|
Chrysostomus in Ioannem. Ponit iterum dominus aliam discipulorum
mitigationem, ostendens quoniam iniuste et in ipsum, et in discipulos
talia operabuntur; unde dicitur si non venissem et locutus eis non
fuissem, peccatum non haberent. Augustinus in Ioannem. Iudaeis
locutus est Christus, non aliis gentibus. In eis ergo voluit
intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; immo vero non
eos solos, sed nos quoque ad eundem mundum pertinere monstravit.
Numquid ergo sine peccato erant Iudaei, quibus Christus locutus
est, antequam Christus in carne venisset? Sed magnum quoddam
peccatum, non omne peccatum sub generali nomine vult intelligi: hoc
est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non
habeat, dimittuntur ei cuncta peccata; hoc autem est, quia non
crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc
ergo peccatum, si non venisset, non utique haberent: adventus enim
eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitialis
factus est. Sequitur nunc autem excusationem non habent de peccato
suo. Si autem hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis,
excusationem non habent de peccato suo; cur hic dictum est, propterea
istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent,
utrum ad hoc habent ut a poenis alienentur, aut ut mitius puniantur?
Ad haec inquisita respondeo, eos habere excusationem, non de omni
peccato suo, sed de hoc peccato suo, quo in Christum non
crediderunt. Sed non in eo sunt numero illi ad quos per discipulos
venit: non sunt enim in poena leviori ponendi qui omnino legem Christi
accipere noluerunt, et eam, quantum ad ipsos attinet, omnino nullam
esse voluerunt. Hanc etiam excusationem possunt habere qui priusquam
Evangelium Christi audirent, vitae huius fine praeventi sunt; sed
non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim homines, nisi
in eo salvatore salventur qui venit quaerere quod perierat, ad
perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios
leviores, alios graviores poenas passuros. Ille enim perire Deo
dicitur, qui ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium
separatur. Tanta est autem diversitas suppliciorum, quanta est
diversitas peccatorum: quae quomodo se habeat, altius iudicat
sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana.
Chrysostomus. Quia vero hinc inde causabantur, quoniam propter
patrem eum persequebantur, destruens eorum excusationem, dicit qui me
odit, et patrem meum odit. Alcuinus. Sicut enim qui diligit
filium, diligit et patrem, quia una est dilectio patris et filii,
sicut una natura; ita et qui odit filium, odit patrem. Augustinus in
Ioannem. Sed cum superius dixerit: nesciunt eum qui me misit,
quomodo possunt odisse quem nesciunt? Si enim Deum, non quod est
ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, non utique
ipsum oderunt. Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos
numquam vidimus oderimus vel diligamus, fama de aliquo sermocinante vel
bene vel male. Sed quomodo de quo natura nobis intimatur, dicendus
est ignotus? Non enim eius facie corporali nobis intimatur; sed tunc
nobis ad cognitionem patet quando eius mores et vita non latent:
alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non
potest. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur: quia
nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem
ad nos ut, quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis
rebus habeamus veram certamque sententiam. Quando ergo non erratur in
rebus, ut recta sit improbatio vitiorum, virtutumque approbatio; si
erratur in hominibus, venialis est humana tentatio. Proinde, sicut
fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit, nesciens, non ipsum,
sed quod putat esse ipsum; vel potius diligat nesciens, cum bonum
diligit, quod est ille; ita fieri potest ut homo iniustus hominem
oderit iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum,
sed quod putat esse ipsum; quemadmodum autem homines, sic et Deum.
Deinde, si interrogarentur Iudaei utrum diligerent Deum, se
diligere responderent, non ex animo mentientes, sed errando potius
opinantes: quomodo enim diligerent patrem veritatis qui habent odio
veritatem? Nolunt enim sua facta damnari; et hoc habet veritas.
Tantum igitur oderunt veritatem quantum oderunt suas poenas, quas
talibus irrogat. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales
quales ipsi sunt damnat; ac per hoc quia veritatem, qua iudicante
damnantur, de patre Deo natam nesciunt, etiam ipsum et nesciunt et
oderunt. Chrysostomus. Sic igitur non habent, inquit,
excusationem, per hoc quod eam quae a sermonibus doctrinam tribuebam,
sed et eam quae ab operibus adieci, secundum Moysi legem, qui ab eo
qui hoc facit, persuaderi universos iussit; cum ad pietatem ducat, et
miracula tribuat. Unde subdit si opera non fecissem in eis quae nemo
alius fecit, peccatum non haberent. Augustinus in Ioannem. Hoc
scilicet peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt.
Sed quid est quod addidit quae nemo alius fecit? Nulla quippe in
operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum, quod
scimus etiam antiquos fecisse prophetas. Fecit tamen aliqua Christus
quae nemo alius fecit. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae
nec ipse nec alius fecit. Sed quod tam multa vitia et malas
valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus
omnino legitur antiquorum. Ut enim taceatur quod iubendo, sicut
occurrebant, salvos singulos fecit: Marcus dicit quod quocumque
introibat in vicos vel in villas aut in civitates, in plateis ponebant
infirmos, et deprecabantur, ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Haec nemo alius
fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait in eis, non inter
eos vel coram eis, sed prorsus in eis: quia sanavit eos. Nemo tamen
alius fecit quicumque talia opera in eis fecit: quoniam quisquis alius
homo aliquid eorum fecit, ipso faciente facit; haec autem ipse non
illis facientibus fecit. Sed haec etsi pater aut spiritus sanctus
fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est.
His ergo beneficiis amorem, non odium retribuere debuerunt; et hoc
eis exprobrans, adiungit dicens nunc autem viderunt et oderunt me et
patrem meum. Chrysostomus. Hoc autem dicit, ne discipuli dicant:
cur igitur intra tot nos induxisti mala? Nonne praelia et odium
praevidisti? Sed et prophetiam inducit, cum subdit sed ut adimpleatur
sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis.
Augustinus de Trin. Legis nomine aliquando simul omnia veteris
testamenti sanctarum Scripturarum significantur eloquia: et ita
dominus hic dicit in lege eorum scriptus est, cum legatur in Psalmis.
Augustinus in Ioannem. Eorum autem legem dicit, non ab ipsis
inventam, sed ipsis datam. Gratis odit qui nullum ex odio commodum
quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Deum impii, sic diligunt
iusti, ut alia praeter illum bona non expectent: quoniam ipse erit in
omnibus omnia. Gregorius Moralium. Aliud est autem bona non
facere, aliud bonorum odisse doctorem: sicut aliud est ex
praecipitatione, aliud ex deliberatione peccare. Ex infirmitate enim
plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex
studio autem peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo
nonnumquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius
est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in
Ecclesia, qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et
quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horum
peccatum non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex solo studio
perpetratur.
|
|