|
Hilarius de Trin. Ad consummandae corporeae passionis sacramentum
per dilectionem efficiendi mandati paterni festinat exurgens; corporeae
tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in
vite modo palmitis inessemus, adiecit ego sum vitis vera. Augustinus
in Ioannem. Quod secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae,
nosque membra eius, homo Christus Iesus. Unius quippe naturae sunt
vitis et palmites. Sed cum dicit ego sum vitis vera, numquid ut
adderet vera, ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata
est? Sic autem dicitur vitis per similitudinem, non per
proprietatem: sicut agnus, ovis et cetera huiusmodi: ut magis ipsa
sint vera, ex quibus ducuntur istae similitudines. Sed dicendo ego
sum vitis vera, ab illa se discernit cui dicitur: quomodo conversa es
in amaritudinem, vitis aliena? Nam quo pacto est vitis vera quae
expectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas? Hilarius. Sed a
corporeae huius humilitatis assumptione formam paternae maiestatis
alienans, agricolam patrem curiosum huius vitis ostendit, dicens et
pater meus agricola est. Augustinus de Verb. Dom. Colimus enim
Deum, et colit nos Deus; sed sic Deum colimus, ut non meliorem eum
faciamus; colimus enim eum adorando, non arando; quod autem ille nos
colit, meliores nos reddit. Cultura ipsius est in nos, quod non
cessat verbo suo extirpare mala semina de cordibus nostris, aperire cor
nostrum tamquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum expectare
fructum pietatis. Chrysostomus in Ioannem. Et quia Christus sibi
sufficit, discipuli vero multo indigent agricolae auxilio; propterea
de vite nihil dicit, sed de palmitibus, cum subdit omnem palmitem in
me non ferentem fructum, tollet eum. Fructum autem hic vitam occulte
insinuat, ostendens quod sine operibus non potest aliquid esse in eo.
Hilarius. Inutiles autem et inveraces palmites desecans, deputabit
arsuros. Chrysostomus. Et quia etiam qui valde virtuosi sunt,
indigent agricolae opere, adiungit et omnem qui fert fructum, purgabit
eum, ut fructum plus afferat. Hoc dixit propter tribulationes eorum
quae tunc inducebantur, ostendens quod tentationes fortiores eos
faciebant; sicut et purgare, hoc est circumcidere palmitem, eum magis
germinare facit. Augustinus. Quis autem est in hac vita sic mundus
ut non sit magis magisque mundandus? Ubi si dixerimus quia peccatum
non habemus, nosmetipsos seducimus. Mundat itaque mundos, idest
fructuosos, ut tanto sint fructuosiores quanto sunt mundiores.
Secundum hoc ergo vitis est Christus quod ait: pater maior me est;
secundum illud autem quod ait supra: ego et pater unum sumus, et ipse
agricola est; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent
ministerium, sed talis ut det intrinsecus incrementum: unde continuo
etiam seipsum mundatorem palmitum ostendit, dicens iam vos mundi estis
propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce ipse mundator est
palmitum: quod est agricolae, non vitis officium. Sed quare non
ait: mundi estis propter Baptismum quo abluti estis, nisi quia et in
aqua verbum mundat? Detrahe verbum: et quid est aqua nisi aqua?
Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde ista tanta
virtus aquae ut corpus tangat et cor abluatur, nisi faciente verbo,
non quia dicitur, sed quia creditur? Nam in ipso verbo aliud est
sonus transiens, aliud virtus immanens. Hoc verbum fidei tantum valet
in Ecclesia Dei ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem,
tingentem mundet infantem, quamvis credere non valentem.
Chrysostomus. Vel dicit mundi estis, propter sermonem quem locutus
sum vobis; idest, interim lumen doctrinae iam suscepistis, et a
Iudaico errore eruti estis.
|
|