|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dominus dixerat: quodcumque
petieritis, hoc faciam, ut non aestiment omnem simpliciter petitionem
valere, induxit si diligitis me, mandata mea servate: quasi dicat:
tunc faciam quod petitis. Vel quia audientes quoniam ad patrem vado
consequens erat eos turbari, dicit: non est hoc me amare ut
turbemini, sed ut faciatis mandata mea: hoc est enim amor, obedire et
credere ei qui diligitur. Quia vero consequens erat eos vehementer
inquirere carnis praesentiam, et illam habere consolationem quam prius
habuerunt, subiungit et ego rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit
vobis. Augustinus in Ioannem. In quo ostendit et seipsum esse
Paraclitum. Paraclitus autem Latine dicitur advocatus: et dictum
est de Christo: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum
iustum. Alcuinus. Vel Paraclitum, idest consolatorem: habebant
enim et tunc unum consolatorem, qui miraculorum dulcedine et
praedicatione eos erigere et confortare solebat. Didymus de spiritu
sancto. Sed spiritum sanctum alium Paraclitum nominavit, non iuxta
naturae differentiam, sed iuxta operationis diversitatem. Cum enim
salvator mediatoris et legati personam habebat, ex qua pontifex
deprecaretur pro peccatis nostris, spiritus sanctus secundum aliam
significationem Paraclitus, ab eo quod consolatur in tristitia
positos, nuncupatus est. Verum noli ex filii et spiritus sancti
operatione diversa varias aestimare naturas: siquidem in alio loco
reperitur Paraclitus spiritus legati apud patrem persona fungi, ut
ibi: ipse spiritus interpellat pro nobis. Salvator quoque
consolationem operatur in cordibus eorum qui indigent; scriptum est
enim: et humiles populi sui consolatus est. Chrysostomus. Ait autem
rogabo patrem, ut fide dignum faciat eis sermonem: quoniam si
dixisset: ego mittam, non simpliciter credidissent. Augustinus
contra Arianos. Qui tamen ut inseparabilia sua et patris opera
demonstraret, alibi ait: cum abiero, mittam eum ad vos.
Chrysostomus. Quid autem apostolis plus haberet, si patrem solum
rogaret ut spiritum aliis daret? Quoniam illi multoties et sine
oratione ostenduntur hoc facientes. Alcuinus. Rogabo igitur dicit,
ut inferior secundum humanitatem, patrem meum, cui sum aequalis et
consubstantialis secundum divinam naturam. Chrysostomus. Dicit autem
ut maneat vobiscum in aeternum, quoniam neque post mortem recedit.
Per hoc etiam occulte insinuat, quod spiritus sanctus non patietur
mortem ut ipse, neque abibit. Ne autem Paraclitum audientes, rursus
incarnationem aliam suspicentur, et oculis putent eum videre,
subiungit spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia
non videt eum nec scit eum. Augustinus. Hic est utique in Trinitate
spiritus sanctus, quem patri et filio consubstantialem et coaeternum
fides Catholica profitetur. Chrysostomus in Ioannem. Spiritum
autem veritatis eum vocat per hoc quod figuras veteris testamenti
manifestat. Mundum autem hic malos dicit; visionem autem certissimam
cognitionem dicit, quia visus est apertior sensus. Beda. Nota
etiam, quod cum spiritum sanctum, spiritum veritatis dicit, spiritum
sanctum esse spiritum suum ostendit: deinde cum a patre eum dari
narrat, patris etiam eum spiritum esse declarat; ac per hoc spiritus
sanctus a patre procedit et filio. Gregorius Moralium. Spiritus
autem sanctus omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia
accendit; et quoniam mundana corda solum visibilia diligunt, hunc
mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit.
Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto
ad receptionem illius, sinum cordis angustant. Augustinus in
Ioannem. Sic autem mundum, idest mundi dilectores, dicit non posse
accipere spiritum sanctum, velut si dicamus: iniustitia iusta esse non
potest. Mundus ergo, idest mundi dilectores, non potest eum
accipere, quia non videt eum. Non enim habet invisibiles oculos
mundana dilectio, per quos videri spiritus sanctus nisi invisibiliter
non potest. Sequitur vos autem cognoscetis eum, quia apud vos
manebit. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita
dictum quemadmodum apud hospes visibiliter manere consuevit, adiecit in
vobis erit. Chrysostomus. Quasi dicat: non ita apud vos manebit
sicut ego, sed in vestris habitabit animabus. Augustinus. Prius
autem est esse alicubi, post manere. Sed exposuit quod dixerat apud
vos, cum adiunxit in vobis. Si enim non sit in vobis, non potest
esse in vobis eius scientia: sic enim a vobis videtur in vobis et
vestra conscientia. Gregorius Moralium. Si autem spiritus sanctus
in discipulis manet, quomodo iam singulare signum erit quod in
mediatore permanet? Secundum illud: supra quem videris spiritum
descendentem et manentem, hic est qui baptizat. Quod tamen citius
cognoscimus, si dona eiusdem spiritus discernamus. In his enim donis
sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis
omnibus semper manet; in illis autem quibus non nostra vita servatur,
sed aliorum quaeritur, nequaquam semper manet: aliquando enim se a
signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius
habeamus: Christus autem in cunctis eum et semper habet praesentem.
Chrysostomus. Hic autem sermo oppositas haereses velut uno ictu
sustulit: nam dicere alium ostendit eius, idest spiritus, hypostaseos
differentiam; dicere vero Paraclitum, substantiae cognitionem.
Augustinus contra Arianos. Consolatorem enim (quod officium tamquam
personae infimae in Trinitate spiritui sancto deputant) Deum dicit
apostolus, secundum illud: is qui consolatur humiles, consolatus est
nos Deus. Deus est itaque spiritus sanctus qui consolatur humiles.
Aut si hoc de patre vel filio dictum ab apostolo volunt accipi,
desinant consolationis tamquam munere proprio separare a patre et filio
spiritum sanctum. Augustinus in Ioannem. Sed cum caritas Dei
diffusa sit in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est
nobis, quomodo diligemus et mandata Christi servabimus, ut eum
accipiamus quem nisi habuerimus, diligere et mandata servare non
possumus? An forte praecedit in nobis caritas qua diligamus
Christum, ut diligendo Christum eiusque faciendo mandata, mereamur
accipere spiritum sanctum, ut caritas Dei patris diffundatur in
cordibus nostris? Perversa est ista sententia. Qui enim se filium
Dei diligere credit, et patrem non diligit, profecto nec filium
diligit; sed quod sibi ipsi videtur confinxit. Restat ergo ut
intelligamus, spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri
ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant
spiritum discipuli, quem dominus promittebat; sed dandus eis erat
amplius; habebant occulte, accepturi erant manifeste. Proinde non
solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur; non
habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur.
Chrysostomus. Quando igitur discipulos purgaverat per sacrificium
passionis, et peccatum solutum erat, et ipsi ad pericula et agones
mittebantur, oportebat spiritum sanctum venire abundanter. Non autem
statim post resurrectionem, ut in multo eius constituti desiderio, cum
multa eum suscipiant gratia.
|
|