|
Beda. Templum domini Hierosolymis situm adeo erat famosum ut diebus
festis non solum vicini, sed etiam multae ex longinquis regionibus
gentes illuc advenirent, sicut de eunucho Candacis reginae Aethiopum
actus apostolorum declarant. Hac ergo consuetudine hi gentiles
venerant adorare, de quibus dicitur erant autem quidam gentiles ex his
qui ascenderant ut adorarent in die festo. Chrysostomus in Ioannem.
Prope existentes ut de cetero proselyti fierent. Fama itaque audita
de Christo, volunt eum videre; unde sequitur hi ergo accesserunt ad
Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogaverunt eum
dicentes: domine, volumus Iesum videre. Augustinus in Ioannem.
Ecce volunt eum Iudaei occidere, gentiles videre; sed etiam illi ex
Iudaeis erant qui clamabant: benedictus qui venit in nomine domini.
Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut duo parietes de
diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo
concurrentes. Sequitur venit Philippus, et dicit Andreae.
Chrysostomus. Quasi priori existenti: audiverat enim: in viam
gentium ne abieritis; propterea cum condiscipulo communicans magistro
refert; unde sequitur Andreas rursum et Philippus dicunt Iesu.
Augustinus in Ioannem. Audiamus ergo vocem lapidis angularis; unde
sequitur Iesus autem respondit eis, dicens: venit hora ut
clarificetur filius hominis. Forsitan aliquis putat ideo se dixisse
glorificatum, quia gentiles volebant eum videre. Non ita est; sed
videbat gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus
gentibus credituros. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum
videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit
iam adesse horam glorificationis suae, qua facta in caelis gentes
fuerant crediturae, secundum illud: exaltare super caelos, Deus, et
super omnem terram gloria tua. Sed altitudinem glorificationis
oportuit ut praecederet humilitas passionis; unde adiunxit amen,
amen, dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum
fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum
affert. Se autem dicebat granum mortificandum in infidelitate
Iudaeorum, multiplicandum in fide populorum. Beda. Ipse enim ex
semine patriarcharum in agro huius mundi seminatus est ut moriendo cum
multiplicatione resurgeret: solus mortuus est, cum multis surrexit.
Chrysostomus. Et quia per sermones non ita suadebat, utitur
experimento, quia frumentum magis facit fructum cum mortuum fuerit.
Si autem in seminibus hoc accidit, multo magis in me. Quia igitur de
reliquo debebat mittere discipulos ad gentes, videt autem gentiles
praesilientes ad fidem, ostendit quod tempus erat ut ad crucem
veniret. Non enim prius eos ad gentes misit donec Iudaei
offenderunt, donec crucifixerunt. Et quia de morte sua praevidit
discipulos contristandos, superabundantiam facit sermonis, dicens:
non solum si non mortem meam patienter sustinueritis, sed etiam si vos
ipsi non moriamini, nullum vobis erit lucrum; et hoc est quod subdit
qui amat animam suam, perdet eam. Augustinus. Hoc duobus modis
intelligi potest: qui amat, perdet; id est: si amas, perdes: si
cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item
alio modo: qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare in hac
vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi,
magis habere videtur evangelicum sensum; sequitur enim et qui odit
animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod
supra dictum est, qui amat, subintelligitur in hoc mundo.
Chrysostomus in Ioannem. Amat autem animam suam in hoc mundo qui
desideria eius inconvenientia facit; odit autem eam qui non cedit ei
noxia concupiscenti. Et non dixit: qui non cedit ei, sed qui odit
eam: quemadmodum enim eorum qui odio habentur, nec vocem audire
sustinemus nec vultum videre delectamus, ita et animam cum contraria
iniungit quae Deo non placent, cum vehementia avertere oportet.
Theophylactus. Quia enim valde onerosum erat audire quod oportet
odire animam, consolatur per hoc quod addit in hoc mundo, temporis
indicans particularitatem: non enim in perpetuum iubet animam odio
haberi; et emolumentum ponit cum dicit in vitam aeternam custodit eam.
Augustinus in Ioannem. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum
interimere velis: sic intelligendo quod debes in hoc mundo odisse
animam tuam; hinc enim quidam maligni atque perversi homicidae flammis
se donant, aquis praefocant, praecipitatione collidunt et pereunt.
Hoc Christus non docuit: immo et Diabolo praecipitium suggerenti
respondit: vade, Satana. Cum ergo causae articulus venerit, ut
haec conditio proponatur aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut
ab hac vita migrandum, comminante mortem persecutore, ibi oderis in
hoc mundo animam tuam, ut in vitam aeternam custodias eam.
Chrysostomus. Dulcis quidem est praesens vita his qui affixi sunt
ei: si vero quis ad caelum respexerit, videns quae ibi sunt bona,
cito contemnet vitam praesentem. Cum enim apparuerit melior,
contemnitur peior. In hoc ergo nos inducens Christus, subdit qui
mihi ministrat, me sequatur; idest, me imitetur. De morte hoc
dicit, et de ea quae per opera assecutione; oportet enim eum qui
ministrat, eum cui ministrat sequi. Augustinus. Quid ergo sit
ministrare Christo, in ipsis verbis agnoscimus, cum dicit si quis
mihi ministrat. Ministrant ergo Iesu qui non quae sua sunt quaerunt,
sed quae Iesu Christi; hoc est enim me sequatur: vias ambulet meas,
non suas: non ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem,
sed omnia opera bona propter Christum faciens, usque ad illud opus
magnae caritatis, quod est animam pro fratribus ponere. Sed quo
fructu, qua mercede? Sequitur et ubi ego sum, illic et minister meus
erit. Gratis ametur, ut operi quo ministratur illi, pretium sit esse
cum illo. Chrysostomus. Ostendit autem per hoc, quod resurrectio
morti succedet. Ubi autem sum, ait, quia in caelis ante
resurrectionem Christus erat. Igitur illuc transmigremus animo et
mente. Sequitur si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater
meus. Augustinus. Per hoc intelligitur exposuisse quod supra dixerat
illic et minister meus erit: nam quem maiorem honorem accipere poterit
adoptatus quam ut sit ubi est unicus? Chrysostomus. Non autem
dixit: ego honorificabo eum, sed pater meus: nondum enim de eo
decentem opinionem habebant, sed maiorem de patre.
|
|