|
Augustinus in Ioannem. Cum intellexissent Iudaei quod dominus de
sua morte dixisset, proponunt ei quaestionem, quomodo se diceret
moriturum; unde dicitur respondit ei turba: nos audivimus ex lege quia
Christus manet in aeternum; quomodo tu dicis: oportet exaltari filium
hominis? Memoriter tenuerunt quod dominus assidue dicebat se esse
filium hominis: nam hoc loco non dixit: si exaltatus fuerit filius
hominis; sed superius dixerat: venit hora ut clarificetur filius
hominis. Hoc ergo in animo retinentes, inquiunt: si Christus manet
in aeternum, quomodo exaltabitur a terra; idest, quomodo crucis
passione morietur? Chrysostomus in Ioannem. Hinc est videre quoniam
multa eorum quae parabolice dicebantur, intelligebant: quia enim
praevenit de morte disputans, audientes hic exaltationem, suspicati
sunt hoc. Augustinus. Vel hoc eum dixisse intelligebant quod facere
cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa
sapientia, sed stimulata conscientia. Chrysostomus. Et vide
qualiter malitiose interrogant; non enim dixerunt nos audivimus ex lege
quia Christus nihil patitur: in multis enim Scripturarum locis et
passio et resurrectio simul ponitur; sed quoniam manet in aeternum: et
nimirum hoc non erat contrarium, immortalitati enim per passionem non
est factum impedimentum. Sed aestimaverunt per hoc ostendere eum non
esse Christum, quoniam Christus manet in aeternum. Deinde subdunt:
quis est filius hominis? Et hoc malitiose; quasi dicant: non dicas
quod propter odium tuum hoc dicamus: ecce enim non novimus de quo
dicis. Sed Christus respondit, ostendens quoniam passio non prohibet
manere eum in aeternum; unde subditur dixit ergo eis Iesus: adhuc
modicum lumen in vobis est: quasi dicat: adhuc parvo tempore ego lux
vobiscum sum; per hoc ostendens quod mors eius transmigratio est:
etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.
Augustinus. Vel aliter. Modicum lumen in vobis est, per hoc quod
intelligitis quia Christus manet in aeternum; ergo ambulate,
accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in
aeternum, dum lucem habetis. Chrysostomus. Hic dicit tempus totum
praesentis vitae et ante crucem et post crucem: multi enim post crucem
crediderunt in eum. Ut non tenebrae vos comprehendant. Augustinus.
Si scilicet eo modo credideritis Christi aeternitatem ut negetis in eo
mortis humilitatem. Sequitur et qui ambulat in tenebris, nescit quo
vadat. Chrysostomus. Quanta denique Iudaei nunc agunt, et nesciunt
quid agunt; sed ut in tenebris ambulantes, putant rectam quidem
incedere viam, contrariam autem vadunt; propterea subdit dum lucem
habetis, credite in lucem. Augustinus. Idest, dum aliquid veri
habetis, credite in veritatem, ut renascamini veritati; unde sequitur
ut filii lucis sitis. Chrysostomus. Quod est filii mei. In
principio autem Evangelista dicit quod ex Deo nati sunt, hoc est ex
patre; hic autem ipse dicitur hos generare, ut discas quoniam una est
actio patris et filii. Sequitur haec locutus est Iesus, et abiit,
et abscondit se ab eis. Augustinus. Non ab eis qui credere et
diligere coeperunt, sed ab eis qui videbant et invidebant. Cum autem
se abscondit, nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati
derogavit. Chrysostomus. Sed cum nec lapides levarent, nec
blasphemarent, cuius gratia occultatus est? Corda enim rimatus
noverat furorem in eis saevientem, et non expectavit ut in opus
exirent; sed occultatur, mitigans eorum invidiam.
|
|