|
Theophylactus. Quia praedixerat, quod si mandata mea custodieritis,
tunc in me permanebitis; hic ostendit quae mandata observare oporteat,
dicens hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Gregorius in
Evang. Cum autem cuncta sacra eloquia dominicis sint plena
praeceptis, quid est quod de dilectione quasi de speciali mandato hic
dicit, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia
praecepta unum sunt? Quia quidquid praecipitur, in sola caritate
solidatur. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic
multae virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid
viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis.
Augustinus in Ioannem. Ubi ergo caritas est, quid est quod possit
deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse?
Discernitur autem ita dilectio ab ea qua se invicem diligunt homines
sicut homines: unde adiunctum est sicut dilexi vos. Ut quid enim nos
dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc ergo
et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a
ceteris, qui non ad hoc se invicem diligunt ut Deus diligatur, quia
nec vere diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi
se diligunt. Gregorius. Una autem et summa est probatio caritatis,
si et ipse diligatur qui adversatur: nam et ipsa veritas et crucis
patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum
dilectionis impendit, dicens: pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt. Cuius dilectionis summam exprimit cum subiungit maiorem
hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis
suis. Mori pro inimicis dominus venerat: et tamen positurum se animam
pro amicis dicebat, ut nobis ostenderet quia, cum diligendo lucrum
facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.
Augustinus in Ioannem. Quia ergo superius dixerat: hoc est
praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos, fit ex hoc
consequens quod idem Ioannes dicit, ut quemadmodum Christus pro nobis
animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere.
Hoc martyres ardenti dilectione fecerunt; ideo ad mensam Christi non
sic eos commemoramus quemadmodum alios, ut etiam pro eis oremus; sed
magis ut eorum vestigiis haereamus. Talia enim suis fratribus
exhibuerunt qualia de domini mensa pariter acceperunt. Gregorius.
Qui vero tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam,
qualiter in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo
caritatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam
in tranquillitate. Augustinus de Trin. Ex una autem eademque
caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum, nos
autem et proximum propter Deum. Cum ergo duo sint praecepta
caritatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio Dei et
proximi; non immerito plerumque Scriptura pro utroque unum ponit:
quia qui diligit Deum, consequens est ut faciat quae praecepit Deus;
consequens ergo est ut proximum diligat, quia et hoc praecepit Deus;
unde et hic sequitur vos amici mei estis, si feceritis quae ego
praecipio vobis. Gregorius Moralium. Amicus quippe quasi animae
custos dicitur: unde non immerito qui voluntatem Dei custodire in
praeceptis illius dicitur, eius amicus vocatur. Augustinus in
Ioannem. Magna dignatio. Cum servus bonus esse non possit, si
praecepta domini sui non fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi,
unde boni servi possunt probari. Potest igitur esse et servus et
amicus qui servus est bonus. Quomodo autem intellecturi sumus et
servum et amicum esse servum bonum, declarat cum subdit iam non dicam
vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Itaque tunc
servi non erimus quando boni servi fuerimus. Numquid servo bono et
probato dominus eius non etiam sua secreta committit? Sed sicut sunt
duo timores, sic sunt duae servitutes. Est timor quem perfecta
caritas mittit foras, in quo etiam est servitus simul foras cum ipso
timore mittenda; et est alius timor castus, permanens in saeculum
saeculi. Ad primam ergo servitutem servos pertinentes intuebatur
dominus dicens iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat
dominus eius: non ille utique servus ad timorem pertinens castum, cui
dicitur: euge, serve bone (...) intra in gaudium domini tui; sed
ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo
alibi dicitur: servus non manet in domo in aeternum: filius autem
manet in aeternum. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei
fieri, ut miro modo servi, non servi esse possimus, hoc dominum
facere scimus. Hoc servus ille nescit, qui nescit quid faciat dominus
eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse
faciat, et non dominus eius; et in se, et non in domino gloriatur.
Sequitur vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre
meo, nota feci vobis. Theophylactus. Quasi dicat: servus non novit
consilia sui domini; vos autem cum amicos reputem, secreta mea vobis
communicavi. Augustinus in Ioannem. Quo autem pacto intellecturi
sumus, omnia eum nota fecisse discipulis quaecumque audivit a patre,
cum propterea multa non dicat eis quia scit eos modo portare non posse?
Sed omnia se nota fecisse discipulis dicit, quae se novit nota esse
facturum in illa plenitudine, de qua dicit apostolus: tunc cognoscam
sicut et cognitus sum. Sicut enim mortalitatem carnis et salutem
animarum futuram expectamus, ita omnium notitiam quaecumque unigenitus
audivit a patre, futuram expectare debemus. Gregorius in Evang.
Vel omnia quae audivit a patre, quae nota fieri voluit servis suis,
sunt gaudia internae caritatis et festa supernae patriae, quae nostris
quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit: dum enim audita
superna caelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia
est. Omnia ergo nota eis fecerat, quia a terrenis desideriis
immutati, amoris summi facibus ardebant. Chrysostomus in Ioannem.
Vel omnia dicit quaecumque eos audire oportebat. Per hoc autem quod
dicit se audisse, ostendit quod nihil alienum loquitur, sed quae
patris. Gregorius. Sed quisque ad hanc pervenit dignitatem ut amicus
Dei vocetur, dona quae percipit super se, non suis meritis tribuat;
unde subditur non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Augustinus in
Ioannem. Haec est ineffabilis gratia: quid enim eramus quando
Christum nondum elegeramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim
credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si credentes elegit,
eligentes elegit. Hic certe vacat vana illorum ratio qui ideo nos
dicunt electos ante mundi constitutionem, quia praescivit nos Deus
futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos: quoniam si propterea
nos elegisset quia bonos futuros esse praescierat, simul etiam
praescisset quod eum nos fuissemus prius electuri: non enim aliter
possumus esse boni; nisi forte dicendus est bonus qui non elegit
bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non est ut dicas: ideo
electus sum quia iam credebam; si enim credebas in eum, iam elegeras
eum. Nec est ut dicas: antequam crederem iam bona operabar, ideo
electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem? Quid ergo dicturi
sumus, nisi quia mali eramus, et electi sumus ut boni per gratiam nos
eligentis essemus? Augustinus de Praedest. Sanct. Electi sunt
itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione in qua Deus sua
futura facta praescivit; electi autem de mundo ea vocatione qua Deus
id quod praedestinavit implevit: quos enim praedestinavit, hos et
vocavit. Augustinus in Ioannem. Et videte quemadmodum non eligat
bonos, sed quos elegit, faciat bonos; nam sequitur et posui vos ut
eatis et fructum afferatis. Iste est fructus de quo iam dixerat: sine
me nihil potestis facere. Ipse est via, in qua nos posuit, ut
eamus. Gregorius. Posui ergo vos, scilicet ad gratiam plantavi, ut
eatis volendo, quia velle iam mente ire est; et fructum afferatis
operando. Qualem vero fructum afferre debeant significat cum addit et
fructus vester maneat: omne enim quod secundum praesens saeculum
laboramus, vix usque ad mortem sufficit: mors namque interveniens
fructum nostri laboris abscindit. Quod vero pro aeterna vita agitur,
etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum
carnalium fructus coeperit non videri. Tales ergo fructus operemur qui
maneant, qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte
sumant. Augustinus. Dilectio ergo est fructus noster; quae nunc est
in desiderio, nondum in saturitate. Et ipso desiderio quodcumque
petierimus in nomine unigeniti filii, dat nobis pater; unde sequitur
ut quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Hoc petimus
in nomine salvatoris quod pertinet ad rationem salutis.
|
|