hoc sapientiae suae est, per verba quidem condescensionem,
per res vero ostendere potestatem. Theophylactus. Alta vero
salvatoris vox, quae Lazarum suscitavit, indicium est tubae magnae
sonaturae in communi resurrectione. Altius etiam clamavit, ut
gentilium ora refrenet fabulantium, in tumulis esse animas
defunctorum: nam quasi foras manentem eam advocat per clamorem. Sicut
autem universalis resurrectio in ictu oculorum proveniet, sic et haec
resurrectio singularis; et ideo sequitur et statim prodiit qui mortuus
fuerat, ligatus manus et pedes institis, et facies eius sudario erat
ligata. Iam mancipatur effectui quod dicitur: venit hora cum audient
defuncti vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Origenes in
Ioannem. Nam vox elata et clamor non inconvenienter dicitur excitasse
illum; et sic adimpletum est quod dixerat: vado ut excitem eum. Sed
et pater, qui filium orantem exaudivit, suscitavit Lazarum, ut sic
resurrectio Lazari commune opus sit filii orantis et patris
exaudientis. Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et
filius quos vult vivificat. Chrysostomus. Exiit autem ligatus, ut
non putaretur esse phantasma. Sed et hoc quod exibat ligatus, non
minus videbatur esse quam resuscitare. Sequitur dicit eis Iesus:
solvite eum, ut videlicet tangentes, et ei appropinquantes, videant
quia vere est ille. Sequitur et sinite abire; et hoc propter
humilitatem; non enim ducit eum, neque iubet secum ambulare ad sui
demonstrationem. Origenes. Dixerat autem supra dominus: propter
populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti: nullo
autem eorum credente hoc dixisset, velut aliquis hominum inscius
futurorum; unde ad hoc removendum subditur multi ergo ex Iudaeis qui
venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit crediderunt in
eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis
quae fecit Iesus. Continet quid ambiguum sermo praesens: verum qui
iverunt ad Pharisaeos, fuerint ex illis multis qui crediderant,
proponentes conciliare Christo hostiliter se habentes ad eum; vel alii
a credentibus, irritare volentes invidum Pharisaeorum zelum in ipsum.
Et videtur mihi hoc magis Evangelistam exprimere velle: multos enim
dixit qui per hoc quod viderunt crediderunt, veluti paucis existentibus
aliis, de quibus subdit quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos,
et dixerunt eis quae fecit Iesus. Augustinus Lib. 83 quaest.
Quamquam autem secundum Evangelistae historiam resuscitatum Lazarum
plena fide teneamus, tamen in allegoria aliquid significare non
dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem
amittunt. Augustinus in Ioannem. Omnis quidem qui peccat moritur;
sed Deus magna misericordia animas suscitat, ne moriantur in
aeternum. Intelligimus ergo tres mortuos, quos in corporibus
suscitavit, aliquid significare de resurrectionibus animarum.
Gregorius Moralium. Puellam enim in domo, adolescentem extra
portam, in sepulchro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo
mortuus iacet qui iacet in peccato: iam quasi extra portam ducitur
cuius iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis
operatur. Augustinus. Vel intus est mors, quia cogitatum malum
nondum processit in factum. Si autem ipsum malum fecisti, quasi
mortuum extra portam extulisti. Gregorius. Sepulturae vero aggere
premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus
gravatur; sed hos plerumque divina gratia respectus sui lumine
illustrat. Augustinus Lib. 83 quaest. Vel accipiamus Lazarum in
monumento animam terrenis peccatis obrutam. Augustinus in Ioannem.
Et tamen Lazarum dominus amabat: si enim peccatores non amaret, de
caelo ad terras non descenderet. Bene autem de illo qui peccare
consueverat, dicitur foetet: incipit enim habere pessimam famam
tamquam odorem teterrimum. Augustinus liber 83 quaest. Recte etiam
dicit quatriduanus est: ultimum enim elementorum terra est: significat
enim puteum terrenorum peccatorum, idest cupiditatum carnalium.
Augustinus in Ioannem. Fremuit autem dominus, lacrymavit, voce
magna clamavit: quia difficile surgit quem moles consuetudinis premit.
Turbat semetipsum Christus, ut tibi significet quomodo tu turbari
debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris. Fides enim
hominis sibi displicentis fremere debet in accusatione malorum operum,
ut violentiae poenitentis cedat consuetudo peccandi. Quando dicis:
illud feci et pepercit mihi Deus: Evangelium audivi et contempsi:
quid facio? Iam fremit Christus, quia fides fremit; in voce
frementis apparet spes resurgentis. Gregorius Moralium. Dicitur
autem Lazaro veni foras, ut ab excusatione et occultatione peccati ad
accusationem suam ore proprio exire provocetur; ut qui intra
conscientiam suam absconsus iacet per nequitiam, a semetipso foras
exeat per confessionem. Augustinus Lib. 83 quaest. Quod autem
Lazarus exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus
vitiis; quod vero institis obvolutus, hoc est quod etiam a carnalibus
recedentes, et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore
constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus; quod autem
facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam
cognitionem habere non possumus; quod autem dicit solvite eum et sinite
abire, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamina, ut
facie ad faciem videamus. Augustinus in Ioannem. Vel aliter.
Quando contemnis, mortuus iaces; quando confiteris, procedis. Quid
est enim procedere nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut
confitearis Deus facit, magna voce clamando, idest magna gratia
vocando. Mortuus autem procedens adhuc ligatus est, confitens adhuc
reus; ut autem solverentur peccata eius, ministris hoc dixit: solvite
eum, et sinite abire; quod est: quae solveritis super terram, erunt
soluta et in caelis. Alcuinus. Christus ergo suscitat, quia
interius per seipsum vivificat: solvunt discipuli, quia per
ministerium sacerdotum absolvuntur vivificati. Beda. Per eos autem
qui Pharisaeis annuntiaverunt, significantur nonnulli, qui videntes
bona servorum Dei opera, odiis insequuntur et infamare conantur.
|
|