|
Augustinus in Ioannem. Ne quisquam putaret quod ita spiritum sanctum
dominus daturus fuerat, velut per seipsum non et ipse esset futurus cum
eis, adiecit, et ait non relinquam vos orphanos. Orphani pupilli
sunt: illud enim est Graecum, hoc Latinum. Quamvis ergo nos filius
Dei suo patri adoptavit filios, tamen in hoc etiam ipse erga nos
paternum ostendit affectum. Chrysostomus in Ioannem. Et quidem a
principio dixerat: venietis quo ego vado; sed quia hoc longum tempus
erat, promisit spiritum. Et quia nesciebant quid est hoc, promittit
eis suam praesentiam, quam maxime quaerebant, cum dicit veniam ad
vos. Ne tamen rursus eamdem quaerant praesentiam, qualem et prius
habuerunt, occulte hoc excludit, cum subdit adhuc modicum, et mundus
me iam non videt; vos autem videtis me; ac si diceret: veniam quidem
ad vos, non tamen ut prius vobiscum per unamquamque diem consistens.
Et ne dicant: qualiter igitur Iudaeis dixisti: amodo non videbitis
me? Solvit opinionem dicens ad vos solos veniam. Augustinus in
Ioannem. Videbat enim tunc eum mundus carneis oculis in carne
conspicuum; non autem videbat quod in carne verbum latebat. Sed
quoniam post resurrectionem etiam carnem suam, quam non solum
videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit
demonstrare non suis; hinc dictum est adhuc modicum, et mundus iam me
non videt; vos autem videbitis me. Sed quoniam in iudicio eum mundus
videbit, quo nomine significati sunt a regno eius alieni; melius
intelligitur illud etiam tempus significare voluisse quando in fine
saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut eum de cetero videant
diligentes. Modicum autem dixit, quia id quod prolixum videtur
hominibus, brevissimum est ante oculos Dei. Sequitur quia ego vivo,
et vos vivetis. Theophylactus. Quasi dicat: et si mortem subiero,
tamen resurgo. Vos quoque vivetis; hoc est, cum videritis me,
laetabimini, et tamquam mortui reviviscetis in apparitione mea.
Chrysostomus. Mihi autem videtur vitam non praesentem dicere, sed
futuram; ac si dicat: mors crucis non distare faciet vos a me in
finem, sed momento parvo occultabit me a vobis. Augustinus. Cur
autem de praesenti se dixerit vivere, illos autem de futuro esse
victuros, nisi quia et vitam carnis resurgentis qualis in ipso
praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox
futura erat resurrectio, praesentis temporis ponit verum, propter
significandam celeritatem; illorum autem, quoniam saeculi differtur in
finem, non ait: vivitis, sed vivetis. Quia vero vivit ille, ideo
et nos vivemus: per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio
mortuorum. Sequitur in illo die, de quo scilicet ait, et vos
vivetis, vos cognoscetis, contemplando, quamvis et nunc credendo
noverimus, quia ego sum in patre, et vos in me, et ego in vobis:
quia quando vivemus ea vita qua mors absorbetur, tunc perficietur hoc
ipsum quod nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis, et nos
in ipso. Chrysostomus. Vel in illo die cum resurgam, cognoscetis;
quia cum viderunt eum resurrexisse et esse cum eis, tunc certissimam
fidem didicerunt. Magna enim erat virtus spiritus sancti, quae omnia
eos docebat. Quod autem dictum est ego sum in patre, humilitatis
est; quod autem dicit et vos in me et ego in vobis, humanitatis est,
et auxilii quod est a Deo. Consuevit enim Scriptura multoties eisdem
verbis in Deo et hominibus positis non similiter uti. Hilarius de
Trin. Vel hoc dicit, ut cum ille in patre per naturam divinitatis
esset, nos autem in eo per corporalem eius nativitatem; et ille rursus
in nobis per sacramenti mysterium inesse crederetur: ipse enim testatus
est: qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et
ego in eo. Alcuinus. Per dilectionem autem et observantiam
mandatorum eius, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est per
ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso. Et ut omnibus, non tantum
apostolis, hanc beatitudinem promisisse videatur, adiungit qui habet
mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Augustinus. Qui
habet in memoria et servat in vita; qui habet in sermonibus et servat
in operibus; qui habet audiendo et servat faciendo; qui habet faciendo
et servat perseverando, ipse est qui diligit me. Opere est
demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio.
Theophylactus. Ac si dicat: vos putatis quod ex affectione quadam
tristamini de morte mea; sed ego signum dilectionis reputo mandata mea
servari. Qualem autem praerogativam obtineat qui diligit, ostendit
subdens qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam
eum. Augustinus. Sed quid est diligam, tamquam nunc non diligat?
Exponit per id quod sequitur: et manifestabo ei meipsum; idest, ad
hoc diligam ut manifestem, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus.
Nunc enim ad hoc nos dilexit ut credamus; tunc ad hoc ut videamus;
quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus; tunc autem
diligemus videndo quod credidimus. Augustinus ad Paulinam de videndo
Deo. Sic autem promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum
patre Deum unum, non quomodo in hoc saeculo visus est in corpore et a
malis. Theophylactus. Vel quia post resurrectionem appariturus illis
erat in corpore magis repraesentante divinitatem, ne credant ipsum
spiritum fore, seu phantasma, ob hoc praedixit illis; ut tunc
videntes illum non diffidant, sed reminiscantur quia propter mandatorum
suorum custodiam apparet eis: atque ideo tenentur semper custodire
illa, ut perpetuo eis appareat.
|
|