|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus apostolis debentibus orbem
terrarum universum percurrere, exhibuerat duplicem consolationem
praedictam, cogitans quod utraque proditor privatus est, turbatur; et
hoc significat Evangelista dicens cum haec dixisset Iesus, turbatus
est spiritu, et protestatus est, et dixit: amen, amen, dico vobis,
quia unus ex vobis me tradet. Augustinus in Ioannem. Non illi hoc
tunc primum venit in mentem; sed quia proditorem iam fuerat
expressurus, ut non lateret in ceteris, ideo turbatus est spiritu: et
quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudaeos, quibus dominus ab
eo traderetur, adduceret. Turbavit eum imminens passio, et periculum
proximorum, et traditoris impendentes manus, cuius fuerat praecognitus
animus. Hoc etiam dominus significare sua turbatione dignatus est,
quod quando ex falsis fratribus aliquos separari, etiam ante messem,
urgens causa compellit, fieri sine Ecclesiae turbatione non possit.
Turbatus est autem non carne, sed spiritu: spiritus enim in huiusmodi
scandalis non perversitate, sed caritate turbatur; ne forte in
separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et
triticum. Sive ergo ipsum Iudam pereuntem miserando, sive sua morte
appropinquante, turbatus est; non animi infirmitate, sed potestate
turbatur: non enim aliquo cogente turbatur, sed turbavit semetipsum,
ut supra dictum est. Quod autem turbatur, infirmos in suo corpore,
hoc est in sua Ecclesia, consolatur, ut si qui suorum morte imminente
turbantur, non se reprobos putent. Origenes in Ioannem. In eo enim
quod dicit turbatus est spiritu, quod humanum est, scilicet passio,
proveniebat ab exuberantia spiritus: si enim sanctus quilibet in
spiritu vivit, et agit, et patitur, quanto magis haec dicenda sunt de
Iesu sanctorum praemiatore? Augustinus. Pereant igitur argumenta
Stoicorum, qui negant in sapientem cadere perturbationem animorum;
qui profecto, sicut vanitatem aestimant veritatem, sic stuporem
deputant sanitatem. Turbetur plane animus Christiani, non miseria,
sed misericordia. Dicit autem unus ex vobis, numero, non merito;
specie, non virtute. Chrysostomus in Ioannem. Quia vero non
nominatim dixit, rursum in omnes inducit timorem; unde sequitur
aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret. Et
nimirum nullius sibi ipsis conscii mali, tamen enuntiationem Christi
propriis cogitationibus credibiliorem putabant. Augustinus in
Ioannem. Sic etiam in eis erat erga magistrum suum pia caritas, ut
tamen eos humana, alterum de altero, stimularet infirmitas.
Origenes. Reminiscebantur etiam, ut homines existentes, quoniam
alterabilis est affectus adhuc provectorum, ac susceptibilis appetitus
contrariorum his quae prius voluerant. Chrysostomus. Omnibus autem
trementibus, et ipso vertice, scilicet Petro, formidante, Ioannes
velut dilectus recubuit in sinu Iesu; unde sequitur erat ergo
recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat
Iesus. Augustinus. Ipse est Ioannes, cuius est hoc Evangelium,
sicut postea manifestat. Erat enim haec eorum consuetudo qui sacras
nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina
narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tamquam de alio
loqueretur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur,
et quodammodo dicentis iactantia devitatur? Chrysostomus. Si autem
huiusmodi familiaritatis causam quaeris discere, amoris res erat:
propterea dicit quem diligebat Iesus: quamvis enim et alii amarentur,
tamen iste plus aliis. Origenes. Aestimo autem quod etiam hoc
protendit, quod Ioannes recumbens verbo, ac in secretioribus
pausans, incumbebat gremio verbi. Chrysostomus. Volebat etiam
ostendere seipsum esse alienum a crimine; et hoc etiam dicit, ne
aestimes quod Petrus ei ut maiori existenti innueret; nam sequitur
innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei: quis est de quo dicit?
Ubique enim invenitur Petrus ab amore impetum faciens; et quia primo
increpatus est non locutus est, sed mediante Ioanne vult discere.
Ubique enim Scriptura ostendit Petrum fervidum, et familiaritatem
habentem ad Ioannem. Augustinus. Notanda autem locutio est, dicere
aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: innuit, inquit, et
dicit; idest, innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur,
sicut illud: dixerunt apud semetipsos, quanto magis innuendo, ubi iam
foris qualibuscumque signis promitur quod fuerit corde conceptum?
Origenes in Ioannem. Vel primo innuit, et deinde non contentus
nutu, dixit illi: dic quis sit de quo dicit. Sequitur itaque cum
recubuisset ille super pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est?
Augustinus in Ioannem. Quod autem nunc supra pectus dicit, paulo
supra dixerat in sinu. Vel aliter. Primo quidem iacens in sinu
Iesu, superascendit, et incubuit supra pectus; quasi si non
incubuisset in pectore, sed remansisset iacens in sinu, nequaquam
dominus ei tradidisset verbum quod Petrus scire cupierat. Per hoc
ergo quod ultimo supra pectus incubuit, exprimitur tamquam per maiorem
et abundantiorem gratiam, specialis Iesu discipulus esse. Beda.
Quod autem in sinu et supra pectus recubuit, non solum fuit praesentis
amoris indicium, sed etiam futurae rei signum: quod scilicet inde
vocem sumeret, quam postmodum cunctis saeculis inauditam emitteret.
Augustinus. Per sinum enim quid aliud significatur quam secretum?
Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Chrysostomus.
Neque autem tunc nominatim proditorem dominus manifestavit; nam
sequitur respondit Iesus: ille est cui intinctum panem porrexero. Et
modus ipse manifestationis conversurus erat: quia enim ob mensationem
verecundatus non est, eodem pane communicans verecundari debuit.
Sequitur et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis.
Non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas solus
Christi corpus accepit: intelligendum est enim quod iam eis omnibus
distribuerat dominus sacramenta corporis et sanguinis sui, ubi et ipse
Iudas erat, sicut Lucas narrat; at demum ad hoc ventum est, ubi
secundum narrationem Ioannis dominus per buccellam tinctam atque
porrectam suum exprimit traditorem; fortassis per panis tinctionem
illius significans fictionem: non enim omnia quae tinguntur abluuntur:
sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid haec
significat tinctio, eidem bono ingratum merito est secuta damnatio;
sequitur enim et post buccellam, tunc introivit in eum Satanas.
Origenes in Ioannem. Attende quod primo quidem non introivit
Satanas in Iudam, sed immisit in cor eius solum ut proderet
praeceptorem, post panem autem in eum ingressus est. Quamobrem nobis
cavendum est ne Diabolus intrudat in cor nostrum aliquid ignitorum
telorum suorum: nam si intruserit, insidiatur deinde ut et ipse
introeat. Chrysostomus. Donec enim fuit in collegio, non audebat
insilire, sed extrorsum immittebat; quando vero eum manifestum fecit
et expulit, libere in eum de cetero exilivit. Augustinus. Vel
intravit in eum, ut sibi iam traditum plenius possideret: neque enim
non in illo erat quando ad Iudaeos de pretio tradendi dominum pactus
est, cum Lucas dicat: intravit autem Satanas in Iudam; et abiit,
et locutus est cum principibus sacerdotum. Talis iam venerat ad
coenandum; sed post panem introivit in eum, non ut adhuc alienum
tentaret, sed ut proprium possideret. Origenes. Decebat enim, ut
aestimo, propter panis exhibitionem auferri ab indigno bonum quod se
habere credebat; quo privatus, factus est capax ingressus Satanae in
ipsum. Augustinus in Ioannem. Dicunt autem aliqui: ita ne hoc
meruit panis porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in
discipulum Satanas? Quibus respondemus, hinc potius nos doceri quam
sit cavendum male accipere bonum: si enim corripitur qui non
diiudicat, hoc est non discernit a ceteris cibis domini corpus,
quomodo damnatus qui ad eius mensam fingens se amicum, accedit
inimicus? Sequitur et dicit ei Iesus: quod facis, fac citius.
Origenes. Cui autem id ambiguum est quoniam potuit vel Iudae vel
Satanae dominus dixisse quod facis, citius, provocans adversarium ad
pugnam, vel proditorem ad subministrandum dispensationi quae erat
futura salubris saeculo? Quam non amplius tardari nec protrahi, sed
pro posse maturari volebat. Augustinus. Non tamen praecepit
facinus, sed praedixit: non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam
ad salutem fidelium festinando. Chrysostomus. Hoc enim quod dicit
quod facis, fac citius, non praecipientis est neque consiliantis, sed
exprobrantis, et ostendentis quoniam ipse nolebat suam proditionem
impedire. Sequitur hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit
ei. Multam utique quis hic dubitationem inveniet, si interrogantibus
discipulis: quis est? Dixit: cui ego intingens panem dabo, et tamen
non intellexerunt: nisi dicatur, quod latenter dixit, ut nullus
audiret; et propterea supra pectus Ioannes residens interrogat, quasi
ad aurem, ut non fieret proditor manifestus. Fortasse enim si
Christus eum manifestum fecisset, Petrus utique eum interfecisset.
Propterea dicit, quod nullus cognovit recumbentium, sed neque
Ioannes: nequaquam enim putavit quod discipulus in tantum iniquitatis
prodiret: quia enim procul a tali iniquitate erat, non de aliis hoc
suspicabatur. Veram igitur causam eorum quae a Christo dicta sunt
ignoraverunt. Quid autem aestimarent, ostendit Evangelista, cum
subdit quidam putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei
Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut ut egenis
aliquid daret. Augustinus. Habebat ergo dominus loculos, et a
fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis
indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est
instituta, ut intelligeremus, quod praecepit non cogitandum esse de
crastino, non ad hoc esse praeceptum ut nihil pecuniae servetur a
sanctis; sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae
timorem iustitia deseratur. Chrysostomus in Ioannem. Et nimirum
nullus discipulorum pecunias afferebat; sed per hoc quod dicit hic,
occulte insinuat quod quaedam mulieres eum de suis facultatibus
nutriebant. Qui autem non peram, non virgam, non aes iubet deferre,
loculos ferebat ad inopum ministerium; ut discas quoniam valde pauperem
et mundo crucifixum, huius oportet partis multam facere procurationem;
multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat. Origenes. Sic
igitur Iudae salvator dicebat quod facis, fac citius; ac proditor in
hoc tantum ad praesens obedivit magistro: accepto namque pane, nullam
traxit moram; unde sequitur cum ergo accepisset ille buccellam, exivit
continuo. Et revera exiit, non solum recedendo de domo in qua
tenebatur; sed omnino egressus est a Iesu. Ego autem opinor, quod
post panem ingressus Satanas in Iudam, non tolerabat in eodem loco
cum Iesu esse: nulla namque conformitas est Iesu ad Satanam. Non
frustra autem requiram, quare super hoc quod est et accipiens panem,
non adicitur: et manducans. Numquid igitur accepto pane non
manducavit Iudas? Post panem enim forsan acceptum a Iuda, non
esum, qui semel in cor eius immiserat ut magistrum prodat, timore
ductus ne quod immissum fuerat evanesceret usu panis, quam cito panem
Iudas recepit, introivit in eum, et statim domum excessit. Aliter
quoque non inepte dicetur, quod sicut qui indigne manducat panem
domini, aut bibit eius calicem, in praeiudicium sibi comedit atque
bibit; sic panis Iesu datus aliis fuit ad salutem, Iudae in damnum,
ut post panem intraret in eum Satanas. Chrysostomus. Subdit autem
erat autem nox, ut discas Iudae temeritatem, quoniam neque tempus eum
tenuit ab impetu. Origenes in Ioannem. Nox etiam sensibilis instar
extitit obductae noctis in anima Iudae. Gregorius Moralium. A
qualitate enim temporis, finis exprimitur actionis: dum non rediturus
ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exisse perhibetur.
|
|