|
Hilarius de Trin. Commovit apostolum Philippum novitas dictorum.
Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum
patrem fatetur, patrem visum esse dicit. Prorupit igitur apostolica
familiaritas dominum interrogans; unde dicitur dicit ei Philippus:
domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Non visum negavit,
sed ostendi sibi rogavit; neque ostensionem veluti corporalis
contemplationis intuitum desideravit, sed demonstrationem intelligendi
eius qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat,
sed quomodo per id patrem viderit, nescit: nam ut ostensio illa
intelligendi potius esset demonstratio quam videndi, subiecit et
sufficit nobis. Augustinus de Trin. Illa enim laetitia qua nos
adimplebit cum vultu suo, nihil amplius requiretur: quod bene
intellexerat Philippus, ut diceret domine, ostende nobis patrem, et
sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo ad ipsum se
potuisse dicere: domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut
enim hoc intelligeret, responsum est ei a domino; unde sequitur dixit
ei Iesus: tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me?
Augustinus in Ioannem. Sed quomodo hoc dicit, cum et quo iret
scirent et viam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum scirent? Sed
facile ista quaestio solvitur, si dicamus, quod eum aliqui eorum
sciebant, aliqui nesciebant, de quibus erat Philippus. Hilarius.
Arguit ergo apostolum in cognoscendo se ignorantem: cum enim ea quae
gereret, propria Deo essent, calcare undas, iubere ventis, peccata
dimittere, mortuis vitam reddere; hinc querelae omnis orta conquaestio
est, quod in homine assumpto Dei non intellecta natura est. Et ideo
postulanti ut sibi patrem ostenderet, ait Philippe, qui videt me,
videt et patrem. Augustinus. Solemus enim de simillimis duobus ita
loqui: vidistis illum? Vidistis istum. Sic ergo dictum est qui
videt me, videt et patrem: non quod ipse sit pater et filius; sed
quod a patris similitudine in nullo prorsus discrepet filius.
Hilarius. Non autem ille hic visum oculorum carnalium significat:
non enim hoc quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo
Dei formam et imaginem proficit; sed intellectus Dei filius id
praestat ut intellectus et pater sit, dum ita imago est ut non differat
genere, sed significet auctorem; non enim solitarium sermo significat
et indifferentem; tamen naturam professio docet: cum enim dicitur et
patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia; et quid
reliquum est, nisi ut per naturae unicam similitudinem pater per filium
visus sit? Augustinus. Sed numquid obiurgandus est qui cum similem
viderat, etiam illum cui est similis, vult videre? Sed ideo
discipulum dominus arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tamquam
enim melior esset pater quam filius, ita Philippus patrem nosse
cupiebat; et ideo nec filium sciebat, quo alium meliorem esse
credebat. Ad hunc ergo sensum corrigendum dictum est non credis quia
ego in patre, et pater in me est? Quasi dicat: si ad te multum est
hoc videre, saltem quod non vides crede. Hilarius. Quae enim
ignorandi patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur,
cum pater in filio visus esset ex proprietate naturae, dum ex
indifferentia unitatis unum sint natus et generans, ut hic sermo domini
sequeretur: non credis quia ego in patre, et pater in me est?
Augustinus de Trin. Volebat enim eum ex fide vivere, antequam illud
posset videre; et ideo dicit non credis? Contemplatio quippe merces
est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur. Hilarius de Trin.
Pater autem in filio est et filius in patre, non per duplicem
convenientium generum coniunctionem, neque per insitam capacioris
substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem exteriora fieri
his quibus continentur interiora non possunt, sed per nativitatem
viventis naturae ex vivente, dum non aliud ex Deo quam Deus
nascitur. Hilarius de Trin. Naturam enim suam, ut ita dicam,
sequitur indemutabilis Deus, indemutabilem gignens Deum. Nec
naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta
nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligimus, cum
in Deo Deus sit; nec praeter eum qui est Deus, quisquam alius Deus
sit. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Philippus hic
corporeis oculis patrem volebat videre, quia et ipsum filium ita se
existimabat vidisse, fortassis a prophetis audiens, quoniam vidi
dominum, et ideo dixit ostende nobis patrem. Etenim Iudaei
interrogaverunt: quis est pater tuus? Et Petrus et Thomas, quo
iret: et nullus didicit manifeste. Ut ergo non videatur onerosus esse
Philippus, et ipse interrogans ostende nobis patrem, adiungit et
sufficit nobis; idest, nihil plus quaerimus. Dominus autem non dixit
ei: impossibile petis; sed ostendit quoniam neque ipsum filium vidit:
nam si hunc potuisset videre, et illum vidisset; et ideo dicit tanto
tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Non dixit: non vidistis
me, sed non cognovistis me, quantum ad hoc scilicet quod filius hoc
manens quod pater, decenter in seipso ostendit eum qui genuit. Deinde
dividens hypostases, ait qui videt me, videt et patrem: ne quis
dicat, quod ipse est pater, ipse filius. Ostendit autem per hoc
quoniam neque filium visu corporeo vidit. Si autem aliquis hic visum
cognitionem dicere velit, non contradico; quasi dicat: qui cognovit
me, cognovit et patrem. Sed non dixit hoc; sed consubstantialitatem
repraesentare volens, dixit: qui meam substantiam vidit, vidit et eam
quae patris. Unde patet quod non est creatura: creaturam enim
videntes, Deum nesciunt omnes: Philippus etiam substantiam patris
videre quaerebat. Si ergo alterius substantiae esset, non diceret qui
videt me, videt et patrem. Sed nec aliquis in argento auri
substantiam videre potest: non enim alia per aliam apparet naturam.
Augustinus. Deinde non ad solum Philippum, sed ad omnes pluraliter
loquitur, dicens verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor.
Quid est a meipso non loquor, nisi: a meipso non sum, qui loquor?
Ei quippe tribuit quod facit de quo est ipse qui facit. Hilarius de
Trin. Unde neque se filium negavit, nec naturam in se paternae
virtutis abscondit: nam dum loquitur, ipse in substantia manens
loquitur; dum autem non a se loquitur, nativitatem in se Dei a Deo
testatur. Chrysostomus. Vide autem superabundantem unius substantiae
demonstrationem: nam subditur pater autem in me manens, ipse facit
opera; quasi dicat: nequaquam aliter facit pater et aliter ego; sicut
et alibi ait: si non facio opera patris mei, non credatis mihi. Sed
quomodo a verbis incipiens, ad opera venit? Conveniens enim erat
dicere: ipse loquitur verba; sed duo ponit de doctrina et signis; aut
quia et verba opera erant. Augustinus in Ioannem. Nam qui proximum
loquendo aedificat, bonum opus operatur. In his duabus sententiis
diversi nobis adversantur haeretici. Ariani dicunt: ecce inaequalis
est patri filius: non a seipso loquitur. Dicunt Sabelliani: ecce
qui pater est, ipse est filius. Quid est pater in me manens ipse
facit, nisi in me maneo ego qui facio? Hilarius. Sed manere in
filio patrem, non est singularis atque unici; operari vero per filium
patrem, non est differentis aut exteri; sicut non unius est, non a se
loqui qui loquitur, neque rursus alieni ac separabilis loqui per
loquentem. Et quia in se patrem loqui et operari docuerat, perfecte
huius unitatis fidem statuit, dicens credite mihi quia ego in patre et
pater in me est: ne scilicet per virtutis efficientiam, et non per
naturae, quae secundum nativitatem est, proprietatem, pater in filio
et operari crederetur et loqui: sic enim habetur in Graeco. Nostra
littera habet non creditis quia ego in patre, et pater in me est?
Augustinus in Ioannem. Antea solus Philippus arguebatur.
Chrysostomus. Si vero non sufficit hoc ad ostendendum
consubstantialitatem, saltem ab operibus discite; unde subditur
alioquin propter opera ipsa credite. Vidistis enim signa cum
auctoritate, et omnia quae deitatis erant propria, et quae solus pater
operatur: peccata soluta, mortem recedentem, et huiusmodi.
Augustinus. Hoc ergo propter opera credite quia ego in patre et pater
in me est: neque enim, si separati essemus, inseparabiliter operari
ulla ratione possemus.
|
|