|
Theophylactus. Decebat admirari ac extollere eum qui talia peragebat
miracula: ipsi vero potius consiliantur illum occidere; unde dicitur
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei Concilium adversus Iesum,
et dicebant: quid facimus? Augustinus in Ioannem. Nec tamen
dicebant: credemus; plus enim perditi homines cogitabant quomodo
nocerent et perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent; et
tamen timebant, et quasi consulebant: dicebant enim quid facimus,
quia hic homo multa signa facit? Chrysostomus in Ioannem. Hominem
eum adhuc vocant qui tantam susceperunt eius deitatis demonstrationem.
Origenes in Ioannem. Est autem per ea quae dicuntur ab ipsis,
considerare eorum insipientiam et caecitatem: insipientiam quippe,
quia testificabantur illum et multa peregisse miracula, et tamen
aestimabant se posse adversus eum aemulari, velut non posset pro se
adversus eorum aemulationes. Caecitatis autem hoc ipsum erat: ad
facientem enim tot miracula pertinebat ut se ab eorum insidiis
eximeret: nisi forte crederent quod signa fecit, et putabant ea non
fieri divina virtute. Hi quidem igitur deliberabant non dimittere
ipsum, opinantes se per hoc esse impedimento volentibus credere in
eum, et Romanis, ne eis auferrent terram et gentem; unde sequitur si
dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et
tollent locum nostrum et gentem. Chrysostomus. Hoc dicentes,
populum volunt concutere, ut periclitandum ex suspicione tyrannidis;
quasi dicant: si Romani viderint eum turbas ducentem, suspicabuntur
nos in tyrannidem velle consurgere, et destruent nostram civitatem.
Sed fictio erat quae dicebantur: quid enim demonstrabat tale?
Armigeros circumferebat, et equitaturas trahebat? Nonne deserta
persequebatur? Sed ut non putentur ob passionem suam hoc dicere,
totam civitatem periclitari dicunt. Augustinus. Vel timuerunt ne si
omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos
civitatem Dei templumque defenderent: quoniam contra ipsum templum et
contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.
Temporalia ergo perdere timuerunt, et vitam aeternam non
cogitaverunt: nam et Romani post domini passionem et glorificationem
tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo.
Origenes. Sed et secundum anagogem, locum eorum qui ex circumcisione
sunt gentes occupaverunt, quia per eorum casum salus gentibus evenit:
loco enim gentium Romani ponuntur, ex regnantibus qui regno suberant
nuncupati. Gens etiam ab eis sublata est: quia qui fuit populus
Dei, factus est non populus. Chrysostomus. Cum autem illi
haesitabant, et in ordine consilii proponebant, dicentes quid
facimus? Unus inverecunde et cum crudelitate clamavit: unde sequitur
unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius.
Augustinus. Movere potest quomodo dicatur pontifex anni illius, cum
dominus constituerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus
succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones
inter Iudaeos, postea constitutum esse plures fore pontifices, qui
per annos singulos vicibus ministrarent; et forte etiam in unum annum
plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant. Alcuinus.
Nam de hoc Caipha Iosephus refert, quod pretio sibi sacerdotium
unius anni redemerit. Origenes in Ioannem. Increpatur autem
Caiphae pravitas in hoc quod dicitur pontifex anni illius, quo
scilicet noster salvator exercuit ministerium passionis; et tamen cum
esset pontifex anni illius, dixit eis vos nescitis quidquam, neque
cogitatis, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non
tota gens pereat; quasi dicat: vos sedetis, et adhuc segnius rem
attenditis; sed attendatis, unius hominis salutem pro communi
republica oportere contemnere. Theophylactus. Hoc autem ipse quidem
prava dixit intentione: tamen spiritus sancti gratia ore eius usa est
ad futuri praesagium; unde subditur hoc autem a semetipso non dixit;
sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus
erat pro gente. Origenes. Non quicumque prophetizat, propheta est;
sicut non quicumque ius prosequitur, iustus est, sicut qui facit
aliquod opus propter humanam gloriam. Caiphas ergo prophetavit
quidem, nec tamen erat propheta, sicut et Balaam. Audebit autem
quis dicere quod non per spiritum sanctum Caiphas prophetaverit, quia
etiam spiritus maligni est attestari Iesu et prophetare pro eo, iuxta
illud quod dicitur: novimus te quod sis sanctus Dei: nam eius
intentionis est non fideles auditores efficere, sed incitare in
praetorio considentes adversus Iesum, ut eum perimerent. Deinde quod
dicit expedit vobis, quod pars eius prophetiae fuit, dicit verum, vel
mentitur? Nam si verum dicit, salvantur hi qui in praetorio adversus
Iesum nituntur, mortuo Iesu pro populo, et pertingunt ad id quod
expedit. Quod si inconveniens est, manifestum est quod non fuit
spiritus sanctus qui dedit haec proferri, quia spiritus sanctus non
mentitur. Si autem quis velit veridicum et in hoc esse Caipham,
concederetur illi quod gratia Dei pro omnibus gustet mortem, et quod
est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Fatebitur etiam cuncta
quae sunt in hoc loco prophetiam esse veridicam, incipiendo ab illo vos
nihil scitis; nihil enim noverant qui Iesum ignorabant esse
veritatem, sapientiam, iustitiam et pacem, et quod ipsis quoque erat
expediens ut hic unus inquantum est homo moriatur pro populo; non enim
inquantum est imago invisibilis Dei, est susceptibilis mortis. Pro
populo autem obiit, velut potens totius orbis culpam, in seipsum
retorquens, dissipare ac delere. Ex hoc vero quod dicitur hoc autem a
semetipso non dixit, docemur quod aliqua nos homines per nos dicimus,
nulla inducente virtute ad proferendum; quaedam vero suadente nobis
quadam virtute, etsi non integre exprimamus, et sic inconsequenter
disponamur ad ea, insectantes ea quae dicimus, sed non intentionem
dictorum; velut Caiphas ex se nihil protulit, nec dixit intentionem,
quia prophetiam dicti non accipiebat. Sed etiam apud Paulum quidam
legisperiti sunt non intelligentes nec ea quae proferunt. Augustinus.
Hic docemur, etiam homines malos prophetiae spiritu futura
praedicere; quod tamen Evangelista divino attribuit sacramento, quia
pontifex fuit, idest summus sacerdos. Chrysostomus. Vide autem
quanta spiritus sancti virtus est: a mente enim mala valuit verba
proferre prophetiae. Vide etiam quanta est pontificalis virtus
potestatis: pontifex enim effectus, etsi indignus existens, tamen
prophetavit nesciens quid diceret: ore enim solum usa est gratia,
contaminatum autem cor non tetigit. Augustinus. Caiphas igitur de
sola gente Iudaeorum prophetavit, in qua erant oves, de quibus ait
ipse dominus: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel. Sed noverat Evangelista alias esse oves, quae non erant de
hoc ovili, quas oportebat adduci; et ideo addidit et non tantum pro
gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves
eius, neque filii Dei adhuc erant. Gregorius Moralium.
Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt;
intulerunt mortem, ut ab eo abscinderent fidelium devotionem; sed
fides inde crevit unde se hanc extinguere infidelium crudelitas
credidit. Ille enim ad pietatis suae obsequium redegit quod contra
illum humana crudelitas extorsit. Origenes. Concitati autem ad iram
ex verbis Caiphae, taxaverunt ut occiderent dominum; unde sequitur ab
illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Et quidem si non
spiritu sancto Caiphas prophetaverat, alius spiritus fuit qui valuit
et per impium loqui, et sibi compares adversum Christum incitare.
Qui autem vult respondere pro spiritu sancto, dicet quod sicut
sacrarum intentionem Scripturarum ad utilitatem prolatam aliqui prave
suscipiunt ad constituendam enormem disciplinam, sic edita pro
salvatore prophetiam veridicam non debito modo percipientes, consiliati
sunt ut interficerent Christum. Chrysostomus. Quaerebant quidem et
prius eum interficere, nunc et sententiam firmaverunt.
|
|