|
Chrysostomus in Ioannem. Magnus amor, et ipso igne vehementior; et
nulla est prohibitio quae eius promptum impetum detinere possit.
Ardentissimus itaque Petrus audiens: quo ego vado vos non potestis
venire, eum interrogavit; unde sequitur dicit ei Simon Petrus:
domine, quo vadis? Augustinus in Ioannem. Sic utique hoc dixit
magistro discipulus tamquam sequi paratus: propterea dominus, qui eius
animum vidit, sic ei respondit; nam sequitur respondit ei Iesus: quo
ego vado, non potes me modo sequi. Dilationem intulit, non spem
abstulit, sed eam sequenti voce firmavit, dicens sequeris autem
postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidaverat
petra: noli extolli praesumendo, non potes modo: noli deici
desperando; sequeris enim postea. Chrysostomus. Audiens autem hoc
Petrus, neque ita desiderium detinuit, sed benignam spem accipiens
properat: et quia timorem excussit proditionis, cum securitate per
seipsum de reliquo interrogat, aliis silentibus; unde sequitur dicit
ei Petrus: quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te
ponam. Quid dicis, Petre? Dixi quoniam non potes, et tu dicis
quoniam possum; quocirca scies per experientiam quoniam nihil est tuus
amor, nisi praesente superna liberatione; unde sequitur respondit
Iesus: animam tuam pro me pones? Beda. Quae sententia duobus modis
potest pronuntiari: uno modo affirmando, ac si dicat: animam tuam pro
me pones; sed nunc timendo mortem carnis, animae mortem incurres;
alio modo insultando, quasi diceret: Augustinus. Ita ne facies pro
me, quod nondum ego pro te? Praeire potes, qui sequi non potes?
Quid tantum praesumis? Audi quis sis: amen, amen, dico tibi: non
cantabit gallus, donec ter me neges. Qui mihi promittis mortem tuam,
ter negabis vitam tuam. Quid in animo eius esset cupiditatis videbat,
quid virium non videbat: voluntatem suam iactabat infirmus; sed
inspiciebat valetudinem medicus. An apostolus Petrus, sicuti cum
favore perverso excusare quidam nituntur, Christum non negavit, quia
interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii
Evangelistae testantur expressius? Quasi qui hominem Christum
negat, non Christum neget; et hoc in eo neget quod factus est propter
nos, ne periret quod fecerat nos. Per quid autem caput est
Ecclesiae, nisi per hominem? Quomodo est igitur in corpore Christi
qui negat hominem Christum? Sed quid multis immorer? Non enim
dominus ait non cantabit gallus, donec hominem aut filium hominis
neges; sed donec me neges. Quid est me, nisi quod erat? Quicquid
eius negavit, Christum negavit. Siquidem dubitare nefas est.
Christus hoc dixit, verumque praedixit; proculdubio Petrus Christum
negavit. Non accusemus Christum, cum defendimus Petrum. Agnovit
plane peccatum suum infirmitas Petri. Et quantum mali Christum
negando commiserit, plorando monstravit. Neque nos cum ita dicimus,
primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo admoneri nos
oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Beda.
Resipiscendi nihilominus unusquisque, si in lapsum corruerit,
exemplum capiat ne desperet, sed incunctanter veniam se posse promereri
credat. Chrysostomus in Ioannem. Unde manifestum est quoniam et
casum Petri dominus concessit: nam poterat quidem et a principio
revocare; sed quia permanebat in vehementia, ipse quidem non impulit
ad negationem, sed dimisit desertum, ut discat propriam
imbecillitatem, et ut post haec talia non patiatur, cum orbis terrarum
dispensationem susceperit; sed reminiscens eorum quae passus est,
cognoscat seipsum. Augustinus. In anima itaque contigit Petri quod
offerebat in corpore; sed aliter quam putabat: nam ante mortem et
resurrectionem domini, et mortuus est negando et revixit plorando.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem de praedicta negatione sua
Petro non solum Ioannes, sed et ceteri tres commemorant; non sane
omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt:
nam Matthaeus et Marcus eam subnectunt postquam dominus egressus est
ex illa domo ubi manducaverat Pascha; Lucas vero et Ioannes antequam
inde esset egressus. Sed facile possumus intelligere, aut illos duos
eam recapitulando posuisse, aut istis praeoccupando; nisi magis
moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini
praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret pro
domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter eum
expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et
ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter
negaturus.
|
|