|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: propter opera
credite, ostendens quoniam non hoc solum potest, sed multo maiora,
et, quod est mirabilius, aliis potest dare, adiunxit amen, amen,
dico vobis: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet,
et maiora horum faciet. Augustinus in Ioannem. Sed quae sunt ista
maiora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra
sanabat? Maius est enim quod sanet umbra quam fimbria. Verumtamen
quando ista dicebat, verborum suorum facta et opera commendabat. Cum
enim dixit: pater in me manens, ipse facit opera, quae opera tunc
dicebat nisi verba quae loquebatur? Et eorum verborum fructus erat
fides illorum. Verumtamen evangelizantibus discipulis non tam pauci
quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt. Nonne ab ore ipsius
dives ille tristis abscessit? Et tamen postea quod ab illo auditum non
fecit unus, fecerunt multi, cum per discipulos loqueretur. Ecce
maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus.
Verum, hoc adhuc movet quod hic maiora per apostolos fecit. Non
autem ipsos tantum significans ait qui credit in me. Numquid inter
credentes in Christum non est computandus qui non fecerit opera maiora
quam Christus? Durum est nisi intelligatur. Apostolus dicit:
credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides ad iustitiam.
In hoc opere faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in
Christum, opus est Christi: hoc operatur in nobis, non utique sine
nobis. Audi ergo: qui credit in me, opera quae ego facio et ipse
faciet. Prius ego facio, deinde et ipse faciet: quia facio ut
faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? Quod utique in
illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus hoc maius esse
dixerim quam creare coelum et terram: caelum enim et terra transibunt:
praedestinatorum autem salus et iustificatio permanebit. Sed in caelis
Angeli opera sunt Christi: numquid etiam his operibus maiora facit
qui cooperatur Christo ad suam iustificationem? Iudicet qui potest
utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe si
aequalis sit utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Sed
omnia opera intelligere Christi, ubi ait maiora horum faciet, nulla
necessitas cogit: horum enim forsitan dixit quae illa hora faciebat;
tunc autem verba fidei faciebat; et utique minus est verba iustitiae
praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita
facit in nobis ut faciamus et nos. Magnam autem spem dominus suis
promisit orantibus, dicens quia ego ad patrem vado. Chrysostomus.
Hoc est, non pereo, sed in propria manebo dignitate, et in caelis
ero. Vel hoc dicit, ac si diceret: vestrum est de cetero miracula
facere; ego enim vado. Augustinus. Et ne quisquam hoc sibi
tribueret ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit
et quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam. Qui
dixerat: faciet post ait faciam: tamquam diceret: non vobis hoc
impossibile videatur: non enim poterit esse maior me qui credit in me;
sed ego sum facturus et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui
credit in me, quam nunc per me; quod non est defectio, sed dignatio.
Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem in nomine meo, quia et
apostoli dicebant: in nomine Christi Iesu surge et ambula. Omnia
enim signa quae fecerunt, ipse faciebat, et manus domini erat cum
illis. Theophylactus. Exponit autem nobis per hoc miraculorum
doctrinam: nam per orationem ac invocationem sui nominis potest quis
exercere prodigia. Augustinus. Sed quid est quodcumque petieritis,
cum videamus plerumque fideles eius petere et non accipere? An forte
propterea quia male petunt? Male enim usurus eo quod vult accipere,
Deo potius miserante non accipit. Quomodo ergo intelligendum est
quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus
fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis apostolis hoc
dictum debemus accipere? Absit: superius enim dixerat: qui credit in
me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Ipsos quoque si cogitemus
apostolos, inveniemus eum qui plus omnibus laboravit rogasse ut ab eo
discederet Angelus Satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse. Sed
audi quod illic positum est in nomine meo, quod est Christus Iesus.
Christus regem, Iesus salvatorem significat: et per hoc quodcumque
petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine salvatoris:
et tamen ipse salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum
etiam quando non facit: quoniam quod videt peti contra salutem, non
faciendo se exhibet salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid
contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non
facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Sane quaedam quamvis in nomine
eius petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit:
differtur enim quod petimus, non negatur. Continuo autem subiecit ut
glorificetur pater in filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc
faciam. Nullo modo igitur sine patre filius facit, quandoquidem, ut
in illo pater glorificetur, propterea facit. Chrysostomus. Cum enim
filius ostendatur magna potens, glorificabitur ille qui genuit. Ideo
autem secundo id ponit, ut certificet sui ipsius sermonem.
Theophylactus. Attende etiam seriem paternae glorificationis. In
nomine Iesu facta sunt signa per quae credebant apostolorum
sermonibus: et sic dum ad notitiam patris pervenirent, glorificabatur
pater in filio.
|
|