|
Origenes in Ioannem. Cum Concilium congregaverunt pontifices et
Pharisaei ut occiderent Iesum, ipse cautius se observans non ultra
cum fiducia conversabatur cum Iudaeis; sed neque ad aliam civitatem
abiit populatam, sed ad quamdam remotam: unde dicitur Iesus ergo iam
non in palam ambulabat apud Iudaeos; sed abiit in regionem iuxta
desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem. Augustinus in Ioannem.
Non quia potentia eius defecerat, in qua, si vellet, palam cum
Iudaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed exemplum discipulis
demonstravit, quo appareret non esse peccatum, si fideles eius oculis
persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius
evitarent, quam se ostendendo magis accenderent. Origenes. Honestum
namque est imminente agone confitenti Iesum non evitare confessionem,
nec recusare subire mortem gratia veritatis; nec minus honestum est non
tradere occasionem tantae tentationi, non solum propter incertitudinem
eventus proprii, sed ne nos occasionem praestemus ut alii magis impii
ac noxii fiant: nam si quis factus erga quemquam materia criminis luet
poenas, quo modo persecutorem non declinans, non etiam et persequentis
delicto dabit responsum? Non solus autem dominus illuc ivit, immo,
ut nullam daret causam perquirentibus eum, discipulos etiam secum
duxit; unde sequitur et ibi morabatur cum discipulis suis.
Chrysostomus in Ioannem. Qualiter putas turbatos discipulos humane
videntes eum salvatum? Ipsi autem, quando omnes laetabantur et festa
celebrabant, tunc occultantur, et in periculis sunt; sed tamen
permanebant cum eo, secundum illud: vos estis qui permansistis mecum
in tentationibus meis. Origenes. Quo ad anagogiam vero dicatur,
quod Iesus dudum cum fiducia ambulabat inter Iudaeos, cum verbum
divinum per prophetas in ipsis conversabatur; sed abiit illinc, nec
est verbum Dei inter Iudaeos. Accessit autem ad villam quae est
prope desertum, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam
coniugatae. Villa autem dicitur Ephrem, qui interpretatur
fertilitas. Fuit autem Ephraim frater Manasse senioris populi
oblivioni traditi: post populum enim oblivioni datum et praetermissum
prodiit ex gentibus abundantia. Discedens ergo a Iudaeis dominus,
venit in terram totius orbis prope desertam Ecclesiam, quae dicitur
civitas fecunda; et ibi moratur cum discipulis usque nunc. Augustinus
in Ioannem. Ille autem qui de caelo venerat pati, propinquare voluit
loco passionis, quia imminebat hora passionis; unde sequitur proximum
autem erat Pascha Iudaeorum. Habebant Iudaei Pascha in umbra, nos
in luce: sanguine occisi pecoris Iudaeorum postes signati sunt;
sanguine Christi frontes nostrae signantur. Illum diem festum Iudaei
cruentum habere domini sanguine voluerunt; illo die festo occisus est
agnus, qui eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Mandatum
autem erat in lege Iudaeis ut die festo, quo Pascha erat, omnes
undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur;
unde sequitur et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha
ut sanctificarent seipsos. Theophylactus. Ascenderunt autem ante
Pascha ut purgarentur: quoniam quicumque peccaverant inviti vel
spontanei, Pascha non celebrabant, nisi prius expiarentur, ut moris
erat, balneationibus et ieiuniis, ac rasura, quin etiam quasdam
deputatas oblationes offerendo. Hi ergo expiationem celebrantes,
insidiantur domino; unde sequitur quaerebant ergo Iesum, et
colloquebantur ad invicem in templo stantes: quid putatis quia non
venit ad diem festum? Chrysostomus. Insidiabantur ei, et tempus
festi tempus faciebant occisionis. Origenes. Et propter hoc non
dixit Pascha domini, sed Iudaeorum: nam salvator in illo patiebatur
insidias. Alcuinus. Illi ergo quaerebant Iesum non bene; nos autem
quaerimus eum stantes in templo Dei, mutuo nos consolando et exorando
ut veniat ad diem festum nostrum, et sua praesentia nos sanctificet.
Theophylactus. Sed si talia solum vulgus perageret, videretur utique
passio ex imperitia progredi; sed etiam Pharisaei praecipiunt ut
capiatur; unde sequitur dederant autem pontifices et Pharisaei
mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet ut apprehendant eum.
Origenes. Et attende, quod ignorabant ubi est: ostensum est enim
eum discessisse. Dices etiam quoniam insidiantes Iesu ignorabant ubi
sit: propter quod dederunt alia quam divina mandata, docente
disciplinas et mandata hominum. Augustinus. Nos autem indicemus modo
Iudaeis ubi sit. Utinam velint audire et apprehendere.
|
|