|
Augustinus. Memor dominus se promisisse scientiam facti sui Petro,
dicens: scies autem postea, quid sit quod fecit, docere nunc
incipit; unde dicitur postquam ergo lavit pedes eorum, accepit
vestimenta sua: et cum recubuisset iterum, dixit eis: scitis quid
fecerim vobis? Origenes in Ioannem. Quid vel interrogative
proferatur, ut ostendat facti magnitudinem, vel imperative, ut eorum
erigat intellectum. Alcuinus. Mystice autem, impleta redemptionis
nostrae purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta
sua, tertia die de sepulchro resurgens, et eodem corpore iam immortali
vestitus; et cum recubuisset ascendens in caelum in dextera paterna
divinitatis recumbens, inde venturus est ad iudicandum. Chrysostomus
in Ioannem. Non autem adhuc ad solum Petrum, sed ad omnes loquitur
dicens vos vocatis me magister et domine: in quo eorum iudicium
assumit; deinde ut non illorum gratiae esse putentur haec verba,
subiungit et bene dicitis, sum etenim. Augustinus. Homini
praeceptum est: non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui:
periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille
autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit
excelsius. Nec potest recte dici arrogans Deus: nobis namque expedit
Deum nosse, non illi; nec eum quisque cognoscit, si non se indicet
ipse qui novit. Si ergo se laudando quasi arrogantiam vitare
voluerit, nobis sapientiam denegabit. Quomodo autem arrogantiam
veritas timet? Et quidem quod magistrum se dicit, nemo
reprehenderet, etiam qui eum nihil aliud quam hominem crederet;
quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque
adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur; quod vero
dominum discipulorum se dicit, cum sint secundum saeculum ingenui,
quis ferat in homine? Sed cum Deus loquitur, nulla est elatio tantae
celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subiacere utile est
illi celsitudini, servire veritati. Ideo bene ergo dicitis, vocando
me magistrum et dominum, quia sum: nam si non essem quod dicitis,
male diceretis. Origenes. Et illi quidem non bene dicunt domine,
quibus dicetur: discedite a me qui operamini iniquitatem; sed apostoli
bene dicunt: magister et domine: non enim eis nequitia dominabatur,
sed verbum Dei. Sequitur si ergo lavi pedes vestros dominus et
magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Chrysostomus.
A maioribus rebus accipit exemplum, ut quod minus est operemur: nam
ipse quidem dominus est; nos autem ad conservos facimus, si
fecerimus; et ideo subdit exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego
feci vobis, ita et vos faciatis. Beda. Primum dominus egit factis
quod postmodum docuit verbis, secundum illud: coepit Iesus facere et
docere. Augustinus in Ioannem. Hoc est, beate Petre, quod
nesciebas; hoc tibi postea sciendum promisit. Origenes.
Considerandum vero est si necessarium est quemlibet volentem
disciplinam Iesu perficere, velut debitum opus prosequi lavacrum
sensibilium pedum; propter hoc quod dicit debetis ad invicem lavare
pedes. Sed hic mos vel non fit, vel admodum raro. Augustinus. Est
enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, cum se invicem
hospitio suscipiunt, et faciunt hoc sibi invicem fratres, etiam opere
ipso visibili. Multo enim melius est et sine controversia verius, ut
etiam manibus fiat, ne dedignetur quod fecit Christus, facere
Christianus. Cum enim ad pedes fratrum inclinatur corpus, etiam in
corde ipso excitatur, vel, si iam inerat, confirmatur humilitatis
affectus. Sed excepto hoc morali intellectu, numquid etiam frater
fratrem a delicti poterit contagione mundare? Sed confiteamur invicem
delicta nostra, invicem nos delicta donemus, et pro nostris delictis
invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus.
Origenes. Vel aliter. Hoc lavacrum spirituale pedum, de quo dictum
est, principaliter quidem a nullo nisi a solo Iesu potest effici:
secundario vero a discipulis eius quibus dixit vos debetis ad invicem
lavare pedes. Iesus enim lavit pedes discipulorum inquantum magister,
et servorum in eo quod dominus. Hic autem est finis magistri, ut
discipulum faciat sicut se: quod de salvatore apparet, qui, prae
ceteris magistris et dominis, vult ut fiant eius discipuli quasi
magister et dominus, non habentes spiritum servitutis, sed spiritum
filiationis, in quo clamant: abba, pater. Prius ergo quam fiant et
magister et dominus, egent lavacro pedum, velut insufficientes
discipuli, et adhuc sapientes spiritum servitutis; cum autem aliquis
eorum statum magistri attingit et domini, tunc imitari poterit eum qui
lavit discipulorum pedes, ac lavare pedes per doctrinam quasi
magister. Chrysostomus. Adhuc autem provocans eos ad lavandum
pedes, subiungit amen, amen dico vobis: non est servus maior domino
suo, neque apostolus maior eo qui misit illum; quasi dicat: si ergo
haec a me facta sunt, multo magis a vobis oportet haec fieri.
Theophylactus. Necessario etiam hic apostolos admonet: quia enim ad
dignitates habebant attingere, et hic quidem maiores, hic minores, ne
insurgant ad invicem, serenat conscientiam omnium. Beda. Quia vero
scire bonum, et non facere, non pertinet ad beatitudinem, sed ad
condemnationem, secundum illud: scienti bonum et non facienti,
peccatum est illi, subiungit si haec scitis, beati eritis, si
feceritis ea. Chrysostomus. Nam scire quidem omnium est, facere
vero non omnium. Deinde proditorem non manifeste redarguit, sed
obumbrate, cum subditur non de omnibus vobis dico. Augustinus in
Ioannem. Quasi dicat: est inter vos qui non erit beatus, neque
facit ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt,
faciendo quae praecepit? Non est igitur Iudas electus. Quid est
ergo quod alio loco dicit: nonne ego vos duodecim elegi? An ipse ad
aliquid est electus, ad quod erat utique necessarius, non autem ad
beatitudinem, de qua dicit beati eritis, si feceritis ea. Origenes
in Ioannem. Vel aliter. Non recte existimo posse referri quod
dicitur non de omnibus vobis dico, ad hoc quod dictum est beati
eritis, si feceritis ea: totum enim hoc et de Iuda et de quolibet
alio verum est dicere: beatus talis, si fecerit hoc. Reducemus autem
haec ad illud dictum: non est servus maior domino suo, nec apostolus
maior eo qui misit illum. Iudas enim, cum esset servus peccati, non
erat servus divini verbi, nec apostolus, Diabolo ingresso in cor
eius. Cum ergo dominus novisset qui sunt sui, alienos a se non
novit: propter quod non ait: ego scio cunctos praesentes; sed ego
scio quos elegerim; quasi dicat: electos meos novi. Chrysostomus in
Ioannem. Deinde ut non multos contristet suo sermone, subiungit sed
ut impleatur Scriptura: qui manducat mecum panem, levabit calcaneum
suum contra me; ostendens quod non ignorans traditur; quod maxime
sufficiens erat Iudam retinere. Et non dixit: tradet me; sed
levabit contra me calcaneum suum, dolum et occultationem insidiarum
repraesentare volens. Augustinus. Quid est enim levabit calcaneum
suum super me, nisi conculcabit me? In quo Iudas traditor eius
attingitur. Chrysostomus. Dicit autem qui manducat mecum panem;
idest, qui a me nutritus est, qui mea mensa communicavit: ut si
quando a famulis aut aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non
scandalizemur, respicientes Iudae exemplum, qui infinitis potitus
bonis, in contrarium remuneravit benefactorem. Augustinus. Illi
ergo qui electi erant, manducabant dominum; ille manducabat panem
domini contra dominum: illi vitam, ille poenam. Qui enim manducat
indigne, ait apostolus, iudicium sibi manducat. Sequitur amodo dico
vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum, de
quo scilicet illa Scriptura praecessit. Origenes. Non autem dictum
est apostolis ut credatis, quasi non credentibus; sed dictum est
tamquam aequipolleat ei quod est: ut credentes operemini,
perseverantes in credulitate, nec aliquam occasionem ad repulsam
captantes: super ea enim quae obtinebant discipuli ad fidem facientia,
hoc etiam adepti sunt, videre perfici Scripturam praedictam.
Chrysostomus in Ioannem. Quia ergo discipuli exituri erant ad
praedicandum et multa passuri, duobus modis eos consolatur: uno modo a
seipso, cum dicit: beati eritis, si feceritis ea; alio vero modo
consolatus est eos ab aliis, eo scilicet quod ab hominibus multa
potientur procuratione; unde subdit amen, amen, dico vobis: qui
accipit si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum
qui me misit. Origenes. Qui enim recipit quem mittit Iesus,
Iesum, qui in misso consistit, recipit; qui autem Iesum recipit,
patrem recipit. Igitur qui recipit quem mittit Iesus, mittentem
recipit patrem. Potest etiam et hic sermo fore: qui recipit quem ego
misero, usque ad mei receptionem attingit; qui vero non per aliquem
apostolorum meorum me recipit, sed recipit me venientem ad animas,
patrem recipit, ut non tantum ego in eo maneam, sed et pater.
Augustinus in Ioannem. Ariani autem cum hoc audiunt, statim ad
gradus sui dogmatis currunt, dicentes: quantum apostolus distat a
domino, tantum filius a patre. Sed ubi dominus dixit: ego et pater
unum sumus, nullam distantiae suspicionem reliquit. Quoniam ergo nos
accepturi sumus haec verba dominica qui me accipit, accipit eum qui me
misit, quod unius naturae sunt pater et filius, consequens videbitur,
quia dixit qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae
sint filius et apostolus. Ita dixisse possit videri: qui accipit si
quem misero, me secundum hominem accipit; qui autem me secundum Deum
accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo
naturae unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur
auctoritas. Si ergo attendas Christum in Petro, discipuli
praeceptorem; si autem patrem in filio, invenies unigeniti genitorem.
|
|