|
Chrysostomus in Ioannem. Quia iam mundos eos dixerat propter
sermonem quem locutus fuerat eis, docet quod oportet de reliquo
incipere ea quae ab eis sunt; et ideo dicit manete in me et ego in
vobis. Augustinus in Ioannem. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse
in illis: utrumque enim prodest, non ipsi, sed illis: ita sunt
quippe in vite palmites ut viti non conferant, sed inde accipiant unde
vivant; ita vero vitis est in palmitibus ut vitale alimentum
subministret eis, non sumat ab eis; ac per hoc, ut manentem in se
haberent Christum, et manerent in Christo, discipulis prodest
utrumque, non Christo; unde subdit sicut palmes non potest ferre
fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me
manseritis. Magna gratiae commendatio. Corda instruit humilium, ora
obstruit superborum. Nonne huic resistunt veritati, ad bona opera
facienda Deum sibi necessarium non putantes, non assertores, sed
praecipitatores liberi arbitrii? Qui enim a semetipso se fructum
aestimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non
est; qui in Christo non est, Christianus non est. Alcuinus.
Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua
gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre
valeamus: unde cum repetitione et superiorum explanatione subdit ego
sum vitis et vos palmites. Qui manet in me, credendo, obediendo,
perseverando, et ego in eo, illuminando, subveniendo, perseverantiam
donando, hic, et non alius, fert fructum multum. Augustinus. Sed
ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso
palmitem ferre, subdit quia sine me nihil potestis facere. Non ait:
parum potestis facere: quia nisi palmes in vite manserit et vixerit de
radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis
autem Christus vitis non esset nisi homo esset; tamen istam gratiam
palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Chrysostomus.
Vide ergo filium non minus patre conferentem ad discipulorum
procurationem: nam pater quidem purgat; ipse vero in se tenet quod
facit palmites fructificare. Sed tamen et purgare filii monstratum est
esse, et manere in radice est patris, qui radicem genuit. Igitur
magnum quidem damnum est nihil posse facere; verum non usque ad hoc
sistit, sed ulterius producit sermonem, dicens si quis in me non
manserit, mittetur foras sicut palmes, id est agricolae non potietur
manus, et arescet, hoc est, si quid habebat a radice, amittet,
denudatus eius auxilio et vita: et colligent eum; Alcuinus: messores
Angeli, et in ignem, aeternum scilicet, mittent et ardet.
Augustinus. Ligna enim vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite
non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Unum ex duobus
palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne
erit. Chrysostomus. Deinde ostendens quid est manere in eo, subdit
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque
volueritis petetis, et fiet vobis. Eam enim quae per opera
ostensionem quaerit. Augustinus. Tunc enim sunt dicenda verba eius
in nobis manere, quando facimus quae praecepit et diligimus quae
promisit. Quando autem verba eius manent in memoria nec inveniuntur in
vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex
radice. Quid autem velle possunt manendo in salvatore nisi quod non
alienum est a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et
aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione autem huius
saeculi nobis aliquando subrepit ut hoc petamus quod nobis non expedire
nescimus. Sed absit ut faciat nobis, si maneamus in Christo, qui
non facit quando petimus nisi quod expedit nobis. Ad verba autem eius
pertinet oratio pater noster, ab huius orationis verbis et sensibus non
recedamus in petitionibus nostris; et quidquid petimus, fiet nobis.
|
|