|
Augustinus in Ioannem. Dixerat dominus: posui vos ut eatis et
fructum afferatis: caritas autem fructus noster est: de hoc itaque
fructu mandans nobis, dicit haec mando vobis ut diligatis invicem.
Unde et apostolus: fructus, inquit, spiritus caritas, ac deinde
cetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit. Merito
itaque sic dilectionem saepe commendat tamquam sola praecipienda sit,
sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi
sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus. Chrysostomus in
Ioannem. Vel aliter continua. Dixi quoniam animam meam pro vobis
pono, et quia primum vos elegi. Haec autem omnia non exprobrans
dixi, sed ad dilectionem vos inducens ut diligatis invicem. Deinde,
quia persecutionem pati et a multis exprobrari difficile erat, ostendit
consequenter quod non dolere, sed laetari oportet; unde sequitur si
mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit; quasi
dicat: scio hoc esse durum, sed propter me patiemini. Augustinus in
Ioannem. Cur enim se membra supra verticem extollunt? Recusas esse
in corpore, si non vis mundi odium sustinere cum capite. Pro
dilectione autem patienter debemus etiam mundi odium sustinere: necesse
est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit; unde sequitur
si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret.
Chrysostomus. Quia enim propter Christum pati nondum erat eis
sufficiens mitigationis causa; illa causa dimissa, hanc adiecit,
ostendens quod hoc est virtutis argumentum a mundo odio haberi; unde
dolere oporteret si a mundo diligeremini: hoc enim esset malitiae
vestrae ostensivum. Augustinus. Universae autem hoc dicit
Ecclesiae, quam plurimum mundi nomine appellat, sicut est illud:
Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Totus ergo mundus
Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit
mundum, inimicus reconciliatum, inquinatus mundatum. Quaeri ergo
potest: si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges
et iudices cum essent persecutores piorum, utique et homicidas et
adulteros puniebant; quomodo intelligendum est quod dominus ait si de
mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret? Nisi quia mundus est
in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus
diliguntur. Mundus ergo odit quod suum est ex ea parte hominum qua
sceleratis nocet, et diligit quod suum est ex ea parte qua ipsis
favet. Si etiam quaeratur quomodo se diligat mundus qui odit modum
redemptionis; diligit utique falsa dilectione, non vera: quoniam quod
ei nocet hoc diligit: odit naturam, diligit vitium: unde et nos
prohibemur diligere in illo quod ipse diligit, et iubemur diligere quod
ipse odit in seipso. Vitium quippe in illo diligere prohibemur,
iubemurque naturam. Ut autem de hoc mundo damnato non essent, electi
sunt inde non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non
natura, quae tota fuerat in ipsa radice vitiata, sed gratia; unde
sequitur quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo,
propterea odit vos mundus. Gregorius super Ezech. Nam perversorum
derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid
iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo:
nemo enim potest in una eademque re omnipotenti domino atque eius
hostibus gratus existere: nam se Deo amicum denegat qui eius placet
inimico; et inimicis veritatis adversabitur qui eidem veritati in mente
subiugabitur. Augustinus. Exhortans autem dominus suos servos ad
mundi odia perferenda patienter, nullum eis maius et melius quam de
seipso proponit exemplum; unde sequitur mementote sermonis mei quem ego
dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt,
et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum
servabunt. Glossa. Idem observaverunt ut calumniarentur, iuxta
illud: observabit peccator iustum. Theophylactus. Vel aliter. Si
dominum, inquit, persecuti sunt, vos etiam servos multo magis; si
non persecuti fuissent, sed sermonem custodivissent, vestrum etiam
custodirent. Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: non vos turbari
oportet, si communicabitis meis passionibus: quia vos non estis me
potiores. Augustinus. Hic autem ubi dicitur non est servus maior
domino, illum significat servum pertinentem ad timorem castum, qui
permanet in saeculum saeculi. Chrysostomus. Deinde et aliam
mitigationem ponit, quoniam et pater cum eis contumeliam patitur, cui
iniuriantur; unde sequitur sed haec omnia facient vobis propter nomen
meum. Augustinus. Quae omnia nisi quae dixit, quod odio habebunt,
et persequentur, sermonemque contemnent? Quid est autem aliud dicere
propter nomen meum, quam me in vobis odio habebunt, me in vobis
persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non
servabunt? Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista
faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur.
Faciunt autem et ista malis; sed utrique miseri, et qui faciunt, et
qui patiuntur. Quomodo autem hoc erit verum haec omnia facient vobis
propter nomen meum, cum illi non propter nomen Christi faciant, hoc
est propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio
ita solvitur, si totum referatur ad iustos, tamquam dictum sit: haec
patiemini ab eis propter nomen meum. Si autem propter nomen meum sic
accipitur, idest quod in vobis oderunt, et propter iustitiam quam in
vobis oderunt: similiter recte dici possunt et boni, cum persecutionem
faciunt malis, et propter iustitiam facere, quam diligendo
persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis
malis. Quod autem addit quia nesciunt eum qui misit me, secundum eam
scientiam dictum est qua dicitur: scire te, sensus est consummatus.
|
|