|
Chrysostomus in Ioannem. Noverat dominus ferventem animum
Iudaeorum, et occisionem meditantem; et ideo occultatus est: et hoc
occulte insinuavit Evangelista subdens cum autem tanta signa fecisset
coram eis, non crediderunt in eum. Theophylactus. Non autem modicae
iniquitatis fuit tantis signis non credere: ea vero signa commemorat
quae supra sunt posita. Chrysostomus. Ne quis autem dicat: cuius
gratia venit Christus, non noverant, quod non ei intenderent; ideo
ad hoc excludendum inducit etiam prophetas hoc scientes; propter quod
sequitur ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: domine, quis
credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est?
Alcuinus. Quis pro raritate posuit: quia quod sancti prophetae a
Deo audierunt et populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt.
Augustinus in Ioannem. Satis autem ostendit brachium domini ipsum
Dei filium nuncupatum: non quod Deus pater figura detinetur carnis
humanae: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium domini
dictum est. Si enim aliquis homo tanta potestate praevaleret ut sine
ullo motu corporis sui, quod diceret fieret, verbum eius, brachium
eius esset. Non autem patet occasio erroris his qui dicunt quia solus
pater est, si brachium eius est filius (non enim duae, sed una
persona est homo et brachium eius), non intelligentes quomodo verba de
rebus aliis ad res alias propter aliquam similitudinem transferantur.
Quidam autem inter se mussitant: quae culpa fuit Iudaeorum, si
necesse erat ut sermo Isaiae impleretur? Quibus respondemus, Deum
praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum,
non fecisse: non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit,
quia futura hominum peccata iam novit: ipsorum enim praescivit
peccata, non sua. Fecerunt ergo peccatum Iudaei quod facturos esse
praedixit quem nihil latet. Chrysostomus. Quod ergo dixit ut sermo
Isaiae prophetae impleretur, ly ut non causale est, sed eventus: non
enim quia dixit Isaias, non crediderunt; sed quia non erant
credituri, propterea Isaias dixit. Augustinus. Sed ea quae
sequuntur, profundiorem faciunt quaestionem; adiungit enim et dicit
propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit
oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non
intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Si enim credere
non poterant, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest
facere? Et, quod est gravius, ad Deum causa refertur, quandoquidem
ipse excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor: non enim hoc
saltem de Diabolo dicitur, sed de Deo. Sed quare non poterant
credere? Respondeo: quia nolebant. Sicut enim quod dominus negare
seipsum non potest, laus est voluntatis divinae, ita quod illi non
poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Chrysostomus. Hoc
autem et in communi consuetudine custoditur, ut cum quis dicit: non
possum amare illum: vehementiam voluntatis impotentiam dicit. Sed
Evangelista dicit non poterant, ut ostendat quoniam impossibile est
mentiri prophetam: non tamen propterea impossibile erat eos credere;
non enim haec praedixisset, si credituri essent. Augustinus. Sed
aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntates eorum: quia
scilicet excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Sed hoc
etiam eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat et
obdurat Deus deserendo et non adiuvando; quod occulto iudicio facere
potest, iniquo non potest. Chrysostomus. Neque enim derelinquit nos
nisi voluerimus nos, secundum illud: oblitus es legis Dei tui;
obliviscar et ego tui. Haec dicit ostendens nos incipere derelictionem
et causam fieri perditionis. Sicut enim sol infirmum offendit visum
non ex propria natura; ita fit in his qui non attendunt Dei sermones.
Terrens autem auditores Scriptura dicit excaecavit et induravit.
Augustinus. Quod autem addidit et convertantur, et sanem eos, utrum
subaudiendum sit non, idest non convertantur, etenim conversio de
illius gratia est; an forte et hoc de supernae medicinae misericordia
factum intelligendum, ut quoniam superbe suam iustitiam constituere
volebant, adhuc desererentur et excaecarentur, ut offenderent in
lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia, atque
humiliati quaererent non suam, qua inflatur superbus, sed iustitiam
Dei, qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in
bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt.
Sequitur haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, et locutus est
de eo. Vidit autem non sicuti est, sed modo quodam significativo,
sicut prophetae visio fuerat informanda. Nemo ergo vos fallat eorum
qui dicunt invisibilem patrem et visibilem filium, qui putant eum esse
creaturam: in forma enim Dei, in qua aequalis est patri, etiam
filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi
accepit. Ostendit etiam se, antequam susciperet carnem, oculis
hominum, sicut voluit in subiecta creatura, non sicuti est.
Chrysostomus. Gloriam autem hic dicit visionem sedentis in throno
excelso, et alia quae ibi dicuntur; unde sequitur et locutus est de
eo, hoc scilicet: vidi Deum sedentem, et quod audivit vocem
dicentem: quem mittam, et quis ibit nobis? Sequitur verumtamen ex
principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non
confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. Dilexerunt enim magis
gloriam hominum, quam gloriam Dei. Alcuinus. Gloria Dei est
publice confiteri Christum; gloria hominum est in mundanis gloriari.
Augustinus. Hos ergo improbavit Evangelista qui in hoc gressu fidei
si proficerent per amorem, quae humanae gloriae sunt proficiendo
superarent.
|
|