|
Chrysostomus in Ioannem. Si Iudaei volentes a Christo separari,
quaerebant quo iturus esset, multo magis discipuli numquam ab eo
separari volentes, hoc discere cupiebant, et interrogant eum ex multa
dilectione et timore; et ideo dicitur dicit ei Thomas: domine,
nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Augustinus in
Ioannem. Utrumque illos dominus dixerat scire, utrumque dicit iste
nescire; sed nescit ille mentiri; ergo isti sciebant, et se scire
nesciebant. Convincit ergo eos hoc scire; unde subditur dicit ei
Iesus: ego sum via, veritas et vita. Augustinus de Verb. Dom.
Quasi dicat: qua vis ire, ego sum via; quo vis ire, ego sum
veritas; ubi vis permanere, ego sum vita. Veritatem et vitam omnis
homo capit; sed viam non omnis invenit. Deum esse quamdam vitam
aeternam, veritatem scibilem, etiam huius saeculi philosophi
viderunt. Verbum ergo Dei, quod apud patrem est veritas et vita,
assumendo hominem, factum est via. Ambula per hominem, et pervenies
ad Deum. Melius enim est in via claudicare, quam praeter viam
fortiter ambulare. Hilarius de Trin. Non enim vos in erratica atque
in invia deducit ille qui via est; neque illudit per falsa qui veritas
est; neque in mortis relinquit errore qui vita est. Theophylactus.
Cum itaque activam exerces, fit tibi Christus via; cum autem in
contemplativa perseveras, efficitur tibi veritas. Adiecta autem vita
est activo et contemplativo: decet enim ire et praedicare pro futuro
saeculo. Augustinus. Sciebant ergo viam, quia sciebant ipsum qui
est via. Quid autem opus erat ut adderet veritas et vita, cum
restaret nosse quo iret? Quia ad veritatem ibat et ad vitam. Ibat
ergo ad seipsum per seipsum. Sed numquid, o domine, ut venires ad
nos, reliqueras te? Scio quidem quod formam servi accepisti et in
carne venisti, manens ubi eras: et per hanc rediisti, non relinquens
quo veneras. Si ergo per hanc et venisti et rediisti; per hanc nobis
non solum qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires
via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, ivisti, eamdem carnem
tuam de morte ad vitam duxisti. Itaque dum caro de morte venit ad
vitam, Christus venit ad vitam. Et quia verbum est vita, Christus
venit ad seipsum; quoniam utrumque est Christus, una persona,
scilicet verbum caro. Venerat etiam per carnem Deus ad homines,
veritas ad mendaces: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax.
Cum itaque se ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur,
carnem suam levavit, idem ipse, qua verbum caro factum est, per
seipsum, idest per carnem suam, ad veritatem, quod est ipse,
remeavit: quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, etiam in
morte servavit. Ecce ego ipse, si loquor vobis quod intelligatis,
quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo. Cum autem tacuero,
quodammodo ad me redeo, et vobiscum maneo, si tenueritis quod
audistis. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest ex Deo
nata imago? Ac per hoc et ipse per seipsum, et ad seipsum, et ad
patrem, et nos per ipsum, et ad ipsum, et ad patrem imus.
Chrysostomus. Si enim ego sum dominus ducendi ad patrem, omnino
venietis illuc: neque enim est possibile alia venire via. Cum autem
supra dixerit: nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit illum,
nunc dicens quoniam nullus potest venire ad patrem nisi per me,
exaequat seipsum ei qui genuit. Qualiter autem dixerit: quo vado
scitis, et viam scitis, ostendit subdens si cognovissetis me, et
patrem meum utique cognovissetis; quasi dicat: si sciretis meam
substantiam et dignitatem, et eam quae patris est sciretis. Noverant
quidem eum, sed non ita ut oportebat: postea autem spiritus veniens
perfectam in eis construxit cognitionem: et propter hoc subditur amodo
cognoscetis eum: dicit autem eam quae secundum mentem cognitionem. Et
vidistis eum: scilicet per me: ostendens quoniam qui videt eum, et
patrem videt. Viderunt autem eum, non in nuda substantia, sed carne
indutum. Beda. Sed quaerendum est quomodo nunc dicat dominus si
cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis: cum praemiserit
supra: quo ego vado scitis, et viam scitis. Datur ergo intelligi
quia quidam eorum sciebant, quidam vero nesciebant, quorum unus erat
Thomas. Hilarius de Trin. Vel aliter continua. Cum iter ad
patrem per filium sit, quaerendum est utrum hoc per doctrinae
admonitionem, an per naturae fidem sit. Intelligentiae igitur sensum
in consequentibus requiramus; nam sequitur si cognovissetis me, et
patrem meum utique cognovissetis. In sacramento enim assumpti corporis
divinitatis paternae naturam confirmans, hunc ordinem tenuit; tempus
autem visionis separavit a tempore cognitionis: nam quem cognoscendum
ait, eumdem iam dixit et visum, ut naturae iam pridem in se conspectae
scientiam ex tempore nunc huius revelationis acciperent.
|
|