|
Chrysostomus in Ioannem. Quia amor humanae gloriae principes
credentes confiteri prohibebat, dominus contra hoc eis loquitur; unde
dicitur Iesus autem clamavit, et dixit: qui credit in me, non credit
in me, sed in eum qui me misit; quasi dicat: quid formidatis credere
in me? In Deum fides pervenit per me. Augustinus in Ioannem.
Quia enim homo apparebat hominibus, cum lateret Deus, ne putarent
eum hoc esse tantum quod videbant, talem ac tantum se volens credi
qualis et quantus est pater, qui credit in me, inquit, non credit in
me, idest in hoc quod videt, sed in eum qui me misit, idest in
patrem. Nam si putaverit eum habere filios secundum gratiam, non
autem habere filium aequalem sibi atque coaeternum, nec credit in
patrem qui eum misit, quia non est hoc pater qui eum misit. Ne autem
putarent sic voluisse intelligi patrem tamquam multorum filiorum per
gratiam generatorem, non unici verbi aequalis sibi, continuo subiecit
qui videt me, videt eum qui misit me; quasi dicat: usque adeo nihil
distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me.
Apostolos suos certe ipse dominus misit; numquam tamen aliquis eorum
dicere auderet: qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non
credimus in apostolum. Filius autem recte unigenitus dicit qui credit
in me, non credit in me, sed credit in eum qui me misit; ubi non a se
abstulit credentis fidem, sed noluit in forma servi remanere
credentem. Chrysostomus. Vel dicit qui credit in me, non credit in
me, sed in eum qui misit me, quasi dicat: qui fluminis accipit
aquam, non eam quae est fluminis accipit sed eam quae est fontis.
Volens autem ostendere quoniam non est credere in patrem, non
credentem in eum, subiungit qui videt me, videt eum qui me misit.
Quid igitur? Corpus est Deus? Nequaquam; sed consideratio veri,
quae est per intellectum, hic visio dicitur. Deinde ostendit eam quae
est ad patrem cognitionem, in hoc quod subdit ego lux in mundum veni:
quia enim pater lux vocatur, ubique eo hic utitur nomine. Lucem autem
se hic vocavit, eo quod ab errore eripit, et intellectuales tenebras
solvit; unde subdit ut omnis qui credit in me, in tenebris non
maneat. Augustinus. In quo satis manifestat, omnes se in tenebris
invenisse. Sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt,
debent credere in lucem, quae venit in mundum. Dixit quodam loco
discipulis suis: vos estis lux mundi; non tamen eis dixit: vos lux
venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non
maneat. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo illuminantur ab
eo a quo si quis recesserit, tenebratur. Chrysostomus. Ut autem non
existiment quod propter imbecillitatem eos qui ipsum contemnunt illaesos
dimittat, subiungit et si quis audierit verba mea et non custodierit,
ego non iudico eum. Augustinus. Intelligendum est: modo non iudico
eum; cum alio loco dicat: pater omne iudicium dedit filio. Quare
autem modo non iudicat, ostendit subdens non enim veni ut iudicem
mundum, sed ut salvificem mundum; idest, ut salvum faciam mundum.
Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii.
Chrysostomus. Deinde ut non pigriores ex hoc fiant, terribile subdit
iudicium qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet
eum. Augustinus in Ioannem. Non dicit: ego non iudico eum in
novissimo die: hoc enim esset contrarium illi sententiae: omne
iudicium dedit filio. Expectantibus autem quisnam esset ille, secutus
adiungit sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
Satis manifestavit seipsum in novissimo die iudicaturum: seipsum
quippe locutus est, seipsum annuntiavit. Aliter itaque iudicabuntur
qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Augustinus
de Trin. Ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius, quia non
ex se locutus est filius; unde sequitur quia ego ex meipso non sum
locutus; per quod intelligi voluit: ego non ex me natus sum. Quaero
itaque quomodo intelligamus: ego non iudicabo, sed verbum quod locutus
sum iudicabit; cum ipse sit verbum patris quod loquitur. Vel ita.
Ego non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed
ego iudicabo ex potestate verbi Dei, quia filius Dei sum.
Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Ego non iudico eum; idest,
non sum causa perditionis eius; sed ipse qui verba mea spernit. Verba
enim quae modo locutus sum, in ordine stabunt accusatoris omnem
tollentia excusationem; et hoc est quod subdit sermo quem locutus sum,
ille iudicabit eum. Et quis sermo? Quia ego ex meipso non sum
locutus; sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam,
et quid loquar. Omnia igitur haec propter eos dicebantur, ut nullam
habeant excusationem. Augustinus in Ioannem. Mandatum autem, non
quod filius non habeat, pater dedit; sed in sapientia patris, quod
est verbum patris, omnia mandata sunt patris. Dicitur autem mandatum
datum, quia non est a seipso, cui dicitur datum; et hoc est dare
filio id sine quo numquam filius fuit, quod est gignere filium qui
numquam non fuit. Theophylactus. Cum enim verbum patris existat
filius, et quae sunt in mente patris revelet in integrum, mandatum
accepisse dicit quid sit dicturus, et quid loquatur. Sicut etiam
nostrum verbum, si verum fateri volumus, ea profert quae suggerit
mens. Sequitur et scio quia mandatum eius vita aeterna est.
Augustinus. Si ergo vita aeterna est ipse filius, et vita aeterna
est mandatum patris, quid aliud dictum est nisi quia ego sum mandatum
patris? Proinde et id quod adiungit, quae ergo loquor, sicut dixit
mihi pater, sic loquor, non accipiamus dixit mihi quasi per verba
locutus sit unico verbo. Dixit ergo pater filio id sine quo numquam
filius fuit, sicut dedit vitam filio: non quod nesciebat vel non
habebat, sed quod ipse filius erat. Quid est autem sicut dixit mihi,
sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita iste
loquitur ut veritas; verax autem genuit veritatem: quid ergo iam
diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquod
adderetur.
|
|