|
Theophylactus. Quia dominus transmigraturus erat de praesenti
saeculo, explicat qualem erga suos amicitiam gereret; unde dicitur
ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut
transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in
mundo, in finem dilexit eos. Beda. Plurimas siquidem festivitates
Iudaei habebant; sed apud eos insignior atque celebrior erat Paschae
festivitas; propter quod signanter dicit ante diem festum Paschae.
Augustinus in Ioannem. Pascha, non sicut quidam existimant,
Graecum nomen est, sed Hebraeum; opportunissime tamen occurrit in
hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum: quia enim pati
Graece paschin dicitur, ideo Pascha passio putata est, ut hoc nomen
a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in Hebraea,
Pascha transitus dicitur, propterea quia tunc primum Pascha
celebravit populus Dei quando ex Aegypto fugientes, rubrum mare
transierunt. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa
est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine
illinitis postibus nostris, idest cuius signo crucis signatis frontibus
nostris, a perditione huius saeculi, tamquam a captivitate
Aegyptiaca, liberamur, et agimus saluberrimum transitum, cum de
Diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius
fundatissimum regnum. Hoc itaque nomen, idest Pascha, velut
interpretans nobis Evangelista, dicit sciens quia venit hora eius ut
transeat ex hoc mundo ad patrem. Ecce Pascha, ecce transitus.
Chrysostomus in Ioannem. Non solum autem tunc sciens, sed olim.
Transitum autem eius mortem vocat. Relicturus autem discipulos
maiorem eis demonstravit amorem; et hoc est quod dicit cum dilexisset
suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos; hoc est, nihil
dereliquit, eorum quae eum qui valde amat, decens est facere. Non
autem a principio hoc fecit, sed maiora postea adiecit ut eorum augeat
familiaritatem, et multam eis praeparet consolationem ad ea quae
superventura erant; suos autem eos vocat secundum familiaritatis
rationem, quia et alios suos dicit secundum conditionis rationem, ut
cum dicitur: sui eum non receperunt. Addit autem qui erant in mundo:
quia sui erant etiam defuncti, ut Abraham, Isaac et Iacob; sed in
mundo non erant. Hos ergo suos qui erant in mundo, mansit amans
continue, et tandem perfectam amicitiam circa eos ostendit; et hoc est
in finem dilexit eos. Augustinus. Vel aliter in finem dilexit eos,
ut et ipsi de hoc mundo ad suum caput dilectione transirent. Quid est
enim in finem, nisi in Christum? Finis enim legis Christus ad
iustitiam omni credenti, finis perficiens, non interficiens. Video
autem posse ista verba quodam humano modo etiam sic accipi tamquam usque
ad mortem Christus dilexerit suos. Sed absit ut dilectionem morte
finierit qui non est morte finitus: nisi forte sit ita intelligendum:
usque ad mortem dilexit eos: idest, usque ad mortem illum dilectio
ipsa perduxit. Sequitur et coena facta, idest iam peracta, et ad
convivantium mensam usumque perducta. Non enim ita debemus intelligere
coenam factam, veluti iam consumptam atque transactam: adhuc enim
coenabatur cum surrexit, et pedes lavit discipulis: nam postea
recubuit, et buccellam traditori dedit. Quod autem ait cum iam
Diabolus misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
missio ista spiritualis suggestio est, et non fit per aurem, sed per
cogitationem: diabolicae enim suggestiones immittuntur, et humanis
cogitationibus immiscentur. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per
immissionem diabolicam ut traderet discipulus magistrum.
Chrysostomus. Hoc autem quasi stupens interseruit Evangelista,
quoniam eum qui iam prodere statuerat, dominus lavit: ostendit etiam
proditoris multam nequitiam, quoniam neque talis eum communicatio
detinuit, quod maxime consuevit nequitiam detinere. Augustinus.
Locuturus autem Evangelista de tanta domini humilitate, prius eius
celsitudinem voluit commendare; ad quod pertinet quod dicit sciens quia
omnia dedit ei pater in manus: ergo et ipsum traditorem. Gregorius
Moralium. Sciebat enim quod in manu sua ipsos etiam persecutores
acceperat, ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum
contra se malitia permissa saeviret. Origenes in Ioannem. Omnia
enim tradidit ei pater in manus, hoc est in opere eius et potestate.
Pater enim meus usque huc, inquit, operatur et ego operor. Vel
omnia tradidit ei pater in manus cuncta capientes, ut quaelibet ei
famulentur. Chrysostomus. Traditionem enim hic salutem fidelium
vocat. Cum autem audieris traditionem, nihil humanum suspiceris; eum
enim qui ad patrem est ostendit honorem et concordiam. Sicut enim
pater ei tradidit, ita ipse patri: unde Paulus: cum tradiderit,
inquit, regnum Deo et patri. Augustinus. Sciens etiam quia a Deo
exivit, et ad Deum vadit, nec Deum cum inde exiret, nec nos
deserens cum rediret. Theophylactus. Quia ergo pater omnia ei
commisit in manus; idest, salutem ei commisit fidelium; decens
reputabat quaecumque spectant ad salutem, illis ostendere. Sciens
etiam quod a Deo exivit et ad Deum vadit, nullatenus eius gloria
minui poterat dum pedes discipulorum ablueret: neque enim gloriam
usurpavit: qui enim dignitatem usurpant, minime condescendunt, ne
dissipent quod incongrue sibi diripuerunt. Augustinus. Cum ergo illi
pater omnia dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes
lavit; et cum se sciret a Deo exisse et pergere ad Deum, non Dei
domini, sed hominis servi implevit officium. Chrysostomus. Hoc
autem dignum erat, eo quod a Deo exivit et ad Deum vadit, ut
universum conculcaret tumorem; unde sequitur surgit a coena, et ponit
vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde
misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et
extergere linteo quo erat praecinctus. Vide qualiter humilitatem
ostendit non solum in lavando pedes, sed etiam aliter. Non enim
antequam recumberet, sed postquam resederunt omnes, tunc surrexit:
deinde non solum lavit, sed vestimenta deposuit, linteum praecinxit,
et pelvim implevit, et non alii impleri iussit; sed omnia operatur,
ostendens quod cum omni studio oportet talia facere. Origenes.
Mystice autem prandium primus cibus esse dignoscitur; et ante terminum
diei spiritualis, qui in vita praesenti consideratur, et his qui
introducuntur, conveniens existit: coena vero finalis; et his qui iam
ultra progressi sunt apponitur. Aliter quoque poterit quis asserere
prandium fore intellectionem Scripturarum antiquarum, coenam vero
recondita in novo testamento mysteria. Puto autem quod qui una cum
Iesu coenant, et in finali vitae praesentis die secum convivantur,
egent lavacro quodam, non utique erga quod primorum, ut ita loquar,
corporis et animae, sed quod ad ultima et postrema, quae terrae
necessario haerent. Dicit autem, quod coepit lavare pedes; nam
postmodum lavit, et finivit loturam: quia pedes apostolorum fuerunt
contaminati, iuxta illud: omnes vos scandalizabimini ista nocte in
me. Postea autem perfecit eos lavare, purgans eos, ut ultra non
foedentur. Augustinus. Posuit autem vestimenta sua, qui cum in
forma Dei esset, semetipsum exinanivit; praecinxit se linteo, qui
formam servi accepit; misit aquam in pelvim unde lavaret pedes
discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret
peccatorum: linteo autem quo erat praecinctus, pedes quos laverat
tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia
confortavit; et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta
quae habebat; ut autem formam servi acciperet, quando semetipsum
exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit;
crucifigendus sane, suis expoliatus est vestimentis, et mortuus
involutus est linteis, et tota eius passio nostra purgatio est.
|
|