|
Origenes in Ioannem. Sicut medicus plurium aegrotorum intentus
curae, ab his qui magis indigent, propriam curam incipit; sic et
Christus, qui foedos abluit pedes discipulorum, exorditur ab his qui
magis erant foedi, et sic ultimo venit ad Petrum, quasi minus aliis
indigentem lotura pedum; unde dicitur venit ergo ad Simonem Petrum;
cui quodammodo ad resistendum pene munda pedum conscientia persuadebat;
unde sequitur et dixit ei Petrus: domine, tu mihi lavas pedes?
Augustinus in Ioannem. Quid est tu? Quid est mihi? Cogitanda
sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus
quidem digne concepit anima, non explicet lingua. Chrysostomus in
Ioannem. Vel Petrus primus erat, sed credibile est proditorem
stultum existentem ante eum recubuisse; quod Evangelista significavit
cum dixit coepit lavare; deinde venit ad Petrum. Theophylactus. Ex
quo patet quod non primitus lavit Petrum; ex ceteris vero discipulis
nullus tentavisset ante Petrum lavari. Chrysostomus. Quaereret
autem utique quis quare nullus eum aliorum prohibuit, sed solus
Petrus; quod non parvi amoris et verecundiae erat. Ex hoc igitur
mihi videtur prius solum proditorem lavisse; deinde ad Petrum
venisse, et alios discipulos per eum de reliquo castigatos. Si enim
quemquam ex ceteris lavare coepisset, prohibuisset dominum, et
dixisset quae Petrus dixit. Vel aliter. Omnes porrigebant pedes,
decernentes quod tantus non irrationabiliter eorum lavaret pedes: solus
autem Petrus nullam aliam considerationem conferens, tamquam reverens
Iesum, non praebebat pedes suos ad lavandum: saepe enim Scriptura
designavit Petrum fervidum ad insinuandum quae sibi visa sunt utiliora
et meliora. Augustinus. Vel aliter. Non debemus putare hoc Petrum
inter ceteros formidasse atque recusasse, cum et id alii ante ipsum
libenter vel aequanimiter fieri permisissent; non enim ita
intelligendum est quasi aliquibus iam lavisset, et post eos venisset ad
primum: quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum?
Sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare
coepit, venit ad eum a quo coepit, idest ad Petrum; et tunc Petrus
expavit; quod etiam quilibet eorum expavesceret. Sequitur respondit
Iesus, et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, scies autem
postea. Chrysostomus. Idest humilitatem huius doctrinae, et quomodo
humilitas sufficit in Deum perducere. Origenes. Vel insinuat
dominus quod hoc erat mysterium. Lavando enim et exsiccando pedes
eorum, faciebat eos decoros, debentes evangelizare honesta, ut
ostendere valeant iter sanctum, ac pergere per eum qui dixit: ego sum
via. Oportebat autem lavari pedes discipulorum a Iesu deponente
vestimenta, ut mundos pedes mundiores efficiat, vel ut immunditiam
pedum discipulorum suscipiat in proprium corpus per linteum, quo solo
praecinctus manebat: ipse namque languores nostros portavit. Attende
etiam, quod cum debeat pedes discipulorum abluere, non aliud tempus
elegit quam cum Diabolus iam intraverat in cor Iudae ut eum proderet,
et futura pro hominibus dispensatio imminebat: nam ante hoc non erat
opportunum pedes discipulorum lavari a Iesu. Quis enim pedum eorum
sorditiem intermedii temporis usque ad passionem lavasset? Sed neque
tempore passionis; alter enim Iesus non aderat qui pedes eorum
lavaret; sed neque post dispensationem; illo namque tempore spiritu
sancto superveniente, eorum loti sunt pedes. Huius ergo mysterii,
dicit dominus Petro, tu non es capax; sed post haec nosces, cum
illud perceperis illustratus. Augustinus. Nec tamen ille dominici
facti altitudine exterritus permittit fieri, quod cur fieret
ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum videre non potest
sustinere; nam sequitur dicit ei Petrus: non lavabis mihi pedes in
aeternum; hoc est, nunquam hoc patiar. Hoc quippe in aeternum non
fit quod nunquam fit. Origenes in Ioannem. Ex hoc autem accipimus
exemplum, quoniam possibile est quemquam secundum purum propositum
dicere propter ignorantiam quod sibi non prodest. Petrus enim ignorans
hoc esse conveniens, primo quidem quasi dubitans suaviter dixit:
domine, tu mihi lavas pedes? Secundo: non lavabis mihi pedes in
aeternum: quod erat prohibitivum operis perducentis eum ad habendum
partem cum Iesu: in quo etiam non tantum Iesum arguit inconvenienter
lavantem pedes discipulorum, sed etiam condiscipulos indecenter suos
pedes porrigentes. Cum ergo non esset expediens Petro proprium
responsum, non permisit illud dominus verificari; nam subditur
respondit ei Iesus: si non lavero te, non habebis partem mecum.
Augustinus. Ita dictum est: si non lavero te, cum de solis pedibus
ageretur, quomodo dici solet: calcas me, quando sola planta
calcatur. Origenes. Qui autem recusant haec et similia
tropologizare, dicant quomodo probabile est eum qui ob reverentiam
Iesu dixit non lavabis mihi pedes in aeternum, non habiturum partem
cum Dei filio, propter non lavari pedes ab eo, sicut propter immane
scelus: et ideo praestandi sunt pedes, idest mentis affectus, lavandi
a Iesu, ut sint pedes nostri decori, et praesertim cum aemulantes
potiora dona, volumus adnumerari eis qui evangelizant bona.
Chrysostomus. Ideo autem non dixit cuius gratia hoc faciebat, sed
minas imposuit, quia ille nequaquam persuasus esset; audiens enim
scies autem postea, non dixit: doce igitur me ut permittam; sed
quando comminatus est id quod maxime timebat, scilicet separari ab eo,
tunc permisit. Origenes. Hoc dicto utemur contra eos qui
indiscretius se facere statuerunt quod eis non prodest: nam ostendendo
illis quod non sunt habituri partem cum Iesu, dum praesumptuosum
decretum observant, admonebimus illos ne immorentur male decretis,
etiam si iureiurando ex multo impetu illud firmaverunt. Augustinus.
At ille amore et timore perturbatus plus expavit Christum sibi negari
quam usque ad suos pedes humiliari; unde sequitur dicit ei Simon
Petrus: domine, non tantum pedes, sed et manus et caput.
Origenes. Manus autem lavare nolebat Iesus, contemnens quae
dicebantur quoniam discipuli tui non lavant manus, cum panem
manducant, caput autem submergi nolebat, in quo imago et gloria patris
extiterat: satis est autem ei ut pedes lavandos porrigeret; unde
sequitur dicit ei Iesus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes
lavet, sed est mundus totus. Augustinus. Totus utique praeter
pedes, vel nisi pedes, quos habet opus lavare: homo enim in Baptismo
totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino; verumtamen cum
in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur
humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi
pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur, ut si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus. Si autem confitemur
peccata nostra, qui pedes discipulorum lavit, nobis peccata dimittit
usque ad pedes, quibus conversamur in terra. Origenes. Impossibile
autem puto non contaminari extrema animae et infima eius, quamquam quo
ad homines perfectus quis esse putetur; plurimi autem et post
Baptismum implentur pulvere scelerum usque ad verticem; qui vero
legitime discipuli Christi sunt, erga solos pedes indigent lavatione.
Augustinus ad Seleucianum. Ex hoc autem quod hic dicitur,
intelligitur quod iam Petrus baptizatus fuerat: intelligimus enim eius
discipulos, per quos baptizabat, iam fuisse baptizatos, sive
Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis
credibile est, Baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium
baptizandi, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret,
qui non defuit humilitatis ministerio, quando eis pedes lavit; unde
sequitur et vos mundi estis, sed non omnes. Augustinus in Ioannem.
Hoc quid sit ne quaeramus, ipse Evangelista patefecit adiungens
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: propterea dixit: non
estis mundi omnes. Origenes. Quod ergo dicit vos mundi estis,
refertur ad undecim; quod vero subditur sed non omnes, dicitur propter
Iudam existentem immundum: primo quidem quia pauperes non erant sibi
curae, sed fur erat; demum Diabolo ingresso in cor eius, ut proderet
Christum. Lavat autem pedes postquam mundi erant: quoniam gratia
transcendit necessitatem; et, sicut dicit Ioannes: mundus
mundificetur adhuc. Augustinus. Vel ipsi discipuli, cum loti
essent, non opus habebant nisi pedes lavare; quia dum in isto saeculo
vivit homo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans contrahit.
Chrysostomus. Vel aliter. Non dicit eos mundos, ut a peccatis
erutos aestimes, victima nondum oblata; sed eam quae cognitionis est
mundationem dicit: iam enim ab errore Iudaico eruti erant.
|
|