|
Chrysostomus in Ioannem. Possent discipuli domino dicere: si verba
a te audierunt quae nullus dixit; si opera viderunt quae nullus alius
fecit, et tamen non profuerunt; si oderunt et patrem tuum et te cum
eo, cuius gratia nos mittis, qualiter digni fide erimus? Ne igitur
haec cogitantes turbentur, consolationem inducit, dicens cum autem
venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum
veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.
Augustinus in Ioannem. Tamquam diceret: odio me habuerunt et
occiderunt videntes: sed tale de me testimonium Paraclitus
perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes: et quia ille
perhibebit, et vos perhibebitis; unde sequitur et vos testimonium
perhibebitis. Ille cordibus vestris inspirando, vos vocibus vestris
sonando; unde poteritis praedicare quod nostis quia ab initio mecum
estis: quod modo non facitis, quia illius spiritus plenitudo nondum
adest vobis. Dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi caritas
Dei diffusa in cordibus vestris per spiritum sanctum qui dabitur
vobis. Ille quippe testimonium perhibens, et testes fortissimos
faciens, abstulit amicis Christi timorem, et inimicorum odium
convertit in amorem. Didymus de spiritu sancto. Spiritum autem
sanctum venientem consolatorem dicit, ab operatione ei nomen imponens:
quia non solum eos quos se dignos esse reperit, ab omni perturbatione
reddit alienos, verum incredibile quoddam gaudium eis tribuit:
sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur quorum spiritus
sanctus habitator est. Iste spiritus consolator a filio mittitur, non
secundum Angelorum aut prophetarum aut apostolorum ministerium, sed ut
mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum
eadem sapientia et virtute naturam. Etenim filius missus a patre non
separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo, et habens illum in
semetipso. Qui spiritus sanctus supradicto modo missus a filio, de
patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Quomodo enim pater
non consistit in loco, cum ultra omnem corporum sit naturam; ita et
spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit
incorporalis, et excedens universam creaturarum essentiam.
Chrysostomus. Propterea vero non spiritum sanctum, sed spiritum
veritatis eum vocavit, ut ostendat quod erit fide dignus. Dicit autem
quod a patre procedit, quia omnia certissime novit, quemadmodum ipse
ait de seipso: quoniam novi unde venio et quo vado. Didymus. Sed
cum posset dicere: a Deo, sive: omnipotente, potente, nihil horum
tetigit; sed ait a patre, non quod pater a Deo omnipotente sit
alius; sed secundum proprietatem patris intellectum parientis, egredi
ab eo dicitur spiritus veritatis. Mittente autem filio spiritum
veritatis, simul mittit et pater, cum eadem voluntate patris et
filii, spiritus veniat. Theophylactus. Et alias quidem patrem dicit
mittere spiritum; nunc autem cum se missurum dixit, aequipollentiam
denotat. Ne autem censeretur reniti contra patrem, velut ab alia
potestate transmittens spiritum, addidit a patre; quasi acceptante
patre, et pariter destinante. Cum autem audis quod procedit, ne
intelligas processum missionem esse illatam extrinsecus, qua mittuntur
administratorii spiritus; sed quoddam differens, et exceptae actionis
proprium processum appellat uni principali spiritui attributum:
originalis enim consistentia spiritus est processus. Non ergo
procedere pro mittere sumendum est, sed ex patre naturalem essentiam
obtinere. Augustinus in Ioannem. Hic aliquis forsitan quaerit utrum
et a filio procedat spiritus sanctus: filius enim solius patris est
filius, et pater solius filii est pater: spiritus autem sanctus non
est unius eorum spiritus, sed amborum, quandoquidem dicit ipse
Christus: spiritus patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit
apostolus: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra. Nec ob
aliud aestimo ipsum proprie vocari spiritum, cum etiam si de singulis
interrogemur, non possimus nisi et patrem et filium spiritum dicere.
Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit
eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet eorum
amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de filio procedat spiritus
sanctus, cum filii quoque ipse sit spiritus? Si enim ab eo non
procederet, non post resurrectionem discipulis suis insufflasset,
dicens: accipite spiritum sanctum. De hac quoque virtute credendus
est dicere Evangelista: virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Si
ergo et de patre et de filio procedat spiritus sanctus, cur filius
dixit de patre procedit, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod
ipsius est de quo ipse est? Unde illud est quod ait: mea doctrina non
est mea, sed eius qui me misit. Si igitur haec intelligatur eius
doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris: quanto magis
intelligendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait de
patre procedit, ut non diceret: de me non procedit. A quo autem
habet filius ut sit Deus, ab illo habet utique ut procedat ab eo
spiritus sanctus. Hinc utcumque et illud intelligitur, cur non
dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus: quoniam si
et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod
absurdissimum est: filius quippe nullus est duorum, nisi patris et
matris. Absit autem ut inter Deum patrem et Deum filium tale aliquid
suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre
procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit et ex
matre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de
filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque
procedit. Neque enim possumus dicere quod non sit vita spiritus
sanctus, cum vita pater, vita sit filius; ac per hoc sicut pater,
cum habeat vitam in semetipso, dedit et filio vitam habere in
semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de
seipso.
|
|