|
Chrysostomus in Ioannem. Quia dixerat: pacem relinquo vobis, quod
erat recedentis, hoc poterat eos conturbare, ideo dicit non turbetur
cor vestrum, neque formidet: quoniam haec quidem ex dilectione, illa
vero ex formidine patiebantur. Augustinus in Ioannem. Hinc autem
turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis
venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet
pastoris absentia; unde sequitur audistis quia ego dixi vobis: vado,
et venio ad vos. Ibat autem per id quod homo erat, et manebat per id
quod Deus erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando sic
deserebat oculos ut non desereret cor? Ut autem intelligerent secundum
id quod homo erat, eum dixisse vado, et venio ad vos, subiecit atque
ait si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad patrem, quia
pater maior est. Per quod ergo filius non est aequalis patri, per hoc
erat iturus ad patrem, a quo et venturus est, iudicaturus vivos et
mortuos; per illud autem in quo est aequalis gignenti, nunquam recedit
a patre, sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus
continet locus. Ipse ergo filius Dei aequalis patri in forma Dei,
quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi
accipiens, maior est etiam seipso: quia maior est forma Dei, quae
amissa non est, quam forma servi, quae accepta est. Haec igitur est
forma servi, in qua Dei filius minor est non patre solo, sed etiam
spiritu sancto: secundum hanc formam servi puer Christus etiam
parentibus minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum est,
subditus erat. Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi;
divinam scilicet, qua aequalis est patri; et humanam, qua maior est
pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne
sit quaternitas sed Trinitas Deus. Ideo ergo dixit si diligeretis
me, gauderetis utique, quia vado ad patrem: quia naturae humanae
gratulandum est, eo quod sic assumpta est a verbo unigenito ut
immortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis,
ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram patris. Quis non hinc
gaudeat, qui sic diligit Christum, ut suam naturam iam immortalem
gratuletur in Christo, atque ipsum speret futurum esse per Christum?
Hilarius de Trin. Vel aliter. Si donantis auctoritate pater maior
est, numquid per doni confessionem minor filius est? Maior itaque
donans est, sed minor iam non est cui unum esse donatur.
Chrysostomus. Vel aliter. Nondum noverant apostoli quid sit
resurrectio, quam praedixerat dicens vado, et venio ad vos; neque
qualem oportebat de eo opinionem, habebant; patrem vero magnum esse
aestimabant. Dicit igitur eis: etsi de me formidatis quod me
defendere nequeam, nec confiditis quod post crucem rursus vos videam;
tamen audientes quoniam ad patrem vado, laetandum vobis est, quoniam
ad maiorem vado, et potentem omnia versuta dissolvere. Haec autem
omnia ad imbecillitatem discipulorum dicebantur: et ideo subdidit et
nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.
Augustinus in Ioannem. Quid est hoc, cum magis credere homo debeat
antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si
quod creditur non videtur: nam et ille cui dictum est: quia vidisti,
credidisti, aliud vidit, aliud credidit: vidit hominem, credidit
Deum. Sed si dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque
oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur
fides; sed ex rebus quae videntur, acquiritur in nobis, ut ea
credantur quae non videntur. Illud itaque dicit cum factum fuerit,
quod eum post mortem visuri erant viventem et ad patrem ascendentem;
quo viso, fuerant credituri quod ipse esset Christus filius Dei, qui
hoc potuit facere, et praedicere antequam faceret; credituri autem
hoc, non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset,
defecta; cum resurrexisset, refecta. Hilarius. Gloriae autem
resumendae meritum continuo subiecit dicens iam non multa loquar
vobiscum. Beda. Ideo hoc dicebat, quoniam iam instabat tempus ut
comprehenderetur, et ad mortem traderetur. Venit enim princeps mundi
huius. Augustinus. Quis nisi Diabolus? Non autem creaturarum,
sed peccatorum princeps est Diabolus. Unde apostolus cum dixisset:
adversus rectores mundi sequenti verbo exposuit quid dixisset mundi,
cum subiungit: tenebrarum harum, idest hominum impiorum. Et in me
non habet quidquam. Quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius
carnem de peccati propagine virgo pepererat. Et tamquam ei diceretur:
cur ergo morieris, si non habes peccatum, cui debetur mortis
supplicium? Continuo subiungit sed ut cognoscat mundus quia diligo
patrem, et sicut mandatum dedit pater, sic facio; surgite, eamus
hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit
ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem qui nullum habebat
meritum mortis, sed habebat, ut moreretur, mandatum patris.
Augustinus contra Arianos. Quod autem voluntati et praecepto patris
obediens est filius nec in hominibus demonstrat diversam imparemque
naturam patris praecipientis et filii obedientis. Huc accedit quod
Christus non tantum Deus est, qua natura aequalis est patri, sed
etiam homo, qua natura minor est patre. Chrysostomus. Vel hoc quod
dicit surgite, eamus hinc, principium est alterius sententiae:
consequens enim erat eos formidare et a tempore et a loco, in villa
manifeste existentes: etenim nox profunda erat; et erat consequens eos
non attendere his quae dicebantur; sed semper circumvolvere oculos, et
imaginari eos qui aggressuri eos erant, et maxime audientes: adhuc
modicum vobiscum sum, et: venit princeps mundi huius. Quia igitur
haec et huiusmodi audientes, turbabantur, ut mox capiendi, ducit eos
in locum alium, ut aestimantes se in cautela esse, cum otio de reliquo
audiant: magna enim dogmata erant audituri.
|
|