|
Alcuinus. Appropinquante tempore in quo dominus pati disposuit,
appropinquavit ipse loco in quo eiusdem passionis dispensationem
perficere voluit; unde dicitur Iesus ergo ante sex dies Paschae venit
in Bethaniam. Primo venit in Bethaniam, deinde Hierosolyma. In
Hierosolymam quidem ut ibi pateretur; in Bethaniam vero ut
resuscitatio Lazari memoriae omnium arctius imprimeretur; unde
subditur ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus.
Theophylactus. Decima autem die mensis agnum Iudaei capiunt
immolandum in festo Paschae, ex tunc enim festivitatis praelibant
solemnia: quapropter in die quae est nona mensis, et praecedit sextum
diem ante Pascha, epulantur splendide, et exordium festi hanc diem
constituunt: quo fit ut Iesus quoque pergens Bethaniam convivaretur;
unde sequitur fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat.
Per hoc autem quod dixit quod Martha ministrabat, insinuat quod in
illius domo erat convivium. Sed attende mulieris fidelitatem: non
enim famulabus imponit ministerium, sed ipsamet suscepit. Innuere
autem volens Evangelista verae resurrectionis Lazari signum, subdit
Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Augustinus in
Ioannem. Vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur,
infidelitas Iudaeorum confundebatur. Chrysostomus in Ioannem.
Maria autem non faciebat communem famulatum, sed ad solum dominum
constituit honorem, et non ut ad hominem accedit, sed ut ad Deum;
unde sequitur Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici
pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius.
Augustinus. Quod ait pistici, locum aliquem credere debemus, unde
erat hoc unguentum pretiosum. Alcuinus. Vel pistici, idest
fidelis, nec extraneis speciebus adulterati. Haec est illa mulier
quae quondam peccatrix in domo Simonis venit ad dominum cum alabastro
unguenti. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem hoc in Bethania
rursus fecit, aliud est quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed
pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco.
Quod ergo Matthaeus et Marcus caput domini unguento illo perfusum
dicunt, Ioannes autem pedes; non solum caput, sed et pedes domini
accipiamus perfudisse mulierem. Matthaeus et Marcus recapitulando ad
illum diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae, et
narrant quod Ioannes de coena et unguento. Sequitur et domus impleta
est ex odore unguenti. Augustinus in Ioannem. Ad apostolum revoca
intentionem, qui dicit: aliis sumus odor vitae ad vitam, aliis sumus
odor mortis ad mortem; denique audies hinc ex unguento isto, quomodo
erat aliis odor bonus in vitam, aliis odor malus in mortem; unde
sequitur dixit ergo unus ex discipulis suis, Iudas Iscariotes, qui
erat eum traditurus. Augustinus de Cons. Evang. Quod alii dicunt
discipulos murmurasse de unguenti pretiosi effusione, Ioannes autem
Iudam commemorat, puto discipulorum nomine Iudam significatum,
plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi quod
alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Iuda dicente
persuasum sit: atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus verbis
etiam expresserint; sed Iudas propterea dixerit quia fur erat, ceteri
propter pauperum curam; Ioannem vero de solo illo id commemorare
voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit
intimandam; nam sequitur dixit autem hoc, non quia de egenis
pertinebat ad eum; sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae
mittebantur portabat. Alcuinus. Portabat ministerio, exportabat
furto. Augustinus in Ioannem. Non tunc periit Iudas quando accepit
a Iudaeis pecuniam, ut dominum traderet: iam fur erat, dominum
perditus sequebatur non corde, sed corpore. Voluit autem per hoc
dominus nos admonere ut malos toleremus, ne corpus Christi dividamus.
Qui aliquid de Ecclesia furatur, Iudae perdito comparatur. Tolera
malum bonus, ut venias ad praemium bonorum, ne immittaris in poenam
malorum. Exemplum domini accipite conversantis in terra. Quare
habuit loculos cui Angeli ministrabant, nisi quia Ecclesia ipsius
loculos habitura erat? Quare fures admisit, nisi ut eius Ecclesia
fures dum patitur toleraret? Sed ille, qui consueverat de loculis
pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum dominum vendere.
Chrysostomus in Ioannem. Ideo etiam ei furi existenti loculos
commisit pauperum, ut omnem abscinderet occasionem: non enim habuit
dicere quoniam propter pecuniarum desiderium hoc fecit; etenim
sufficientem habebat ex loculo concupiscentiae mitigationem.
Theophylactus. Quidam vero administrationem pecuniae suscepisse
Iudam fatentur, tamquam minimum omnium. Nam pecuniae administratio,
doctrinae administratione inferior est, secundum quod dicunt apostoli:
non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
Chrysostomus. Christus autem multa condescensione ad Iudam utens,
non increpavit eum surripientem, sed communem intulit excusationem;
nam sequitur dixit ergo Iesus: sinite illam, ut in diem sepulturae
meae servet illud. Alcuinus. Significat se moriturum, et ad
sepeliendum aromatibus esse ungendum; ideo Mariae, cui ad unctionem
mortui corporis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit
viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri
resurrectione praeventa nequiret. Chrysostomus. Rursus etiam propter
proditorem rememoratus est sepulturae; ac si dicat: gravis sum tibi et
onerosus; sed expecta parum, et abibo; et hoc ostendit, cum subdit
pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper
habebitis. Augustinus in Ioannem. Loquebatur de praesentia corporis
sui: nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum
ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est:
ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Vel aliter.
In Iudae persona significati sunt in Ecclesia mali: si enim bonus
homo es, habes Christum et in praesenti per fidem et sacramentum, et
habebis semper: quia cum hinc exieris, ad illum venies, qui dixit
latroni: hodie mecum eris in Paradiso. Si autem male versaris,
videris habere in praesenti Christum, quia baptizaris Baptismo
Christi, accedis ad altare Christi; sed male vivendo non semper
habebis. Non autem dixit: habes, sed habebis, quia unus malus
corpus malorum significat. Sequitur cognovit ergo turba multa ex
Iudaeis quia illic esset, et venerunt, non propter Iesum tantum,
sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas eos
adduxit, non caritas. Theophylactus. Visores enim suscitati fieri
cupiebant, expectantes etiam de Inferis aliquid Lazaro referente
perpendere. Augustinus. Quia vero tantum miraculum domini tanta erat
evidentia diffamatum, ut non possent vel occultare quod factum est,
vel negare, cogitaverunt ut Lazarum interficerent; unde sequitur
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent.
O caeca saevitia. Quasi dominus suscitare potuerit mortuum, et non
possit occisum. Ecce utrumque dominus fecit: et Lazarum mortuum, et
seipsum suscitavit occisum. Chrysostomus in Ioannem. Nullum autem
miraculum Christi eos ita furere fecit: hoc enim mirabilius erat, et
coram multis factum est; et erat inopinabile, mortuum quatriduanum
videre ambulantem et loquentem. Aliter etiam isti in aliis putabant
criminari sabbati solutionem, et hac via abducere turbas; hic autem
quia a nullo habebant conqueri contra Iesum, adversum Lazarum faciunt
conatum: itaque et in caeco hoc fecissent, nisi haberent accusationem
de sabbato. Aliter autem. Ille quidem ignobilis erat, et eiecerunt
eum de templo: hic vero clarus. Hoc etiam eos mordebat quod
festivitatem instantem omnes dimittentes, Bethaniam veniebant.
Alcuinus. Mystice autem quod ante sex dies venerat Bethaniam,
significat quod ille qui sex diebus omnia fecerat, et sexto die hominem
creaverat, ipsa sexta mundi aetate, sexta feria, sexta hora redimere
mundum venerat. Coena autem dominica, fides est Ecclesiae, quae per
dilectionem operatur. Martha ministrat, cum fidelis anima opera suae
devotionis domino impendit. Lazarus unus erat ex discumbentibus, cum
ii qui post peccatorum mortem resuscitati sunt ad iustitiam, una cum
eis qui in sua permanserunt iustitia, de praesentia veritatis
exsultant, et caelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene in
Bethania celebratur, quae interpretatur domus obedientiae: nam
Ecclesia est obedientiae domus. Augustinus. Unguentum autem quo
Maria unxit pedes Iesu, iustitia fuit, ideo libra fuit. Erat autem
unguentum nardi pistici pretiosi. Pistis Graece, Latine fides
dicitur. Quaerebas operari iustitiam? Iustus ex fide vivit. Unge
pedes Iesu bene vivendo, dominica sectare vestigia, capillis terge;
si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti: capilli
enim superflua corporis videntur. Alcuinus. Et notandum, quod primo
tantum pedes unxerat, hic autem pedes et caput unxit; ibi rudimenta
poenitentium, hic iustitia perfectarum designatur animarum. Per caput
enim domini sublimitas divinitatis, per pedes humilitas incarnationis
exprimitur; vel per caput ipse Christus, per pedes pauperes, qui
sunt membra eius. Augustinus. Domus autem repleta est odore, mundus
impletus est bona fama.
|
|