|
Augustinus in Ioannem. Ne discipuli mortem Christi tamquam homines
timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse
contestans; unde dicitur et ait discipulis suis: non turbetur cor
vestrum. Creditis in Deum, et in me credite, quasi dicat:
consequens est, si in Deum creditis, ut in me credere debeatis: quod
non esset consequens, si Christus non esset Deus. Mortem metuitis
huic formae servi: non turbetur cor vestrum; suscitabit illam forma
Dei. Chrysostomus in Ioannem. Ea etiam quae in me est fides et in
patrem qui genuit, potentior est his quae supervenient; et nihil
contra eam potest praevalere difficilium. Hoc etiam modo divinitatis
virtutem ostendit, quia ea quae in mente habebant ducit in medium
dicens non turbetur cor vestrum. Augustinus. Quia igitur etiam sibi
metuebant discipuli, cum Petro dictum esset fidentiori atque
promptiori: non cantabit gallus, donec ter me neges, subiunxit in
domo patris mei mansiones multae sunt: per quod a turbatione
recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum, se apud
Deum cum Christo esse mansuros: quia etsi alius est alio fortior,
sapientior, iustior, sanctior, nullus alienabitur ab illa domo ubi
mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille
aequalis est omnibus quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea,
iubet dari: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius
alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversitas in aeternitate
mansura; sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna
significant dignitates. Gregorius super Ezech. Vel hac ratione
conveniunt mansiones multae cum uno denario, quia etsi alter minus
atque alius amplius exultat, omnes tamen unum gaudium conditoris sui
visione laetificat. Augustinus. Atque ita Deus erit omnia in
omnibus, ut quoniam Deus caritas est, per caritatem fiat ut quod
habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse
habet, cum amat in altero quod ipse non habet: non enim erit ita
aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas
caritatis. Gregorius Moralium. Eiusdem etiam disparilitatis damna
non sentiunt: quia tantum sibi unusquisque percipit quantum sufficit.
Augustinus. Respuendi autem sunt a corde Christiano qui putant ideo
dictum multas esse mansiones, quia extra regnum caelorum erit aliquid
ubi maneant beati innocentes, cum sine Baptismo ex hac vita
emigraverint, sine quo in regnum caelorum intrare non possunt. Absit
autem ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in
regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno; non enim ait
dominus: in beatitudine sempiterna mansiones multae sunt, sed in domo
patris mei. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua. Quia
dominus supra dixerat Petro: quo ego vado, non potes me sequi modo,
sequeris autem postea, ne aestiment soli Petro hanc promissionem esse
datam, dixit in domo patris mei mansiones multae sunt; hoc est, et
vos regio illa suscipiet quae et Petrum: copia enim est ibi multa
mansionum, et non est dicere quoniam praeparatione indigent; et
propter hoc subdit si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis
locum. Augustinus in Ioannem. Ubi satis ostendit, ideo se hoc
illis dixisse, quia iam ibi mansiones multae sunt, et non est opus
illi aliquam praeparare. Chrysostomus. Quia vero dixerat: non potes
me modo sequi, ut non aestiment se ab eo finaliter abscissos esse,
subiungit et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et
accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis: ex quo
ostendit quod oportet eos vehementer confidere. Theophylactus. Ac si
dicat utrumque. Vos turbari non oportet, sive paratae sint, sive
non. Nam etsi paratae non sint, ego cum omni solertia praeparabo
vobis illas. Augustinus. Sed quomodo vadit et parat locum, si iam
mansiones multae sunt? Sed nondum sunt sicut parandae sunt; easdem
enim mansiones quas praedestinando praeparavit, praeparat operando.
Iam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset: ibo et
praeparabo, hoc est praedestinabo; sed quia nondum sunt in
operatione, dicit et si abiero et praeparavero vobis locum. Parat
autem modo mansiones, mansionibus praeparando mansores. Quippe cum
dixit in domo patris mei mansiones multae sunt, quid putamus esse domum
Dei, nisi templum Dei? De quo apostolus dicit: templum Dei
sanctum est, quod estis vos. Haec ergo domus Dei adhuc aedificatur,
adhuc praeparatur. Sed quid est quod ut praeparet abiit, cum nosipsos
praeparet; quod non faciet, si reliquerit? Sed illud significat,
quia ut parentur istae mansiones, vivere debet iustus ex fide: si
autem vides, non est fides. Eat ergo ne videatur, lateat ut
credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur: creditus
desideretur, ut desideratus habeatur. Si bene intelligis, nec unde
vadit, nec unde venit recedit. Vadit ergo latente eo, venit
apparendo. Sed nisi maneat regendo, ut proficiamus bene vivendo, non
parabitur locus ubi possimus manere perfruendo. Alcuinus. Dicit ergo
si abiero, per carnis absentiam, iterum veniam, per divinitatis
praesentiam; vel iterum veniam iudicare vivos et mortuos. Et quia
sciebat eos interrogaturos quo iret, vel per quam viam iret, subiungit
et quo ego vado scitis, scilicet ad patrem, et viam scitis, scilicet
per meipsum. Chrysostomus. Hoc autem dicens, desiderium quod in
eorum mente erat, ostendit, et dat eis desiderium interrogandi.
|
|