|
Chrysostomus in Ioannem. Ostendit supra dominus quoniam qui eis
insidiabantur, ardebunt, non manentes in Christo; deinde ostendens
quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ita scilicet ut multum
fructificent, ait in hoc clarificatus est pater meus ut plurimum
fructum afferatis; quasi dicat: si ad gloriam patris pertinet quod vos
fructificetis, non contemnet gloriam suam. Qui autem fructum facit,
ille est discipulus Christi; unde subdit et efficiamini mei
discipuli. Theophylactus. Fructus autem apostolorum sunt gentes,
quae per eorum doctrinam astrictae sunt fidei, nec non ad Dei redactae
sunt gloriam. Augustinus in Ioannem. Sive enim clarificatus, sive
glorificatus dicatur, ex uno verbo Graeco utrumque translatum est.
Doxa enim Graece dicitur, Latine gloria est. Quod ideo
commemorandum putavi, ne hoc nostrae gloriae tribuamus, tamquam ex
nobis ipsis habeamus: eius est enim haec gratia; et ideo in hoc non
nostra, sed eius est gloria. A quo enim faciemus fructum nisi ab illo
cuius misericordia praevenit nos? Unde subditur sicut dilexit me
pater, et ego dilexi vos. Ecce unde sunt nobis opera bona; nam unde
nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem
diligeremus, nisi prius diligeremur? Quod autem ait sicut dilexit me
pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et
suae, sicut est patris et ipsius; sed gratiam, qua mediator est Dei
et hominum, homo Christus Iesus. Mediator quippe monstratur, cum
dicit pater dilexit me, et ego dilexi vos: nam pater utique diligit et
nos, sed in ipso. Chrysostomus. Si igitur pater amat nos,
confidite: si patris est gloria, fructificate. Deinde ut non pigros
eos faciat, subdit manete in dilectione mea. Qualiter autem hoc
erit, ostendit subdens si praecepta mea servaveritis, manebitis in
dilectione mea. Augustinus. Quis ambigat quod dilectio praecedat
observantiam praeceptorum? Unde enim praecepta servet, non habet qui
non diligit. Quod ergo hic ait, ostendit non unde dilectio
generetur, sed unde monstretur; ut nemo se fallat dicendo quod eum
diligat, si eius praecepta non servat. Quamvis quod dicit manete in
dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem: utrum qua eum
diligimus, an qua ipse nos diligit; sed ex verbo superiori
dignoscitur; dixerat quippe ego dilexi vos, et continuo subiecit
manete in dilectione mea, illa utique qua dilexit eos. Quid est ergo
manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Et quid est si
praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc
scietis quod in dilectione mea, qua vos diligo, manetis, si mea
praecepta servatis. Non ergo ut nos diligat, prius praecepta eius
servamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius servare non possumus.
Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. Sed quid illud
est quod adiungit sicut et ego praecepta patris mei servavi et maneo in
eius dilectione? Utique eam hic dilectionem patris intelligi voluit,
qua eum diligit pater. Sed numquid et haec gratia intelligenda est qua
pater diligit filium, sicut gratia est qua nos diligit filius; cum
simus nos filii gratia, non natura, unigenitus autem natura, non
gratia? An hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est? Ita
sane: nam dicendo sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, gratiam
mediatoris ostendit; mediator autem Dei et hominum, non inquantum
Deus, sed inquantum homo, est Christus. Igitur hoc recte possumus
dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad
personam tamen filii Dei per gratiam pertinet, qua nulla est maior,
nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem ulla hominis
merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta
coeperunt. Alcuinus. Quae autem praecepta dixerit, exponit
apostolus dicens: Christus factus est obediens patri usque ad mortem,
mortem autem crucis. Chrysostomus in Ioannem. Deinde quia futura
passio et tristia verba interruptura erant eorum laetitiam, subiungit
haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium
vestrum impleatur; quasi dicat: et si incidat tristitia, hanc
auferam, ut ad finem veniat gaudium. Augustinus in Ioannem. Quod
est autem gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de
nobis? Et quod est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi eius
habere consortium? Gaudium autem iam ipse perfectum de nobis habebat,
quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat; sed illud gaudium in
nobis non erat, quia nec nos, in quibus esse posset, eramus; coepit
autem esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc gaudium nostrum merito
dicimus, quo nos beati futuri sumus; quod inchoatur in fide
renascentium, implebitur in praemio resurgentium.
|
|