|
Augustinus in Ioannem. Quia dominus dixerat: adhuc modicum, et
mundus me iam non videt; vos autem videbitis me, interrogavit eum de
hoc ipse Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotis cognominatus
est, sed cuius epistola inter Scripturas canonicas legitur; unde
dicitur dicit ei Iudas non ille Iscariotis: domine, quid factum
est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Causam
quaesivit quare non se mundo, sed suis manifestaturus esset. Dominus
autem exponit quare suis se manifestaturus est, non alienis: quia
scilicet hi diligunt, illi vero non diligunt; unde sequitur respondit
Iesus, et dixit ei: si quis diligit me, sermonem meum servabit.
Gregorius in Evang. Probatio enim dilectionis, exhibitio est
operis: nunquam amor Dei est otiosus: operatur enim magna, si est;
si vero operari renuerit, amor non est. Augustinus. Dilectio autem
sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo in qua
facit pater et filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem,
quibus in fine donabunt suam manifestationem. Est enim quaedam Dei
manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt: quibus Dei
patris et spiritus sancti manifestatio nulla est: filii vero esse
potuit, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper
illis adesse potest, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non
ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium; unde sequitur et ad eum
veniemus. Veniunt quidem ad nos dum venimus ad eos; veniunt
subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus
intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo; ut sit nobis eorum non
extranea visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria
mansio, sed aeterna; unde sequitur et mansionem apud eum faciemus.
Gregorius. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit:
quia per compunctionem quidem respectum Dei percipiunt, sed
tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur,
sicque ad perpetranda peccata redeunt ac si haec minime planxissent.
Qui ergo Deum vere diligit, in eius corde dominus et venit et
mansionem facit: quia sic eum divinitatis amor penetrat ut ab hoc amore
tentationis tempore non recedat: ille enim vere amat cuius mentem
delectatio prava ex consensu non superat. Augustinus. An forte
putabitur, mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio,
exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod
superius ait de spiritu sancto: apud vos manebit, et in vobis erit?
Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur, cum pater et
filius venerint, discessurum inde spiritum sanctum, tamquam locum
daturum maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit
Scriptura, cum dicit: ut maneat vobiscum in aeternum. In eadem ergo
mansione cum ipsis erit in aeternum: quia nec ille sine ipsis venit,
nec illi sine eo: sed propter insinuationem Trinitatis, personis
singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis
intelliguntur, propter eiusdem Trinitatis substantiam. Gregorius.
Tanto autem quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius
delectatur; unde subditur qui non diligit me, sermones meos non
servat. De dilectione ergo conditoris, lingua, mens et vita
requiratur. Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Aestimavit
Iudas sicut mortuos videmus in somno, ita et se eum esse visuros;
unde quaerit quid est quod debes te manifestare nobis, et non mundo?
Quasi dicat: vae nobis, quoniam morieris, et ut mortuus debes nobis
assistere. Ne igitur hoc suspicentur, dicit ego et pater ad eum
veniemus; quasi dicat: sicut pater manifestat seipsum, ita et ego:
et mansionem apud eum faciemus; quod somniorum non est. Sequitur et
sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me patris; quasi
dicat: non me solum, sed neque patrem amat qui hunc non audit
sermonem. Dicit autem hoc, quoniam nihil extra patrem loquitur,
neque praeter id quod illi videtur. Augustinus. Et fortasse propter
aliquam distinctionem, ubi suos dixit, pluraliter sermones dixit,
dicens qui non diligit me, sermones meos non servat. Ubi autem
sermonem, hoc est verbum, non suum esse dixit, sed patris, seipsum
intelligi voluit; non enim suum, sed patris est verbum; quomodo nec
sua imago, sed patris; nec suus filius, sed patris. Recte igitur
auctori tribuit quod facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi
est indifferens et aequalis. Chrysostomus. Quia vero eorum quae
dixerat, quaedam manifesta erant et quaedam non intellexerunt, ut non
turbarentur, subiungit haec locutus sum vobis apud vos manens.
Augustinus in Ioannem. Alia est illa mansio quam promisit futuram,
alia vero haec quam praesentem esse testatur: illa spiritualis est,
atque intrinsecus mentibus redditur; haec corporalis forinsecus oculis
atque auribus adhibetur. Chrysostomus in Ioannem. Ut autem eius
corporalem recessum facilius sustinerent, praeparat eos, promittens
quod eius recessus magnorum eis esset futura causa bonorum: quia donec
ipse apud eos corporaliter manebat et spiritus non venerat, nihil
magnum poterant scire; unde sequitur Paraclitus autem spiritus sanctus
quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret
vobis omnia quaecumque dixero vobis. Gregorius in Evang. Graeca
locutione Paraclitus, Latina advocatus dicitur, vel consolator.
Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud
iustitiam patris intervenit, dum eos quos repleverit, exorantes
facit. Consolator autem idem spiritus vocatur, quia de peccati
perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione
tristitiae mentem levat. Chrysostomus. Continue autem eum
Paraclitum vocat propter continentes eos tribulationes. Didymus de
spiritu sancto. Spiritum autem sanctum a patre in suo mitti nomine
salvator affirmat, cum proprie nomen salvatoris sit filius; siquidem
naturae consortium, et, ut ita dicam, proprietas personarum ex ista
voce significatur. Filii quippe tantummodo est in nomine patris
venire, salva proprietate filii ad patrem, et patris ad filium.
Nullus autem alius venit in nomine patris; sed verbi gratia, in
nomine domini, Dei, et omnipotentis. Quomodo igitur servi qui in
nomine domini veniunt, per hoc ipsum quod subiecti sunt et serviunt,
indicant dominum, servi quippe sunt domini; sic et filius qui venit in
nomine patris, portat eius nomen per hoc quod unigenitus Dei filius
approbatur. Quia ergo spiritus sanctus in nomine filii a patre
mittitur, ostendit quia unitate sit iunctus ad filium; unde et filii
dictus est spiritus, per adoptionem suam filios faciens eos qui se
recipere voluissent. Iste autem spiritus sanctus, qui venit in nomine
filii missus a patre, docebit omnia eos qui in fide Christi perfecti
sunt: omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia
veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non sicut qui artes
aliquas et sapientiam studio industriaque didicere; sed quasi ipsa ars
atque doctrina et sapientia, veritatis spiritus invisibiliter menti
insinuat scientiam divinorum. Gregorius. Nisi autem idem spiritus
cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti
homini tribuat quod ex ore docentis intelligitur: quia nisi intus sit
qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Sed et ipse
conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per
unctionem spiritus non loquatur. Augustinus. Numquid autem dicit
filius et docet spiritus sanctus, ut dicente filio verba capiamus,
docente autem spiritu sancto, eadem verba intelligamus? Omnis igitur
et dicit et docet Trinitas; sed nisi etiam sigillatim commendaretur,
eam nullo modo humana capere utcumque posset infirmitas. Gregorius.
Requirendum vero nobis est cur de eodem spiritu dicatur suggeret vobis
omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere
aliquando dicimus subministrare, invisibilis spiritus suggerere
dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto.
Augustinus. Vel quod addit suggeret, idest commemorabit vos,
intelligere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci, saluberrima
monita ad gratiam pertinere, quae nos commemorat Christus.
Theophylactus. Spiritus itaque sanctus et docuit et commemoravit:
docuit quidem quaecumque non dixerat eis Christus, tamquam non
valentibus portare; commemoravit vero quaecumque dominus dixerat; sed
obscuritatis causa vel intellectus tarditate, commendare memoriae
nequiverunt. Chrysostomus. Quia vero et haec audientes turbantur,
excogitantes odia et praelia sibi imminere post eius recessum, rursus
eos consolatur, dicens pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.
Augustinus. Pacem nobis reliquit in hoc saeculo, in qua manentes
hostem vincimus, et ut etiam hic invicem diligamus; pacem suam nobis
dabit in futuro saeculo, quando sine hoste regnabimus, ubi nunquam
dissentire possimus. Pax autem nobis ipse est, et cum credimus quia
est, et cum videbimus eum sicuti est. Sed quid est quod ubi dicit
pacem relinquo vobis, non addit meam; ubi vero ait do vobis, ibi
dixit meam? Utrum subaudiendum est meam et ubi dictum non est; an
forte et hic aliquid latet? Pacem enim suam eam voluit intelligi
qualem habet ipse; pax vero ista quam nobis reliquit in hoc saeculo,
nostra potius dicenda est quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in
seipso, quia nullum habet omnino peccatum; nos autem talem pacem nunc
habemus in qua adhuc dicamus: dimitte nobis debita nostra. Itemque
inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem
diligamus. Sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri
invicem non videmus. Nec ignoro ista domini verba etiam sic accipi
posse, ut eiusdem sententiae repetitio videatur. Quod vero dominus
adiunxit non quomodo mundus dat, ego do vobis, quid est aliud, nisi
non quomodo homines dant qui diligunt mundum? Qui propterea sibi dant
pacem, ut sine molestia mundo perfruantur: et quando iustis dant pacem
ut non eos persequantur, pax esse non potest vera ubi non est vera
concordia, quia disiuncta sunt corda. Chrysostomus. Pax etiam
exterior ad malum fit multoties, et eis qui habent eam nihil prodest.
Augustinus de Verb. Dom. Est autem pax serenitas mentis,
tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium
caritatis. Nec poterit ad hereditatem domini pervenire qui testamentum
pacis noluerit observare; nec potest concordiam habere cum Christo qui
discors voluerit esse cum Christiano.
|
|