|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus ad passionem discipulos
exhortatus fuerat, ne dicant, quod ipse extra dolores existens humanos
facile de morte philosophatur, et nos admonet, propter hoc quod ipse
est sine periculo, ostendit quod et ipse in agonia sit, et tamen
propter utilitatem mortem non renuit; unde dicit nunc anima mea turbata
est. Augustinus in Ioannem. Audio qui in hoc mundo odit animam
suam, in vitam aeternam custodit eam: et mundum contemnere accendor,
et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit
prolixus, vapor; pro amore aeternorum temporalia mihi cuncta
vilescunt; et rursum dominum audio dicentem nunc anima mea turbata
est. Sequi iubes animam meam; sed turbari video animam tuam: quale
fundamentum quaeram si petra succumbit? Agnosco, domine,
misericordiam tuam: nam qui caritatis voluntate turbaris, multos in
corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne
desperando pereant, consolaris. In se ergo caput nostrum suscepit
membrorum suorum affectum; et ideo non est ab aliquo turbatus; sed,
sicut de illo dictum est: turbavit semetipsum. Chrysostomus.
Appropinquans enim de reliquo cruci, quod humanum est ostendit, et
naturam non volentem mori, sed praesenti adhaerentem vitae, ostendens
quoniam non extra humanas passiones erat: sicut enim esurire non crimen
est, ita neque praesentem vitam appetere. Christus autem corpus a
peccato mundum habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum. Hoc
igitur dispensationis est, non deitatis. Augustinus. Denique homo
qui sequi vult, audiat qua hora sequatur. Accessit forte hora
terribilis: proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae
passionis: turbatur anima infirma; audi ergo quid subiungit: et quid
dicam? Beda. Hoc est, quid aliud nisi ut membra mea instruantur?
Pater, salvifica me ex hac hora. Augustinus. Docuit te quem
invoces, cuius voluntatem tuae voluntati praeponas. Non ideo tibi
videatur ex alto diffidere, quia te vult ab initio proficere. Hominis
suscepit infirmitatem ut doceat contristatum dicere: non quod ego
volo, sed quod tu vis; unde subditur sed propterea veni in horam
hanc. Pater, glorifica nomen tuum, in sua scilicet passione et
resurrectione. Chrysostomus. Quasi dicat: non habeo quid dicam,
ereptionem quaerens: propterea enim veni in horam hanc; ac si dicat:
etsi turbemur et tumultum patiamur, non fugiamus mortem: quia ego nunc
turbatus, non dico ut effugiam; oportet enim ferre quod supervenit;
non dico: eripe me ex hac hora; sed contrarium dico, scilicet
clarifica nomen tuum. Ostendit enim quoniam pro veritate moritur,
gloriam Dei hoc vocans; et hoc evenit: futurum enim erat ut post
crucem converteretur orbis terrarum, et cognosceret nomen Dei, et
coleret, non solum patris, sed etiam filii. Sed tamen hoc silet.
Sequitur venit ergo vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum
clarificabo. Gregorius Moralium. Huiusmodi verbis per Angelum
loquitur Deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae vocis
verba audiuntur: et nimirum de caelestibus loquens, verba sua quae
audiri ab hominibus voluit, rationali creatura administrante formavit.
Augustinus in Ioannem. Clarificavi autem dicit, antequam facerem
mundum, et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis. Vel aliter.
Clarificavi, cum de virgine natus est, cum miracula multa fecit, cum
descendente spiritu sancto in specie columbae monstratus est; et iterum
clarificabo, cum resurget a mortuis, cum exaltabitur super caelos
Deus et super omnem terram gloria eius. Sequitur turba ergo quae
stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse. Chrysostomus in
Ioannem. Aperta quidem et bene significativa erat vox: sed cito ab
eis evolavit quasi a grossioribus, et carnalibus, et desidiosis. Et
hi quidem sonitum tantum retinuerunt; alii vero quoniam articulata erat
vox noverant; quid autem significavit non adhuc; de quibus subditur:
alii dicebant: Angelus ei locutus est. Sequitur respondit Iesus,
et dixit: non propter me haec vox venit, sed propter vos.
Augustinus. Hic ostendit, illa voce non sibi indicatum quod iam
sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem vox illa non
propter eum facta est, sed propter eos; sic anima eius, non propter
ipsum, sed propter eos turbata est. Chrysostomus. Ad illud enim
instat vox patris quod semper dicebant, quoniam non est ex Deo: qui
enim a Deo glorificatur, qualiter non est ex Deo? Ubi vide quod
humilia propter eos facta sunt, non quasi filio auxilio indigente.
Quia ergo dixit clarificabo, ostendit consequenter et modum gloriae;
nam sequitur nunc iudicium est mundi. Augustinus. Iudicium enim quod
in fine expectant, erit praemiorum poenarumque aeternarum. Dicitur
etiam iudicium, non damnationis, sed discretionis: hoc vocabat hic
iudicium, discretionem scilicet, et a suis redemptis Diaboli
expulsionem; unde sequitur nunc princeps mundi huius eicietur foras.
Absit ut Diabolum principem mundi ita dictum existimemus ut eum caeli
et terrae dominari posse credamus; sed mundus appellatur in malis
hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt. Sic ergo dictum est
princeps huius mundi, idest princeps malorum hominum, qui habitant in
mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter per totum
orbem terrarum diffusi sunt; ideo dicit apostolus: Deus erat in
Christo, mundum reconcilians sibi. Hi sunt ex quorum cordibus
princeps mundi eicietur foras. Praevidebat enim dominus, post
passionem et glorificationem suam, per universum mundum multos populos
credituros, in quorum cordibus Diabolus intus erat, cui quando ex
fide renuntiant, eicitur foras. Sed numquid de cordibus veterum
iustorum non est eiectus foras? Quomodo ergo dictum est nunc eicietur
foras, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc
in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? Quid
ergo ait quispiam: quia Diabolus eicitur foras, iam fidelium neminem
tentat? Immo tentare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare,
aliud forinsecus oppugnare. Chrysostomus. Sed quale est istud
iudicium quo Diabolus foras eicitur, exemplo id faciam manifestum.
Sit aliquis debitores expetens, et feriat, et in vincula mittat:
deinde ex eadem dementia et eum qui nihil debet sub eumdem carcerem
ducat: hic et eorum quae in alios fecit, dabit vindictam. Ita et in
Christo factum est: eorum enim quae Diabolus in nos fecit, per ea
quae in Christum ausus est, sustinebit vindictam. Et ne quis dicat:
qualiter mittetur foras, si te superabit? Subiungit et ego si
exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Qualiter enim
superatur qui et alios trahit? Hoc autem, plus fuit dicere, quam:
resurgam. Si enim hoc dixisset, nondum manifestum esset quod
traheret; dicendo vero traham, utrumque demonstrat. Augustinus.
Sed quae omnia trahit, nisi ex quibus Diabolus eicitur foras? Non
autem dixit: omnes, sed omnia: non enim omnium est fides. Non
itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae
integritatem, idest spiritum, et animam, et corpus; ad illud
scilicet quod intelligimus, quod vivimus, quod visibiles sumus: aut
si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem
possumus dicere; aut certe omnia hominum genera secundum innumerabiles
differentias, quibus inter se praeter sola peccata homines distant.
Chrysostomus. Qualiter igitur supra dixit, quoniam pater trahit?
Quia scilicet filio trahente, pater trahit. Dicit autem traham,
quasi a tyranno detentos, et per seipsos nequeuntes accedere, et
illius manus effugere. Augustinus. Sed si exaltatus, inquit, fuero
a terra; hoc est, cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse
quod venit implere: nam exaltationem suam dixit in cruce passionem;
unde Evangelista subdit hoc autem dixit significans qua morte esset
moriturus.
|
|