|
Chrysostomus in Ioannem. Praeceptum legis erat ut decima luna primi
mensis agnus sive hoedus in domo recluderetur usque ad quartam decimam
lunam eiusdem mensis, quando ad vesperam immolabatur: unde et verus
agnus ex omni grege sine macula electus, pro populi sanctificatione
immolandus, ante quinque dies, idest decima luna, Hierosolymam
ascendit. Augustinus in Ioannem. Quantus autem fructus apparuerit
praedicationis eius, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus
Israel, vocem pastoris audierit intuendum ex eo quod dicitur in
crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum
audissent quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et
cetera. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam qua erat
dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis de Diabolo
mortis principe triumphaturus. Chrysostomus in Ioannem. Ostendebant
autem quoniam de reliquo maiorem quam de propheta opinionem habebant de
eo; unde sequitur et processerunt obviam ei, et clamabant: hosanna,
benedictus qui venit in nomine domini, rex Israel. Augustinus.
Hosanna vox est obsecrantis, magis affectum indicans quam rem aliquam
significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones vocant.
Beda. Est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim,
salva, Anna obsecrantis est interiectio. Hosi corruptum, Anna est
integrum. Benedictus autem qui venit in nomine domini, sic potius
accipiendum est ut in nomine domini, in nomine Dei patris
intelligatur; quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et
ipse dominus est: sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum,
qui ait: ego veni in nomine patris mei. Non utique amittit
divinitatem, quando nos docet humilitatem. Chrysostomus. Hoc est
etiam quod maxime coegit credere in Christum omnes, quoniam non est
Deo contrarius: et hoc maxime erigebat plebem quod ipse dicebat se a
patre venisse. Ex his ergo verbis colligimus quod Deus est: nam
hosanna salvos fac interpretatur; salutem autem soli Deo Scriptura
attribuit. Deinde quia vere est Deus, qui venit, inquiunt, non:
qui ducitur; hoc enim servile est quodammodo, illud vero dominicum.
Quod etiam dicunt in nomine domini, illud idem erga ipsum protendit:
non enim in nomine servi, sed domini dicunt illum venire.
Augustinus. Quid autem magnum fuit regi saeculorum regem fieri
hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum vel
ferro exercitum armandum; sed rex Israel, quod mentes regat, quod in
regnum caelorum perducat. Quod ergo rex esse voluit Israel, dignatio
est, non promotio; miserationis indicium, non potestatis augmentum:
qui enim appellatus est in terra rex Iudaeorum, in caelis est dominus
Angelorum. Theophylactus. Iudaei autem regem Israel ipsum
nuncupabant, quasi sensibilem regem somniantes: expectabant namque
exurgere quemdam in regem maiorem quam secundum humanam naturam,
salvaturum eos a Romanorum iurisdictione. Quomodo autem dominus
venerit, ostendit Evangelista subdens et invenit Iesus asellum, et
sedit super eum. Augustinus. Hoc breviter dictum est: nam
quemadmodum sit factum, apud alios Evangelistas plenissime legitur.
Pullum autem asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios
Evangelistas invenitur), intelligimus populum gentium, qui legem
domini non acceperat; asinam vero (quia utrumque domino adductum
est), plebem eius quae veniebat ex populo Israel. Chrysostomus.
Fecit ergo hoc, prophetice aliquid figurans: quoniam videlicet
immundum gentium populum debebat subiectum habere; et prophetiam
quamdam implens. Augustinus. Adhibetur autem huic facto propheticum
testimonium, ut appareat quoniam maligni principes Iudaeorum eum non
intelligebant in quo implebantur quae legebant; unde sequitur sicut
scriptum est: noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi
sedens super pullum asinae. In illo populo erat filia Sion: ipsa est
Ierusalem, quae est Sion, cui dicitur: noli timere illum, agnosce
qui a te laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis
funditur per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur.
Chrysostomus. Vel aliter. Quia reges eorum iniusti fuerant, et eos
obnoxios bellis faciebant, confide, ait, hic non talis, sed mitis et
mansuetus; quod ostendit ab asino: non enim exercitum habens
intrabat, sed asinum habens solum. Vide autem Evangelistae
sapientiam: non verecundatur priorem ignorantiam divulgare; nam
sequitur haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando
glorificatus est Iesus. Augustinus. Idest, quando virtutem suae
resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quod haec erant scripta de
eo, et haec fecerunt ei, idest non alia quam quae scripta erant de
eo. Chrysostomus. Hoc autem ignorabant, quoniam ipse non revelavit
eis: scandalizasset enim eos, si rex existens talia passurus erat; et
etiam non suscepissent statim cognitionem regni de quo hic dicebatur:
de regno enim temporali hoc dici putassent. Theophylactus. Aspice
autem consequentiam passionis. Suscitavit Lazarum, hoc omnium
novissime reservans miraculum, et ob hoc plurimi concurrebant et
credebant; unde sequitur testimonium ergo perhibebat turba, quae cum
eo erat quando vocavit Lazarum de monumento, et suscitavit eum a
mortuis: propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum
fecisse hoc signum. Exinde livor et insidiae; unde sequitur
Pharisaei autem dicebant ad semetipsos: videtis quia nihil
proficimus: ecce mundus totus post eum abiit. Augustinus. Turba
turbavit turbam. Quid autem invidet caeca turba, quia post eum abiit
mundus per quem factus est mundus? Chrysostomus. Mundum enim hic
turbam dicunt. Videtur autem mihi hoc dictum esse eorum qui sani
quidem erant, non audebant autem propalari: demum ab eventu
deterrebant alios, quasi inconsummabilia tentantes. Theophylactus.
Ac si dicerent: quantumcumque insidiemini, tanto hic augetur, et
gloria eius intenditur: quis ergo profectus de tantis insidiis?
|
|