|
Augustinus in Ioannem. Cum dixisset superius: et continuo
clarificabit eum, ne putarent quod sic eum clarificaturus esset Deus
ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione quae in terra est,
adiecit, atque ait filioli, adhuc modicum vobiscum sum; tamquam
diceret: continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen
continuo ascensurus in coelum. Sicut enim scriptum est in actibus
apostolorum, fuit cum eis post resurrectionem quadraginta dies. Hos
igitur quadraginta dies significavit dicendo adhuc modicum vobiscum
sum. Origenes in Ioannem. Per hoc autem quod dicit filioli,
ostendit adhuc imminentem animabus eorum parvitatem. Hi autem quibus
nunc dicit filioli, post resurrectionem fiunt fratres: sicut et
antequam essent filioli, fuerunt servi. Augustinus. Potest etiam et
sic intelligi: adhuc sicut vos in hac infirmitate carnis etiam ipse
sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret. Cum illis quidem fuit
postquam resurrexit, exhibitione praesentiae corporalis; sed non cum
illis fuit consortio infirmitatis humanae. Apud alium enim
Evangelistam post resurrectionem ait: haec locutus sum vobis, dum
adhuc essem vobiscum; idest, in carne mortali cum essem sicut et vos.
Tunc enim in eadem quidem carne erat, sed cum illis in eadem
mortalitate iam non erat. Est et alia divina praesentia sensibus
ignota mortalibus, de qua idem dicit: ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Hoc non est adhuc modicum sum vobiscum: non
enim modicum est usque ad consummationem saeculi; aut si et hoc modicum
est, quia in oculis Dei mille anni sunt dies unus, non tamen hoc
significare voluisse credendus est nunc, quando secutus adiunxit quo
ego vado, vos non potestis venire. Numquid enim post consummationem
saeculi, quo ipse vadit, venire non poterant? De quibus postea
dicturus est: pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.
Origenes in Ioannem. Intrinsecus autem sciscitaberis, an post
multum non fuit cum eis: non ideo quod non aderat illis secundum
carnem; sed eo modico consummato, vos scandalizabimini in me in ista
nocte, et sic non erit cum eis qui cum dignis tantummodo conversatur.
Sed si cum eis non erat, nihilominus ipsi quaesituri erant Iesum;
velut Petrus post negationem graviter plorabat quaerens puto Iesum;
et ideo sequitur quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado
vos non potestis venire. Quaerere Iesum, est verbum quaerere,
sapientiam, iustitiam, veritatem, divinam virtutem, quae omnia
Christus est. Volentibus ergo discipulis sequi Iesum: non quippe
velut rudiores arbitrantur corporaliter, sed ut significat illud: qui
non tollit crucem suam et sequitur me, non potest meus esse
discipulus, ait nunc dominus quo ego vado vos non potestis venire; nam
etsi vellent sequi verbum et illud confiteri, tamen nondum erant validi
circa hoc: cum nondum esset spiritus datus, eo quod Iesus non erat
glorificatus. Augustinus. Vel hoc dicit, quia adhuc minus idonei
erant sequi moriturum dominum pro iustitia: quomodo enim iam fuerant
secuturi martyrio non maturi? Aut iturum dominum ad immortalitatem
carnis, quomodo iam fuerant secuturi, non quandolibet morituri, sed
in fine saeculi resurrecturi? Aut iturum dominum ad sinum patris
quomodo iam erant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate
nisi perfectus in caritate? Iudaeis autem cum hoc diceret, non
addidit modo. Ipsi autem non poterant venire tunc quo ille ibat, sed
poterant postea; et ideo subdit et vobis dico: modo. Origenes.
Quasi dicat: et vobis dico non absque additione huius adverbii modo.
Iudaei namque, quos praevidebat in suis facinoribus morituros, in
brevi tempore non valebant pergere quo Iesus ibat: sed discipuli post
breve tempus poterant sequi verbum. Chrysostomus in Ioannem. Ne
autem audientes discipuli: sicut dixi Iudaeis, aestiment similiter et
in eos dictum esse, adiecit filioli. Origenes in Ioannem. Quod est
exprimentis imminentem adhuc animae discipulorum modicitatem. Fiunt
autem post resurrectionem hi quibus dixit filioli, fratres; sicut et
prius servi fuerant antequam essent filioli. Chrysostomus. Hoc autem
dicit eum qui in seipsum est, erigens discipulorum amorem. Cum enim
viderimus aliquos dilectissimorum discedentes, exardescimus, et maxime
cum viderimus eos in locum abeuntes in quem non est possibile nobis
abire. Simul etiam ostendit quoniam mors eius quaedam translatio est
et transpositio melior ad loca mortalia corpora non suscipientia.
Augustinus in Ioannem. Docens autem quomodo idonei esse possint
pergere quo ille antecedebat, subiungit mandatum novum do vobis, ut
diligatis invicem. Nonne iam hoc erat mandatum in antiqua lege Dei,
ubi scriptum est: diliges proximum tuum tamquam teipsum? Cur ergo
novum mandatum appellatur a domino? An quia exuto vetere induit nos
hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non
omnis, sed ista dilectio, quam dominus, ut a carnali dilectione
distingueret, addidit sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem:
non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines,
quia homines sunt; sed sicut se diligunt qui Dei sunt et filii
altissimi omnes, ut sint filio eius unico fratres, ea dilectione
invicem diligentes qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem
ubi satiabitur in bonis desiderium eorum. Chrysostomus. Vel dicit
sicut dilexi vos: non enim praeexistentibus vestris iustitiis debitum
vobis reddidi, sed ipse incepi: ita et vos benefacere oportet, etiam
nihil debentes. Augustinus. Noli autem putare illud maius
praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus dominum Deum
nostrum; sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis: nam
et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut
diligat proximum; et qui superne ac spiritualiter diligit proximum,
quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio, quam ab omni
mundana dilectione distinguendo addidit dominus sicut dilexi vos. Quid
enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut
haberemus? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus,
invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus.
Chrysostomus. Praetermittens autem miracula quae erant facturi, ab
amore eos designat, subdens in hoc cognoscent omnes quia mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem: hoc enim est quod
maxime homines sanctos ostendit; hos enim dicit esse discipulos.
Augustinus. Tamquam diceret: alia munera mea habent vobiscum etiam
non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem
quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguam,
sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum
suarum pauperibus, et traditionem corporis sui, ut ardeant; sed
quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt,
nihil eis prodest.
|
|